Super Psalmo 45

1. Postquam Psalmista petiit divinum auxilium contra adversa quae patitur ab hostibus, cum dixit, Deus auribus, et ut jam exauditus ostendit gloriam regis, dicens, eructavit; hic autem exauditus pro populo, ostendit beneficium datum populo. Et sicut per praecedentem Psalmum gloria Christi designatur, ita in hoc Psalmo designantur beneficia exhibita fidelibus Christi. Unde in titulo hoc etiam designatur; et est duplex littera: in finem Psalmus David pro arcanis. Arcana quae sunt a principio, sunt abscondita, scilicet quod filius Dei factus est homo, quod Deus moriatur, quod gentes convertantur ad Christum. Ista fuerunt secretissima. Isa. 24: secretum meum mihi. Ephes. 3: aliis filiis hominum non est agnitum. Et haec sunt revelata per Christum. Matth. 13: eructabo abscondita. Job 28: abscondita produxit in lucem. Hic ergo Psalmus tendens in finem, idest in Christum, est David pro arcanis, idest ad arcanorum manifestationem. Alia littera habet, pro filiis Core. Pro Core qui interpretatur Calvaria, intelligitur crux Christi. Hic ergo Psalmus attribuitur fidelibus crucis Christi pro revelatione arcanorum. Hieronymus habet, pro viventibus. Agit enim hic de tribulatione et conservatione in eis. Est ergo pro viventibus, idest pro his qui servantur in vita; et qui servantur auxilio Dei, dicuntur esse in abscondito. Ps. 30: protexit me in abscondito faciei suae, a conturbatione hominum. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. Primo agit de auxilio divino contra tribulationes; secundo agit de pace post tribulationes concessa, ibi, venite, et videte. Circa primum duo facit. Primo praemittit causam horum beneficiorum; secundo exponit mala et beneficia data contra mala, ibi, sonuerunt, circa primum duo facit. Primo ponit auxilium Dei contra tribulationes praeteritas; secundo ponit fiduciam conceptam de futuris, ibi, propterea non timebimus. Circa primum duo facit. Primo tangit Dei auxilium; secundo tribulationem contra quam divinum auxilium datur. Si aliquis vult subvenire afflicto, hoc facit tripliciter. Primo, ut ipsum fugientem recipiat: et hoc est parum; secundo, ut assistat ei in tribulatione posito; tertio, ut ei auxilium exterius praebeat. Et haec tria Deus facit qui est refugium; et ideo dicit, Deus noster refugium. Prov. 18: turris fortissima nomen domini. Item pugnantes et afflictos adjuvat et fortificat: ideo dicit, virtus. Isa. 40: qui dat lasso virtutem. Item adjuvat exterius per se et per alios: unde dicit, adjutor. Psal. 9: adjutor in opportunitatibus. Hoc auxilium est necessarium, in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Hae tribulationes sunt et spirituales et corporales. Spirituales sunt peccata: et hae inveniunt homines nimis, quia dolor poenitentiae maximus est inter omnes dolores. Psal. 37: afflictus sum, et humiliatus sum nimis. Et in hac tribulatione Christus est refugium: quia in ea consolatur, et ab ipso roboratur et juvatur homo. Corporales fuerunt in primitiva Ecclesia sanctis. 2 Cor. 1: gravati sumus supra modum; et ideo dicit, nimis. Hieronymus habet: auxilium inventum est in tribulationibus validum. Et sic ly nimis refertur ad adjutorium divinum. Propterea non timebimus. Psal. 26: dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Quasi dicat, nullum timebo. Et merito, quia ipse est: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Secundo ostendit quae sunt timenda. Duo autem sunt timenda: scilicet generalis tribulatio, et oppressio magnorum. Generalis tribulatio est, quando omnes trucidantur. Alia est, quando principes capiuntur. In his habet locum timor. Sed, ego non timebo dum turbabitur terra, idest si totus populus tribuletur, et transferentur montes in cor maris. Nec timebo etiam si magni capiantur. Sed mystice, per terram quae solida est, intelligitur Judaea, quae solida fuit in cognitione unius Dei, et fixa, et cingebatur gentibus, sicut terra circumdatur mari et cingitur aquis. Isa. 1: terra vestra deserta: et sic signat persecutionem quam fideles passi sunt a Judaeis: quasi dicat: non timebo dum turbabitur Judaea per praedicationem Christi. Matth. 2: audiens hoc Herodes turbatus est et cetera. Et non timebo, quia montes, idest apostoli, transferent se ad gentes. Act. 13: ecce convertimur ad gentes. In cor maris, idest in dilatationem gentium, quia gentes habuerunt apostolos in magna reverentia. Vel, in cor maris, idest usque ad profunda et extrema terrae. Act. 22: ad nationes longe mittam te.

