Super Psalmo 44

1. Supra Psalmista proposuit orationem pro adversitate regni et regis; hic quasi proponit gloriam regis et regni, ex divino beneficio. Et primo proponit divinum beneficium. Secundo invitat ex hoc exemplo alias gentes ad serviendum Deo, ibi, omnes gentes. Circa primum duo facit. Primo proponit gloriam regis et magnificentiam regni. Secundo proponit pacem regni, ibi, Ps. 45: Deus noster refugium. Iste Psalmus dicitur epithalamicus. Consuetudo enim erat, quod in nuptiis cantabantur aliqua cantica ad laudem sponsi et sponsae, et illa dicuntur epithalamica. Est ergo materia hujus Psalmi de quibusdam sponsalibus Christi et Ecclesiae, quae quidem primo initiata fuerunt quando filius Dei univit sibi naturam humanam in utero virginali: Psal. 18: et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo. Unde eadem est materia hujus Psalmi et libri qui dicitur cantica canticorum. Titulus talis est: in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto. Et potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut suppleatur Psalmus, ut sit sensus. Psalmus iste est ducens nos in finem Christum, pro his qui commutabuntur, scilicet de statu infidelitatis ad Christum; unde dicit, pro patribus tuis et cetera. Ita et hic Psalmus convenit passioni Christi, idest credentibus in Christum passum. Et hoc ad intelligendum mysteria Christi et Ecclesiae. Et non solum Psalmus, sed etiam canticum, pro dilecto, scilicet Christo: Matth. 3: hic est filius meus dilectus. Hieronymus habet sic, victoria pro liliis filiorum Core, canticum pro dilectissimo. Et quod dicit pro liliis, ostendit quod agit hic Psalmus pro deliciis sponsi et sponsae. Et hoc signatur per flores, rosas et lilia: Cant. 2: fulcite me floribus et cetera. Et competit virginibus quae sunt quasi lilia. Iste Psalmus dividitur in tres partes. Primo ponitur prooemium cantici. Secundo ponitur commendatio sponsi, ibi, speciosus. Tertio ponitur commendatio sponsae, ibi, audi filia. Circa primum tria facit. Primo proponit editionem Psalmi. Secundo finem, ibi, divo. Tertio designat autorem, ibi, lingua. Editio designatur cum dicitur, eructavit cor meum verbum bonum. Eructatio ex nimia plenitudine, sive repletione procedit: in quo signatur quod ex abundantia devotionis et sapientiae loquitur: Matth. 12: ex abundantia cordis os loquitur. Et notandum quod hujus editio Psalmi attribuitur cordi, ex cujus magna devotione est compositus: quia non est iste de illis de quibus dicitur Isa. 29: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me; sed corde pronuntiat laudes Christi: 1 Cor. 14: psallam spiritu, psallam et mente. Hoc cor eructavit verbum, scilicet hujus Psalmi: quod est bonum, quia consolatorium; loquitur enim mysteria Christi et Ecclesiae: 1 Tim. 1: fidelis sermo, et nullus sermo melior illo: Zach. 1: respondit dominus Angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. Dico ego, idest pronuntio, opera mea regi, idest ad honorem regis Christi; Isa. 32: ecce in justitia regnabit rex; quasi dicat: canto hunc Psalmum ad honorem Christi, cui opera nostra omnia debemus dicare; Col. 3: omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Jesu Christi facite lingua mea calamus Scribae. Hic ponitur auctor Psalmi qui est lingua; quasi dicat: non intelligatur quod ex proprio hunc fecerim, sed auxilio spiritus sancti, qui utitur lingua mea, sicut scriptor utitur calamo. Et ideo principalis auctor hujus Psalmi est spiritus sanctus: 2 Reg. 23: spiritus domini locutus est per me, quasi per instrumentum: 2 Pet. 1: non voluntate humana allata est sapientia, sed spiritu sancto et cetera. Et cujus calamus est? Scribae velociter scribentis, spiritus sancti qui velociter scribit in corde hominum. Qui enim per studium quaerunt sapientiam, per partes, et etiam longo tempore student; sed qui habent eam a spiritu sancto, velociter accipiunt: Act. 2: factus est repente de caelo sonus et cetera. Illi qui habent scientiam per revelationem divinam, subito implentur sapientia, sicut illi sunt subito repleti spiritu sancto: Psal. 147: velociter currit sermo ejus: Eccl. 11: facile est in oculis Dei subito honestare pauperem. Vel velociter operantis, quia dixit et facta sunt. Ps. 148. Potest autem lingua ad aliud referri, quia, scilicet non solum voluit dicere, sed corde primo cogitavit, secundo dixit ore, et tertio scripsit; quasi dicat: non solum profuit praesentibus qui audiunt, sed etiam futuris: Isa. 8: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Habac. 2: scribe visum, et explana eum. Haec ergo expositio est litteralis. Sed aliqui dicunt quod haec verba proponuntur ad commendationem Christi secundum divinitatem, quasi sint verba Dei patris. Sed hanc expositionem non approbant Augustinus et Hieronymus; tamen Dionysius utitur 2 cap. de divinis Nomin. ubi introducit hoc verbum, eructavit etc. et secundum istam expositionem commendatur a patre tripliciter. Primo describitur ejus emanatio. Secundo ejus virtus, ibi, dico. Tertio ejus operatio, ibi, lingua. Circa emanationem ejus a patre ponit quatuor. Primo ejus naturalem processionem, cum dicit, eructavit: quod est quaedam emanatio de plenitudine; unde processus filii a patre est divina eructatio, quia procedit ex plenitudine divinae naturae: Joan. 3: pater diligit filium et cetera. Secundo ponit modum emanationis, quia non corporaliter, nec de aliqua alia natura emanavit, sed ad modum spiritualis. Cor meum, quasi non ex nullo, nec de alia essentia, sed de corde meo: Psalm. 109: ex utero ante Luciferum genui te. Tertio ponitur proprietas procedentis, quia, verbum. Joan. 1: in principio erat verbum. Item ponitur perfectio procedentis: quia, bonum, quasi habens plenam bonitatem divinitatis: Lucae 18: nemo bonus nisi et cetera. Virtus ostenditur cum dicit, dico ego, idest per verbum facio, omnia mea opera regi, idest ad honorem regis, scilicet filii, qui est unus Deus mecum: Joan. 1: omnia per ipsum facta sunt. Propria operatio designatur cum dicit, lingua mea calamus Scribae; quasi dicat, quod ipse est lingua mea, est etiam calamus Scribae. In sacra Scriptura operationes metaphorice designantur per instrumenta vel membra quae sunt operationum principia; et sic per linguam et calamum operatio Dei designatur conveniens linguae et calamo. Operatio linguae est, quod per eam diffunditur sapientia cordis ad alios; per calamum autem designatur quod sapientia quae est in corde, transfunditur in materiam sensibilem, scilicet Pergamenum. Deus autem et loquitur et scribit: loquitur, quando transfundit sapientiam suam in mentes rationales: Psal. 84: audiam quid loquatur in me dominus Deus. Et hoc dicitur verbum, quia per ipsum est omnis illuminatio: Joan. 1: et vita erat lux hominum. Scribit, quia judicia suae sapientiae imprimit in rationabilibus creaturis: Rom. 1: invisibilia Dei et cetera. Ecclesiast. 1: Deus effudit illam super omnia opera sua. Sicut enim respiciens librum cognoscit sapientiam scribentis, ita cum nos videmus creaturas, cognoscimus sapientiam Dei. Calamus igitur est verbum Dei.

2. Speciosus forma prae filiis hominum. Praemisso prooemio secundum unum sensum, vel Christi divinitatem secundum alium sensum; hic ponitur commendatio Christi secundum humanitatem. Et quia dixit, dico ego opera mea regi, commendat Christum secundum similitudinem regis, scilicet David, a quatuor: scilicet a gratiositate, a bellica virtute, a judiciaria potestate, et a deliciarum multitudine. Secunda pars, ibi, accingere. Tertia, ibi, sedes, quarta, ibi, mirrha. Circa primum duo facit. Primo describit gratiositatem regis. Secundo causam vel effectum, ibi, propterea. Nota quod duo sensus vigent in homine principaliter, scilicet visus et auditus: unde per haec duo aliquis gratiosus apparet; per pulchritudinem visui, per gratiosum verbum auditui. Unde haec duo praecipue fuerunt in Christo: unde Can. 2: ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis et facies tua decora. Ipse enim pulcher fuit et eloquens in his quae decuit suam eloquentiam. Quantum ad primum dicit, speciosus forma. Et nota in Christo quadruplicem pulchritudinem. Unam secundum formam divinam. Phil. 2: qui cum in forma Dei esset. Et secundum hanc fuit speciosus prae filiis hominum: nam omnes tantum habent gratiam secundum redundantiam et participationem; sed iste per se et plene: Col. 2: in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: Heb. 1: cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus: Sap. 7: candor est lucis aeternae et speculum sine macula Dei majestatis. Alia est pulchritudo justitiae et veritatis: Jer. 31: benedicat tibi dominus pulchritudo justitiae: Joan. 1: plenum gratiae et veritatis. Alia est pulchritudo conversationis honestae: et de hac 1 Pet. ult.: forma facti gregis. Et hac forma fuit speciosus prae filiis hominum, quia sua conversatio fuit magis honesta et virtuosa quam alicujus: 1 Pet. 2: peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Augustinus in originali: nobis cernentibus ubique speciosus: pulcher in manibus parentum, pulcher in miraculis, pulcher in flagellis, pulcher deponens animam, pulcher in patibulo, pulcher in ligno, pulcher in caelo. Quarta est pulchritudo corporis: et haec etiam Christo infuit. Cant. 1: ecce tu pulcher es dilecte mi. Sed numquid secundum hanc pulchritudinem fuit speciosus prae filiis hominum? Videtur quod non: quia Isa. 53, dicitur: vidimus et non erat in eo species neque decor. Item per rationem probatur quod Christus voluit paupertatem habere, et non uti divitiis, ut doceat eas contemnendas. Sed sicut ista sunt contemnenda, ita pulchritudo corporalis: Prov. ult.: fallax gratia et vana est pulchritudo. Respondeo. Dicendum, quod pulchritudo, sanitas, et hujusmodi, dicuntur quodammodo per respectum ad aliquid: quia aliqua contemperatio humorum facit sanitatem in puero, quae non facit in sene: aliqua est enim sanitas leoni, quae est mors homini. Unde sanitas est proportio humorum in comparatione ad talem naturam. Et similiter pulchritudo consistit in proportione membrorum et colorum. Et ideo alia est pulchritudo unius, alia alterius: et sic hanc pulchritudinem Christus, secundum quod competebat ad statum et reverentiam suae conditionis, habuit. Non est ergo intelligendum, quod Christus habuerit capillos flavos, vel fuerit rubeus, quia hoc non decuisset eum; sed illam pulchritudinem corporalem habuit summe, quae pertinebat ad statum et reverentiam et gratiositatem in aspectu: ita quod quoddam divinum radiabat in vultu ejus, quod omnes eum reverebantur, ut Augustinus dicit. Ad primum dicendum prophetam velle exprimere contemptum Christi in passione, in qua deformata fuit sui corporis forma prae multitudine afflictionum. Ad aliud dicendum, eas divitias et pulchritudines contemnendas, quibus male utamur. Gratiosus etiam fuit in verbo; unde dicit, diffusa est gratia in labiis tuis: Eccl. 6: lingua eucharis in bono homine abundabit. Et gratiosum verbum ejus. Tripliciter propter ea quae aliquis dicit, reputatur verbum ejus gratiosum: quando scilicet dicit ea quae placent et sunt utilia; sic verbum Christi fuit gratiosum, quia levia imponebat et quietem promisit: Matth. 11: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: Joan. 6: domine, ad quem ibimus. Verba vitae aeternae habes. Item aliquis habet gratiosum verbum propter ordinatum modum proferendi, et ferventem; et sic habuit ordinatum et ferventem modum Christus in proferendo: Psal. 118: ignitum eloquium tuum. Item aliquis dicitur habere gratiosum verbum propter efficaciam ad persuadendum: sic etiam habuit Christus: Matth. 7: erat docens in templo sicut potestatem habens. Et ideo dicit Luc. 21, quod omnis populus manicabat ad eum, idest mane veniebat ad eum, in templo audire eum. Et Jo. 7: nunquam sic locutus est homo. Propterea benedixit te, Deus, in aeternum. Hic ponitur vel causa, vel effectus. Sicut dictum est, benedicere Dei signat effectum bonitatis, vel ejus collationem beneficii. Deus itaque homini Christo duplex beneficium contulit. Gloriae sive regni: et hoc est praemium meritorum Christi: Phil. 2: propter quod et Deus exaltavit illum. Et sic ly propterea denotat causam meritoriam: quasi dicat: quia tu es speciosus in forma, gratiosus in doctrina, propterea benedixit te, Deus, in aeternum, benedictione spiritualis regni: Gen. 22: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Aliud est beneficium gratiae: et sic est sensus: propterea benedixit te Deus in aeternum, ut tu esses speciosus, et esset diffusa gratia in labiis tuis.