2. Sonuerunt et turbatae sunt aquae. Hic ostendit quae sint istae tribulationes. Et primo proponit eas in metaphora; secundo exponit. Dicit ergo, sonuerunt et turbatae sunt aquae eorum. Secundum Hieronymum, aquae ejus. Et haec est melior littera: et est sensus, transferentur in cor maris aquae ejus, idest maris, scilicet populi, sonuerunt, propter iracundiam contra nos. Ps. 87: omnes fluctus tuos et cetera. Sed, montes, idest principes sicut Nero et alii, conturbati sunt in fortitudine ejus, scilicet Dei, quia ex hac fortitudine etiam ipsi montes turbati sunt. Hebraeus habet, in superbia sua. Mystice loquitur sic, sonuerunt montes, idest apostoli qui montes dicuntur: turbatae sunt aquae, idest populi gentilium ad sonum montium, idest ad praedicationem apostolorum. Aquae signant sapientiam; quasi dicat: aquae, idest prophetiae gentilium sunt turbatae. 1 Cor. 1: perdam sapientiam sapientium et cetera. Vel montes, idest apostoli, turbati sunt, scilicet exterius per tribulationes, in fortitudine maris. Sed videtur contrarium dicere alibi, justus non conturbabitur. Psal. 36. Sed dicendum, quod verum est interius, quia non contristabit justum quicquid ei acciderit.

3. Fluminis. Sub quadam similitudine posuit tribulationes quas sancti sustinuerunt; hic autem sub alia similitudine proponit divinam consolationem quantum ad duo: scilicet quantum ad affluentiam divinae gratiae, et quantum ad solatium divinae praesentiae, ibi, Deus in medio ejus. Et sicut tribulatio exprimitur sub similitudine aquarum sonantium et turbatarum, ita consolatio exprimitur sub similitudine fluminis, quod signat gratiam propter aquae abundantiam, quia in gratia est abundantia donorum. Psal. 64: flumen Dei repletum est aquis. Et quia derivatur a principio, scilicet fonte, sed non fons a flumine quia fons est in suo principio, et spiritus sanctus est a patre et filio. Apoc. ult.: ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum sicut chrystallum, procedentem a sede Dei et agni. Item quia fluvius movet arenam et lapides, sic spiritus sanctus movet cor ad opus. Joan. 7: flumina de ventre ejus et cetera. Sed aliqui sunt fluvii qui habent tardum motum: non est talis iste, quia est festinus: unde dicit, impetus fluminis. Et hoc refertur ad duo. Primo, quia spiritus sanctus gratia perfundit subito cor. Act. 2: factus est repente de caelo sonus et cetera. Alio modo, quia spiritus impetu sanctus amoris movet cor. Isa. 56: cum venerit quasi fluvius violentus. Rom. 8: qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. Cant. 4: fons hortorum etc. quae fluunt impetu de Libano. Hieronymus habet, fluminis divisiones. Et hae sunt gratiae spiritus sancti: quia, divisiones gratiarum sunt, 1 Cor. 12. Effectus est duplex jucunditatis est unus: et hoc designat cum dicit, laetificat civitatem Dei. Et hoc manifestatur ex auctoritate sacrae Scripturae, quae dicit Rom. 14: regnum Dei non est esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in spiritu sancto. Gal. 5: fructus spiritus est pax, gaudium et cetera. Et quia facit amare Deum. Et in hoc amore semper est jucunditas, quia quilibet delectatur in praesentia amati: et qui diligit Deum, habet Deum praesentem. 1 Joan. 4: qui manet in caritate et cetera. Haec civitas est Ecclesia. Psal. 86: gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei et cetera. Tria sunt in ista civitate, quae sunt de ejus ratione. Primum est, quod sit ibi multitudo liberorum: quia si est ibi unus vel pauci, non est civitas: et similiter si sunt servi. Et hoc maxime invenitur in Ecclesia. Gal. 4: non sumus ancillae filii, sed liberae. Secundum est quod habeat sufficientiam per se. In vico enim non inveniuntur omnia necessaria vitae humanae sanis et infirmis; sed in civitate oportet invenire omnia necessaria ad vitam. Et haec sufficientia est in Ecclesia: quia quicquid necessarium est ad vitam spiritualem, invenitur in ea. Psal. 64: replebimur in bonis domus tuae. Tertium est unitas civium: quia ab hoc, scilicet ab unitate civium, civitas nominatur; quia civitas quasi civium unitas. Et haec est in Ecclesia. Joan. 17: ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus. Haec ergo civitas laetificatur per gratiam spiritus sancti in eam descendentem. Secundus effectus est sanctitatis: unde dicit: sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Hoc tabernaculum uno modo est ipsa civitas. In civitate habitant quiescentes; in tabernaculo militans Ecclesia, quae hic habet pacem, scilicet ex Deo: et tamen patitur inquietem a mundo. Joan. 16: in mundo pressuram habebitis; in me autem pacem. Et ideo propter primum dicitur civitas: propter secundum dicitur tabernaculum. Hoc ergo sanctificavit altissimus per proprium sanguinem. Hebr. ult.: Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem et cetera. Item per sacramenta in quibus operatur virtus sanguinis Christi. 1 Cor. 6: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis. Vel aliter. In civitate et in exercitu est principale tabernaculum regis vel ducis: ita in hac civitate, idest Ecclesia, principale tabernaculum est corpus Christi. Et corpus tabernaculum dicitur. 2 Pet. 1: sciens quod velox est depositio tabernaculi mei. Et sic corpus Christi est tabernaculum, quia in eo est tota plenitudo divinitatis. Hoc tabernaculum sanctificavit altissimus: non quod aliquando non fuerit sanctus, sed quia in ipsa conceptione sanctum ipse formavit: quod fuit singulare in Christo.