3. Accingere gladio tuo super femur. Hic describitur virtute potens. Et primo ponitur ejus bellica virtus. Secundo ejus in bello processus, ibi, intende. Tertio effectus, ibi, et deducet te. Virtus bellica consistit in fortitudine naturali, et praeparatione armorum. Primo ergo ponit fortem praeparationem armorum, cum dicit, accingere gladio tuo: secundum aliam litteram dicit, super femur tuum potentissime. Ubi designatur virtus armorum: Cant. 3: uniuscujusque ensis super femur suum. Sed secundum Glossam aliud est accingi, quia qui accinguntur parantur ad bellum, scilicet milites. 1 Mac. 3: accingimini et estote filii potentes, et estote parati in mane, quoniam melius est nobis mori in bello et cetera. Aliud est praecingi, quia praecinguntur qui parantur ad serviendum: Luc. 12: praecinget se, et faciet illos discumbere et cetera. Aliud est succingi, quia succinguntur qui parantur ad ambulandum: Eccl. 36: latro succinctus exiliens de civitate. Aliud est discingi, quia discinguntur, qui vadunt ad quiescendum: 3 Reg. 20: non glorietur accinctus aeque ut discinctus. Gladius Christi est doctrina ejus. De hoc gladio habetur Eph. ult. gladius spiritus quod est verbum Dei. Hoc gladio posuit Christus divisionem in hoc mundo, ut bona discernantur a malis: Matth. 10: non veni pacem mittere, sed gladium. Hic gladius est ex utraque parte acutus, ut testatur Apoc. 1, quia de aeternis et temporalibus instruxit. Et est super femur, quia organo humanitatis verbo doctrinae usus est: Isa. 52: ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Potentissime. Ubi ostenditur ejus virtus seu potentia naturalis: 1 Reg. 2: non est fortis sicut Deus noster: Job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Specie tua. Secundum Hieronymum et Hebraeos hoc quod dicitur, specie, conjungitur cum hoc, quod dicitur, potentissime, et est totum sub uno versu, et sic uno modo legitur in Glossa; et si sic conjungatur cum potentissime, sic est sensus: tu Christe es potentissimus, specie tua, scilicet humanitatis, secundum quam etiam est maximus virtute: Cant. 5: species ejus ut Libani. Et pulchritudine tua, scilicet divinitatis: Sapien. 13: quorum si specie delectati deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est. Vel es potentissimus, specie tua, idest speciosa pulchritudine tua. Unde Hieronymus habet, laude tua, quia ex hoc es laudabilis et gloriosus, quia es armatus et fortis.

4. Intende, prospere procede. Psalmista supra ad commendationem Christi posuit fortitudinem et apparatum regis; hic autem agit de ejus processu: et circa hoc duo facit. Primo proponit processum regis. Secundo ejus causam, ibi, propter veritatem. Circa primum sciendum est quod loco istorum trium quae hic ponuntur, scilicet, intende, prospere procede, et regna, in Psalmo Hieronymi habetur unum tantum, prospere ascende. In ascensu designatur processus: Jerem. 49: leo ascendit, et superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam. Unde manifestum est quod haec pertinent ad quamdam perfectionem et ascensum. In ascensu bellicosi sunt tria; principium, medium et finis. Principium debet esse diligens et discreta consideratio: Prov. 34: cum dispositione initur bellum: et Luc. 4 dicitur, quod rex iturus ad bellum prius et cetera. Unde, intende, idest diligenter considera. In Christo autem intendere designat dispositionem misericordiae ejus qua intendit ad salutem humani generis: Psalm. 37: intende in adjutorium meum. Medium est prosper processus. Processus autem Christi intelligitur dupliciter. Uno modo, secundum quod ex utero virginis processit in nativitate: Psal. 18: tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Et hic fuit prosper processus, quia sine peccato natus est, et matri non abstulit virginitatem, nec dolorem intulit. Alio modo, secundum quod processit de homine ad hominem convertendum, hunc et illum. Et in hoc fuit prosper, quia tandem pervenit ad conversionem totius mundi: Isa. 55: faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illum: Psalm. 117: o domine bene prosperare. Quod dicit, intende, potest conjungi cum hoc quod dicit, specie tua; quasi dicat, ergo speciose virtute humanitatis etc. et pulchritudine divinitatis intende. Finis ejus regnum ejus: Psalm. 46: regnabit Deus super omnes gentes. Finis ejus quod regnet per fidem in cordibus omnium: Luc. 1: et regnabit in domo Jacob. Et ideo dicit, et regna. Causa processus est propter veritatem. Et hoc vel causa dispositiva, vel finalis. Si ly propter primo dicatur secundum quod est causa dispositiva, secundum quod in Hieronymo habetur, propter verbum veritatis et mansuetudinem justitiae, notandum quod duo sunt necessaria ut rex prospere agat. Primo scilicet ut ei credatur: quia si nihil ei crederetur, et ipse aliis crederet, non posset plus quam unus homo: Prov. 17: non decent stultum verba composita. Secundo quod diligatur; quia si non diligitur, non potest prosperari in regno nec in negotiis suis: et hoc facit fieri mansuetudo et clementia regis: Eccl. 3: fili in mansuetudine opera tua perfice. Et ita haec duo disponunt ad prosperitatem regis: Prov. 20: misericordia et veritas custodiunt regem: Ps. 36: mansueti hereditabunt terram. Sed secundum litteram nostram, ad hoc ut rex possit prosperari in negotiis suis, debet habere tria: scilicet veritatem, mansuetudinem, et justitiam. Et ista tria fecerunt prosperari Christum: quia fuit verax in docendo, mansuetus in patiendo, justus in operando. De primo Matth. 