4. Deus in medio ejus. Hic ponitur consolatio ex praesentia. Et primo ponit beneficium hujus praesentiae; secundo effectus, ibi, non commovebitur. Dicit ergo, Deus in medio, scilicet Ecclesiae. 1 Cor. 14: vere protestans quod Deus est in vobis. Et dicit, in medio, ut ostendat quod non est acceptor personarum, ut dicitur Act. 10, et Eph. 6. Medium autem dicitur quod aequaliter distat ab extremis. Et Deus quantum est in se aequaliter se habet ad omnes: Luc. 24: stetit Jesus in medio discipulorum: Gen. 2: lignum vitae erat in medio Paradisi. Vel ideo dicit, in medio, quia cor dicitur esse in medio hominis. Quia ergo habitat in cordibus nostris, ideo dicitur esse in medio. Effectus est duplex: stabilitas contra mala, et firmitas ad bona. Dicitur ergo, quia Deus est in medio ejus, scilicet istius civitatis, non commovebitur, idest firma reddetur et stabilis: Ps. 124: qui confidunt et cetera. Matth. 16: portae Inferi non praevalebunt adversus eam. Quantum ad secundum dicit, adjurabit eam Deus: quod non solum oportet quod detur stabilitas contra mala, sed auxilium ad bona implenda. Dicit ergo, adjuvabit eam Deus, idest Ecclesiam, mane diluculo. Per mane intelligitur principium boni operis. Quidam dicunt, quod principium boni est a naturali principio, sed finis et consummatio est a Deo. Sed contra est, quod hic dicit quod mane, idest ab exordio boni operis. Unum exordium boni operis ex parte intellectus est cogitatio, aliud ex parte voluntatis: et haec duo sunt a Deo, quia, non sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis (ut apostolus dicit 2 Cor. 3), sed sufficientia nostra ex Deo est. Item in ipso est velle et perficere, ut idem apostolus dicit Phil. 2. Et per hoc quod additur, diluculo, designat quod Ecclesia juvatur per spiritualem illuminationem spiritus sancti: Isa. 60: surge, illuminare et cetera. Alia littera habet, vultu suo: et hoc refertur vel ad statum praesentem; et sic signat praesentiam auxilii ejus, quasi principaliter ei subvenientis, secundum illud Psalm. 39: ostende nobis, domine, faciem tuam, et salvi erimus. Vel ad statum futurum; quasi dicat: modo est in medio ejus: et permittit eam conquassari, sed in futuro praebebit ei auxilium aspectu vultus sui: Ps. 20: laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo. In Hebraeo est talis littera. Et si pro eodem accipiatur mane et diluculo, scilicet considerationis diluculi, quia optima et ad contemplandum hora matutina; Ps. 5: mane astabo tibi. Item Ps. 62: in matutinis meditabor in te; quasi dicat, adjuvabit eam Deus vultu suo, idest in contemplatione suae altitudinis. Et possunt haec referri ad b. virginem, quia ipsa est civitas, in ipsa habitavit, ipsam fluminis impetus, scilicet spiritus sanctus, laetificavit, ipsam sanctificavit in utero matris suae, postquam formatum fuit corpus et creata anima. Tunc primo operuit gloria domini tabernaculum, ut dicitur Exod. 40. Et est alia sanctificatio b. virginis et aliorum sanctorum: quia alii sic sanctificati fuerunt quod nunquam mortaliter peccaverunt, tamen venialiter sic: 1 Joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus et cetera. Beata autem virgo nec mortaliter nec venialiter umquam peccavit: Cant. 4: tota pulchra es amica mea et cetera. Et ideo dicit, non commovebitur, nec veniali peccato. Et ideo dicit, adjuvabit eam Deus mane diluculo, idest adhuc ea existente in utero. Et hoc est quod dicit, quod auxiliatus est ei dominus in ipso ortu matutino.