22: scimus quia verax es et cetera. De secundo 1 Pet. 2: cum pateretur, non comminabatur: Jer. 11: ego sicut agnus mansuetus et cetera. De tertio, quia in nullo a justitia discessit: Psal. 144: fidelis dominus in omnibus verbis suis. Si autem ly propter designat causam finalem, sic est sensus: intende, prospere procede, et regna, idest ut facias veritatem. Christus autem fecit veritatem dupliciter: scilicet implendo promissiones, et adimplendo figuras: Rom. 15: dico autem Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis ad confirmandas promissiones patrum: 2 Cor. 1: quotquot promissiones Dei sunt in illo. Et iterum propter mansuetudinem derivandam in discipulos: Matth. 11: discite a me et cetera. Item, regna, propter justitiam: Joan. 5: pater omne judicium dedit filio deducet te mirabiliter dextera tua. Hic est modus determinati processus. Procede prospere. Et quomodo? Deducet te dextera tua. Et loquitur ad similitudinem bellicosi, qui si habet hostem contra se, dicitur sibi oportet quod manus tua faciat tibi viam, et sic bellando transibis; quasi dicat: procede, si manus tua dextera faciat tibi viam. Et hoc mirabiliter, quia omnes mirabuntur. Hieronymus habet: docebit te dextera tua, idest dum facies magnifica, manus tua ostendet te mirabilem. Tamen in alio Psalmo habetur, manus tua deducet te. Sed dicendum quod littera ista non est contra illam, quia Christus est Deus et homo. Et ideo secundum quod est Deus, eadem est dextera sua et patris. Et deduxit Christum dextera sua mirabiliter in oppugnatione hostium: Exod. 15: dextera tua, domine, magnificata est in fortitudine, dextera tua, domine, percussit inimicum. Et in operatione miraculorum virtute suae divinitatis. Unde paravit sibi viam in corde hominum: Psal. 117: dextera domini fecit virtutem. Et si consideremus viam, mirabilis est. Esther 13: valde enim mirabilis es domine. Item dicta est mirabilis: Psal. 138: mirabilia opera tua. Sagittae tuae acutae; quasi dicat: ideo parabit tibi viam, quia sagittae tuae sunt acutae. Et ponitur hic virtus armorum, et effectus eorum. Arma Christi sunt sagittae, quae sunt verba Christi, quae dicuntur sagittae propter tria. Primo, quia sagitta sua acumine usque ad cor penetrat: Oseae 2: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus; ita verba Christi: Heb. 4: vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Item sagitta velociter movetur: Sap. 5: transitus vitae et cetera. Sic verbum Christi subito totum orbem implevit, quia fere per totum mundum ante destructionem Jerusalem sermo Christi fuit diffusus: Psal. 147: velociter currit sermo ejus. Item sagitta ad remota attingit; sic etiam sermo Christi: Ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum. Et sic sermo Dei est gladius, inquantum vulneravit Judaeos, qui conversi sunt ad Christum qui erat prope: propter quod dicitur, accingere gladio tuo: et est sagitta etiam inquantum ad remotos gentiles pervenit, et conversi sunt ad Christum: Eph. 2: evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope. Populi sub te cadent. Hic ponitur effectus verbi divini, qui est conversio populi ad Deum: unde, populi etc. idest omnes ad te current: Phil. 2: in nomine Jesu omne genu flectatur et cetera. Sed quid est quod addit, in corda inimicorum regis? Hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut conjungatur cum prima clausula hujus versus, populi sub te cadent, ut sit interpositio: et sic est sensus: sagittae tuae acutae intrant in corda inimicorum regis. Verba tua sunt sicut sagittae quae penetrant corda et cetera. Et ex hoc populi sub te cadent. Alio modo, ut conjungatur cum hac, populi sub te cadent; et hoc in corda, vel in corde inimicorum regis, idest tui qui es rex. Quaedam enim subjiciuntur violenter, sicut modo subjiciuntur inimici. Et de hac subjectione dicit se non loqui, sed de voluntaria; et ideo dicit, in corda; quasi dicat secundum illa corda subjiciantur, secundum quae inimicabantur Christo: Ps. 53: voluntarie sacrificabo tibi. Vel aliter, sagittae tuae acutae sunt, populi sub te cadent in corda inimicorum regis: populi dico, qui erant inimici regis, idest Christi; quasi dicat: illi qui erant contra regem, scilicet Christum, subjicientur ei. Et ad litteram sic factum est: quia gentiles qui conati sunt destruere fidem Christi, nunc serviunt Christo: Isa. 55: ecce gentes quas nesciebas vocabis: Psal. 17: populus quem non cognovi servivit mihi.

5. Sedes tua Deus in saeculum saeculi. Supra Psalmista commendavit Christum a gratiositate et bellica virtute; hic commendat eum a judiciaria potestate. Et primo describit ejus judiciariam potestatem. Secundo potestatis executionem, ibi, virga directionis. Tertio rationem, ibi, propterea unxit. Dicit ergo, sedes tua Deus. Per sedem in Scriptura judiciaria potestas designatur: Psal. 121: illic sederunt sedes in judicio. Christo autem judiciaria potestas convenit sive competit: Joan. 5: pater omne judicium dedit filio; et ideo per sedem Christi ejus potestas accipitur. Matth. 19: in regeneratione cum sederit filius hominis et cetera. Sed hanc etiam judiciariam potestatem habent etiam praelati et reges: verum sicut ministri: Sap. 6: cum essetis ministri regni illius, non ratione judicastis. Sed Christus sicut principalis judex, et sicut verus Deus; et ideo dicit, sedes tua Deus: domini enim vindicta est; et hic expresse loquitur de Christo, quia dirigit sermonem suum ad eum. De hoc Apoc. 3: qui vicerit, dabo ei sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedi in throno: Isa. 6: vidi dominum sedentem super thronum. Item alia est potestas judiciaria temporalis, alia perpetua: et talis est potestas filii Dei: unde dicit, in saeculum saeculi, quia de aeternis est judicium ejus: Dan. 7: potestas ejus potestas aeterna. Sic igitur describit Dei potestatem, dignitatem et aeternitatem. Consequenter agit de executione potestatis, cum dicit, virga directionis. Et primo ponitur executio potestatis. Secundo ejus expositio. Necesse enim est quod rex cohibeat delicta: quia, ut philosophus dicit, si animi hominum essent a Deo ordinati quod obedirent monitioni paternae, non essent necessarii reges et judices: unde ut inquieti corrigantur, necessarii sunt reges, unde habent sceptrum: Prov. 22: stultitia colligata est in collo pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Sed habet virgam ad hostes coercendos: Ps. 2: reges eos in virga ferrea, et tamquam vas et cetera. Item ad subditos gubernandos: Mich. ult.: pasce populum tuum in virga tua: et ideo dicitur, virga regni tui est virga directionis, idest ad ducendum populum in via recta, quia haec est finis legis, et regiminis, ut non excorient, sed ut faciant virtuosos: et haec est finis politicae, et hoc convenit Christo: Psal. 24: dirige me in veritate tua, et doce me. Sed haec directio consistit ut homo deserat malum et adhaereat bono: Isa. 30: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram, idest neque per excessum neque per defectum; et ideo dicit, dilexisti justitiam. Item debet odire iniquitatem, quia si non diligat justitiam, non ducit ad bonum: et hoc maxime fecit Christus, quia justus dominus, et justitiam dilexit. Item si non odiunt iniquitatem, non puniunt: et quia Christus maxime odit iniquitatem, propterea punit malos. Propterea unxit. Hic ponitur causa vel finalis, vel effectiva; quasi dicat: ideo operatus es justitiam, ut Deus ungat te. Sed numquid meruit Christus hanc unctionem? Non, sed meruit manifestationem hujus unctionis. Et in Scriptura dicitur aliquid fieri, quando innotescit. Et Christus per passionem meruit exaltationem in fide omnium populorum. Et sic littera, propterea, designat causam finalem. Sed si sit causa effectiva, sic intelligetur; quasi dicat: ut sedes tua, et virga etc. propterea unxit te Deus. In veteri testamento ungebantur sacerdotes et reges, ut patet de David 1 Reg. 16, et de Salomone, ut patet 3 Reg. 1. Et prophetae inungebantur, ut patet de Eliseo, qui inunctus fuit ab Elia, 3 Reg. 19, et haec conveniunt Christo, qui fuit rex: Luc. 1: regnabit in domo Jacob in aeternum. Item fuit sacerdos, qui seipsum obtulit Deo sacrificium, Eph. 5. Item fuit propheta, qui praenunciavit viam salutis: Deut. 18: prophetam suscitabit dominus de filiis Israel. Sed quomodo unxit? Non oleo visibili, quia regnum ejus non est de hoc mundo, Joan. 18: item non est functus sacerdotio materiali; et ideo non materiali oleo unctus, sed oleo spiritus sancti; et propterea dicit, oleo laetitiae. Et dicitur spiritus sanctus oleum: quia sicut oleum supereminet omnibus liquoribus, ita spiritus sanctus omnibus creaturis: Gen. 1: spiritus domini ferebatur super aquas, idest debet esse super omnia in cordibus hominum, quia est amor Dei. Secundo propter suavitatem suam. Misericordia et omnis suavitas mentis a spiritu sancto est: 2 Cor. 6: in suavitate, in mansuetudine, in spiritu sancto. Tertio, quia oleum est diffusivum, sic spiritus sanctus est communicativus: 2 Cor. ult. communicatio sancti spiritus sit semper cum omnibus vobis, amen: Rom. 5: charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per spiritum sanctum. Item oleum est fomentum ignis et caloris, et spiritus sanctus fovet et nutrit amoris calorem in nobis: Cant. ult.: lampades ejus lampades ignis. Item oleum illuminat, ita et spiritus sanctus: Job 32: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Sed dicit, Deus Deus. Haec littera Deus, vel est nominativi casus, vel vocativi; et ideo in Latino est dubium: sed in Graeco non, quia ibi unum est casus nominativi, et aliud vocativi, quia dicit, o Deus, Deus tuus unxit te oleo laetitiae. Et datur intelligi quod loquitur de Christo qui est Deus, et non potest inungi inquantum Deus, quia secundum quod Deus non potest promoveri: et ideo oportet aliquid accipi in Christo in quo ungatur, et haec est humana natura. Et secundum hanc habet Deum, quia secundum quod Deus, non habet Deum. Et dicitur oleum laetitiae, quia in tempore laetitiae Orientales ungebant se oleo: Isa. 61: oleum gaudii pro luctu. Spiritus sanctus est causa gaudii: Rom. 14: et gaudium in spiritu sancto: Gal. 5: charitas, gaudium, pax: quia spiritus sanctus non potest esse in aliquo quin gaudeat de bono et spe futuri boni: unde dicit, prae consortibus tuis, quia Christus fuit unctus prae omnibus aliis sanctis: Joan. 1: vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Consortes ejus dicuntur inungi, quia quidquid habetur de oleo isto, idest de gratia spiritus sancti, est ex redundantia Christi: Joan. 1: de plenitudine ejus omnes accepimus: Psalm. 132: sicut unguentum in capite et cetera.

6. Myrrha et gutta. Hic agit de deliciis regis, et describit has delicias ex quatuor: ex vestitu, ex habitaculo, ex ministerio, et ex conjugio. De primo dicit, myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Vestimenta Christi possunt esse duplicia: scilicet corpus ejus: Isa. 63: quare rubrum est vestimentum tuum? Item vestimentum Christi sunt sancti omnes: Isa. 49: his omnibus velut ornamento vestieris. Et ab his procedit odor mirrhae, guttae et casiae, sive de vestimento quod est corpus ejus, sive de sanctis. Myrrha habet amaritudinem; et sic si referatur ad corpus Christi, signat amaritudinem passionis: Cant. 5: digiti ejus, scilicet confixi ligno, pleni myrrha probatissima. Si autem referatur ad sanctos, signat poenitentiam: Eccl. 24: sicut myrrha electa dedi suavitatem odoris. Ubi nos habemus gutta, Graecus, habet aloes: Hebraei, stactes. Gutta est liquor alicujus herbae, et calidum quid, et valet contra inflationes: et signat humilitatem, quae humilitas maxime fuit in Christo: Matth. 11: discite a me, quia mitis et cetera. Item fuit etiam in sanctis: Isa. 66: super quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Aloes est succus herbae; sed non sumitur hic sic, sed pro quodam ligno, et vocatur aloes, quod est odoriferum. Stactes est gumma myrrhae, quod est speciosius quam myrrha. Et haec idem est quod myrrha quantum ad odorem. Casia est triplex. Quaedam est casia quae est sicut fistula; quaedam est fructus arboris, et de hac non intendit hic, quia non est aromatica; sed est quaedam casia virga quae est aromatica, et ad istam refertur quod dicitur hic. Vel secundum Glossam est quaedam arbor casiata, quae nascitur in locis aquaticis: et per hoc signatur aqua lacrymarum, vel aqua baptismalis; quasi dicat, odor omnium istorum procedit a sanctis, et corpore tuo: 2 Cor. 2: Christi bonus odor sumus. Ex secundo dicit, a domibus eburneis; quasi dicat: redolet etiam a domibus tuis eburneis, quae redolent propter ista aromata. Antiqui parietes erant tabulati, apud nos sunt marmorei. Et sic apud Hebraeos et Orientales, parietes erant tecti ebore: Amos 3: peribunt domus eburneae. Domus signat fideles: 1 Pet. 2: et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini in domos spirituales et cetera. Eburneae, frigidae propter castitatem: Cant. 5: venter illius eburneus. Item candidae propter puritatem, rubicundae propter castitatem: Thren. 4: rubicundiores ebore antiquo. Ex tertio, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo; quasi dicat: ita est deliciosus quod filias regum habet in ministerio; quasi dicat: vestimenta tua paraverunt filias regum quae serviunt tibi. Ad litteram. Filiae regum mundanorum delectant nos ad honorem Christi, quia dedicaverunt se Christo, et mortuae sunt pro Christo, et hoc, in honore tuo, idest ad tuum honorem: quasi scilicet non solum unius regis, sed etiam filiae regum serviunt Christo. Vel aliter. Reges sunt apostoli: filii eorum sunt animae fideles. Vel reges sunt doctores: Apocal. 5: fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes. Filiae eorum sunt populus Christianus et fidelis: 1 Corinth. 4: in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui: hi sunt filiae in honore Christi, non in honore regum, scilicet Petri et Pauli, sed Christi: 1 Cor. 1: nos praedicamus Christum crucifixum. Istae delectaverunt istis aromatibus.

7. Astitit regina. Supra Psalmista laudavit Christum ex gratiositate, ex virtute bellica, et ex deliciis; hic autem laudat eumdem ex sponsa: quam describit ex quatuor: scilicet quantum ad sponsi praesentiam, quantum ad dignitatem, quantum ad gloriam, et quantum ad ornatum. Sponsa Christi est Ecclesia; sponsae regis dicuntur reginae: Esther 2: ista est Esther ordinata regina. Et haec regina est Ecclesia: 2 Corinth. 11: despondi vos uni viro virginem castam et cetera. Dignitas ejus est, quod est regina. Haec astitit semper inhaerens Deo et conjuncta. Unde Angeli qui non mittuntur, dicuntur assistentes: Daniel. 7: millia millium et cetera. Psal. 5: mane astabo tibi et cetera. Dicit Gregorius: videt quidam per fidem, erigitur per spem, unitur per charitatem. Gloria istius reginae est praerogativa quam habet, quia, a dextris, idest in potioribus bonis. Unde et filius, inquantum est in potioribus bonis patris, secundum quod homo, dicitur esse a dextris. Marc. ult.: dominus quidem Jesus sedet a dextris Dei. Et haec meliora sunt; sed si comparentur spiritualia temporalibus, spiritualia sunt potiora. Et haec regina astitit in spiritualibus. Prov. 3: longitudo dierum in dextera ejus. Item si per dexteram significentur bona opera, haec sunt potiora quam peccata. Prov. 4: vias quae a dextris sunt, novit dominus. Et in his astitit haec regina. Ornatus describitur cum dicit, in vestitu deaurato. Hieronymus non habet, circumdata varietate, nec Hebraei: sed Hieronymus habet, in diademate deaurato. In Hebraeo, in massa auri. Et secundum nostram litteram est duplex vestimentum Ecclesiae. Unum est doctrina duorum testamentorum. Prover. ult.: omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Et iste vestitus non est aurum solum, sed deauratus, quia est refulgens divina sapientia, qua haec doctrina est plena. Tamen est, circumamicta varietate. Et potest referri quantum ad diversa genera linguarum, vel quantum ad profundiorem modum sapientiae. Alius vestitus est operatio virtuosa. Ps. 131: sacerdotes ejus et cetera. Per aurum autem significatur charitas. Genes. 2: aurum terrae illius optimum. Est enim charitas fulgida et rubea. Et ideo dicitur deauratus, quia informatus charitate. 1 Cor. ult. omnia opera vestra in charitate fiant. Vel, circumamicta varietate, idest diversis virtutum operibus; quia alii fuerunt aurei per martyrium, alii rosei per gemitum poenitentiae. Colos. 3: induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae et cetera. Et potest exponi totum hoc de beata virgine, quae regina et mater regis est, quae astat super omnes choros in vestitu deaurato, idest deaurata divinitate: non quod sit Deus, sed quia est mater Dei.

8. Audi filia. Hic commendatur sponsa quadrupliciter: scilicet a decore, ab excellentia gloriae, ibi, omnis gloria. A societate, ibi, adducentur. Et a prole, ibi, pro patribus tuis. Circa primum duo facit. Primo ponit quomodo acquirat decorem seu gratiositatem. Secundo agit de ipsa gratiositate, ibi, et concupiscet. Primo ergo redditur attenta ipsa ad admonitionem; unde dicit, audi filia. Vocat futuram Ecclesiam filiam duplici ratione. Una est, quasi loquens David in persona sua: quia sicut inquantum adhaeremus Christo filio Abrahae, sumus filii Abrahae; ita et filii David cujus filius est Christus. Vel loquitur in persona apostolorum, ex quibus sumus propagati in Christo Jesu per Evangelium. Dicit itaque: audi filia. Jacob. 1: sit omnis homo velox ad audiendum, scilicet Evangelium, vel verbum Christi. Luc. 11: beati qui audiunt verbum Dei. Vel Scripturam prophetarum, ut credant Christo. Isa. 53: quis credidit auditui nostro? Et, vide, per fidem hic, sed in futuro videbis per speciem. 1 Cor. 13: videmus nunc et cetera. Vel vide Christum natum. Baruch 13: post haec in terris visus est. Joan. 1: vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Inclina aurem tuam, scilicet per humilitatem ut obedias. Eccl. 6: si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam. Obliviscere populum tuum. Monitio imaginaria, quod haec regina venerit ad David vel Salomonem ex populo alieno. Et ideo monetur ut memor sit sui. Et hoc competit Ecclesiae, quae vocata est ad Christum ex alieno populo, vel Judaeorum, vel gentilium quia, secundum Augustinum: nemo potest venire ad vitam novam Christi, nisi poeniteat eum veteris vitae, scilicet peccati. Et ideo dicit, obliviscere populum tuum. 1 Paral. 16: transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. Et domum patris tui, scilicet Diaboli. Joan. 8: vos ex patre Diabolo estis. Ezech. 16: pater tuus Amorrhaeus. Vel peccati, vel carnalis affectus. Gen. 41: oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. Et hoc signat Deut. 21, de puella captivorum, quae debet radi, et debet plorare patrem et matrem sicut mortuum. Et concupiscet rex decorem tuum. Hic promittit ipsi sponsae gratiositatem regis. Primo, a rege; et hoc est amoris. Secundo, a populo; et hoc est honoris, ibi, vultum tuum deprecabuntur. Repromittit ergo regis amorem, et ostendit regis dignitatem. Dicit ergo: si oblivisceris populum tuum et domum patris tui, ex hoc acquires decorem spiritualem. Psal. 25: domine, dilexi decorem domus tuae. Et hic decor concupiscitur a sponso spirituali: propterea dicit, et concupiscet rex decorem tuum. Et hic decor est pulchritudo justitiae. Jer. 31: benedicat tibi dominus pulchritudo justitiae. Concupiscet, idest delectabitur in eo. Is. 62: quia complacuit domino in te. Et hoc est desiderandum, quia iste rex est magnus in potestate, in natura, in honore. Primum habet quia rex, ideo est dominus. Ps. 99: scitote quoniam ipse est dominus. Secundum, quia ipse est Deus. Ps. 94: quoniam Deus magnus dominus. Tertium, quia adorabunt eum scilicet remoti, et omnes populi totius mundi. Psal. 85: omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te domine. Soph. 2: adorabunt eum omnes viri de loco suo, omnes insulae gentium. Item adorabunt eum propinqui, quia filiae Tyri in muneribus, quia scilicet Tyrus est vicina terrae promissionis. Unde, filiae, idest habitatores terrae illius, vultum tuum deprecabuntur, idest subdentur tibi cum muneribus: quia hoc impletum est quando mulier Chananaea egressa a finibus Tyri, venit ad Jesum; Matth. 15: vel, vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis, idest viri qui sunt in Tyro. Tyrus interpretatur angustia; unde omnes qui sunt in angustia, deprecabuntur te. Ad litteram omnes veniebant ad Christum. Lucae 4: cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus et cetera. Isa. 26: domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Et offerent munera, idest seipsos. Vel eleemosynas. Isa. 19: vota vovebunt domino, et solvent.

9. Omnis gloria. Supra Psalmista commendavit sponsam a decore; hic autem commendat eam quantum ad gloriam et intrinsecus et extrinsecus. Primum facit cum dicit, omnis gloria ejus. Ly ejus superfluit; unde construitur expositive ejus, scilicet, filiae regis ab intus: et hoc tripliciter. Primo, quia in interiori conscientia, non in exteriori fama hominum, sicut est fama peccatorum. 2 Cor. 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Secundo in interiori justitia, non in exteriori observantia, sicut in veteri testamento. Rom. 2: circumcisio cordis, non carnis; in spiritu, non in littera; cujus laus non est ex hominibus, sed ex Deo. Tertio, quae est in spe aeterna, quae est interna; non in spe temporalium, quae est extra. Matth. 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus: sed cum facis eleemosynam et cetera. Secundum facit cum dicit, in fimbriis aureis. Per has fimbrias intelligitur doctrina Ecclesiae, Exod. 28, ubi dominus mandat quod in fimbriis vestimenti sacerdotis essent tintinnabula, quorum sonus audiretur. Per sonum ergo doctrina designatur. Ergo in doctrina divinae sapientiae, quae per aurum designatur, est magna gloria: et tamen est circumamicta varietate, idest ornata et vestita aliis linguis, idest variis modis docendi, tamen eandem veritatem sonant. Act. 2: loquebantur variis linguis apostoli et cetera. Vel aliter, in fimbriis aureis, et hoc refertur ad interiorem munditiam et ornatum virtutum; circumamicta, ad exteriorem; quasi dicat: omnis gloria ab intus; et haec duo praecipue sunt in fimbriis aureis. Et propter hoc intelligitur finis vitae quantum ad totam Ecclesiam, vel ad totum hominem, quia fimbriae sunt extremae in vestimento: et non dicit deauratae, sed quia sunt aureae. Glossa enim dicit, quod illi qui invenientur in fine mundi, erunt perfecti et sancti. Item homo quamdiu proficit, est quasi deauratus; sed quando erit in fine, tunc erit totus repletus claritate. Prov. 4: justorum semita, quasi lux splendens crescit, et proficit usque ad perfectum diem. Et dicit, circumamicta varietate, exteriori, scilicet diversarum gentium, vel diversarum gratiarum et virtutum.

10. Adducentur. Hic commendatur a societate: et circa hoc tria facit. Primo enim describitur ejus societas; secundo, quomodo ad ejus societatem perveniatur, ibi, afferentur; tertio, quando haec societas, sed ubi terminetur, ibi, adducentur. Hieronymus habet aliter, omnis gloria filiae regis a perfasciis aureis vestita. Et hic est punctus; quasi dicat, habet vestimentum fasciis aureis. Et post in varietate cum aliis etc., adducentur et cetera. In Hebraeo aliter, prae inclusione auri vestimenta, idest circumamicta. Et post; insuper cum subtilibus quae sunt plumariae; quae eam attingunt adducentur, sic indutae. Et duo numerat, virgines et proximae. Et si accipiatur easdem esse, sic est sensus: virgines interius, scilicet fideles animae non corruptae per peccatum; adducentur regi, scilicet Christo qui est rex regum. Adducentur, dico, quia non per se venient. Joan. 6: nemo venit ad me etc.: et ideo dicit Cant. 1: trahe me post te. Sed adducentur post eam, scilicet universalem Ecclesiam, quia nullus veniet nec adducetur ad Christum nisi sequatur doctrinam Ecclesiae. Vel, post eam, idest post b. virginem, quia ad Christum ejus virgines adducentur ad servandam castitatem, et ad exercitium aliarum virtutum. Et hae sunt proximae ejus, scilicet vel Ecclesiae, vel b. virginis, et hae afferentur. De illis dicit, adducentur, quia levius convertentur ad Christum. De istis dicit, afferentur, quia importunius trahuntur; 2 Tim. 4: iusta opportune importune. Si vero accipiantur ut diversae, sic per virgines intelliguntur perfecti; et isti adducuntur, quasi per se ire volentes. Psal. 104: eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia; quia afferentur in laetitia, interiori, et exultatione, exteriori. Christo enim voluntarie se obtulerunt. Ps. 53: voluntarie sacrificabo tibi. Vel afferentur ab Angelis in caelum. Luc. 16: factum est ut moreretur et cetera. Et quo afferentur? In templum regis. Ubi manifestum est, quod loquitur de rege Christo Deo, quia dicit, templum; quasi dicat, ut ipsi sint templum regis. 1 Cor. 3: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Vel ut in templo Dei contemplentur, idest ut vacent Deo; nam ad hoc ordinatur consortium virginum, ut vacent Deo. 1 Cor. 7: quae nupta est mulier, cogitat quomodo placeat viro; quae autem innupta, cogitat quomodo placeat Deo.

11. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Hic commendat eam a prole. Circa quam quatuor ponit: scilicet prolis originem, dignitatem, officium et fructum. Dicit ergo, pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Filii Ecclesiae primitivae sunt apostoli et eorum successores. Filii dicuntur esse nati Ecclesiae per doctrinam Christi sponsi ejus, et alii per doctrinam apostolorum, et alii filii aliorum praedicantium. Et ideo non est inconveniens quod idem sint filii et patres: quia apostoli ipsi sunt patres eorum quos converterunt. 1 Cor. 4: in Christo Jesu ego vos genui. Alii etiam sunt patres et filii. Isti ergo filii sunt nati Ecclesiae. Filii apostoli, et alii sancti viri et doctores. Vel patres boni fuerunt prophetae. Eccl. 44: laudemus viros gloriosos, et parentes nostros. Et loco istorum nati sunt Ecclesiae filii qui funguntur dignitate illorum; et sic patet proles et origo sponsae. Sequitur dignitas, constitues eos principes super omnem terram, idest primo capientes, primum capies. Isti ergo principes dicuntur, quia primi dona spiritus sancti acceperunt. Rom. 8: non solum autem illi, sed nos ipsi primitias spiritus habentes, tempore prius, caeteris abundantius, dicit Glossa. Unde sicut beatae virgini nulla mulier comparatur, ita nec aliquis sanctus potest apostolis comparari nec adaequari. Item dicuntur principes, quia fuerunt et sunt Ecclesias gubernantes. Item quia primi post Christum doctores nostri fuerunt. Ps. 67: praevenerunt principes et cetera. Isti sunt diligendi. Judith 5: cor vestrum diligit principes Israel. Istos constitues principes, qui non sunt per seipsos constituti, sed per Christum. Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos et cetera. Item alii praelati constituuntur per summum pontificem. Hebr. 5: nemo assumat sibi honorem. Et non in aliqua parte, sed super omnem terram. Ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum et cetera. Et nimis honorati sunt et cetera. Ps. 138. Et hoc specialiter convenit Petro et Paulo; nam Petrus obtinuit principatum universalem Ecclesiae. Joan. 21: pasce oves meas. Paulus super totum mundum, quantum ad gentes gentiles. Isa. 49: posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Et hoc etiam dicit ipse, Act. 13. Memores erunt nominis tui, domine. Hic ponitur officium apostolorum, quod est praedicare nomen Dei. Marc. ult.: euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae; et ideo dicit, memores erunt, idest facient habere memoriam. Nominis tui in omni generatione. Quantum ad locum, quia in omni parte mundi, et generatione, quantum ad tempus, quia caelum et terra transibunt et cetera. Marc. 13. Matth. ult.: ecce ego vobiscum sum et cetera. Propterea populi. Hic ponitur fructus, qui est, quia omnes populi confitebuntur tibi Christe: et dicit, populi, quia non solum unus populus, sed omnes. Psal. 66: confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes. Philip. 2: omnis lingua confiteatur, quia etc. isti confitebuntur tibi in aeternum. In Graeco idem est aeternum quod saeculum, vel aevum; unde Glossa, in aeternum, scilicet praesentis saeculi, et in saeculum saeculi, idest in futuro. Et haec memoria durabit in aeternum. Isa. 35: gaudium et laetitiam obtinebunt. Alia littera habet, memor ero nominis tui et cetera. Et haec est melior: et tunc refertur ad fructum apostolorum, et erit vox populi conversi; quasi dicat: dico quod constitues eos principes: et ego populus Christianus memor ero nominis tui etc.: in quo designatur fides, quae est in corde; et post laus, quae est post fidem. Et hic Psalmus cantatur in festo natalis domini propter sponsi laudem quae tangitur. Item cantatur in festis virginis, propter ejus laudem quae tangitur. De primo, ibi, speciosus. De secundo, ibi, astitit regina. Item cantatur in festivitatibus virginum, quia adducentur. Item in festis apostolorum, pro patribus tuis.