5. Conturbatae sunt gentes. Supra Psalmista posuit afflictionem aliorum et consolationem propriam sub similitudine; hic autem exponit primo quod dictum est de afflictione; secundo de consolatione, ibi, dominus virtutum; et ordinate exponit omnia. Supra loquens de tribulatione, dicit, sonuerunt et turbatae sunt: ubi tetigit turbationem et causam, in fortitudine. Item turbationem aquae: et exponit cum dicit, conturbatae sunt gentes: Apoc. 17: aquae multae, populi multi. Conturbati sunt, in malo, quia insanierunt contra Christum. Vel in bono: quia qui ad bonum convertitur, sentit afflictionem propter consuetudinem praeteritam. Item turbati sunt montes. Et dicit, inclinata sunt regna, idest reges terrae humiliati sunt ad fidem Christi: Isa. 49: vultu in terram demisso adorabunt te. Et causam exponit, cum dicit, dedit vocem suam. Supra dixit, in fortitudine: in veteri autem testamento dicit, dedit vocem, sed per prophetas sed postea per seipsum. Psalm. 17: intonuit de caelo et cetera. Cant. 2: sonet vox tua in auribus meis. Ad hanc vocem, mota est terra, primo Judaeae, postea tota terra universaliter: Isa. 24, commotione commovebitur terra. Quidam autem commoti sunt in malum per vocem Christi: sicut Pharisaei et alii multi. Quidam in bonum, sicut apostoli, et qui conversi sunt ad fidem.

6. Dominus virtutum. Hic exponit quod dicit de consolatione, scilicet quod dicit, Deus in medio ejus. Et describit Deum adjuvantem, et ejus praesentiam et ejus auxilium. Deum describit dupliciter: quia dominus virtutum, quia dominatur non solum creaturis inferioribus, sed etiam virtutibus caelestibus. Non erat sufficiens homini quod mitterentur Angeli, quos misit ad dationem veteris testamenti; sed oportebat quod ipse veniret, ut innotescat, quod anima hominis est tantae excellentiae quod non nisi in Deo virtutum potest beatificari: Ps. 79: domine virtutum respice et vide et cetera. Et est nobiscum primo per carnis similitudinem: Phil. 2: in similitudinem hominum factus. Item per familiarem conversationem: Baruch 3: post haec in terris visus est et cetera. Item per gratiam inhabitans nos: Ephes. 3: inhabitare Christum per fidem et cetera. Et ideo dicitur Emmanuel, idest nobiscum Deus. Susceptor noster Deus Jacob. Hic ostendit auxilium quod habet a Deo, quia ipse susceptor noster est, qui suscepit nos in suam curam: Ps. 3: tu autem, domine, susceptor meus es. Vel ostendit quomodo sit nobiscum, quia scilicet suscepit nostram naturam: Hebr. 2: nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae. Ideo dicitur Deus Jacob. Deus virtutum dicitur propter gentiles, ne credant quod non habeamus alium Deum quam ipsi: Hebr. 2: non confunditur vocare eos fratres dicens: nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te (Ps. 21).

7. Venite et videte opera. Hic exprimit tranquillitatem subsequentem: et facit tria. Primo excitat attentionem. Secundo proponit tranquillitatem. Et tertio inducit conclusionem. Primo ergo inducit in considerationem divinorum operum; et ideo dicit, venite per fidem: 2 Cor. 5: per fidem ambulamus. Et videte, per studium et diligentiam: Matth. 11: venite ad me omnes et cetera. Et videte, idest considerate: opera domini: Isa. 3: opus domini non respexistis. Dicitur peccatoribus Ps. 138: mirabilia opera tua et cetera. Quae posuit prodigia super terram. Haec opera sunt prodigia, quae praetendunt aliquid in futurum. Et mirabilia quae tempore Christi fuerunt, sive circa mortem Christi, sive in vita quae fecit: quae omnia fuerunt signa alicujus futuri. Et sunt super terram, idest super omnem naturalem virtutem. Et quae sunt ostendit, auferens bella. Primo fuit opus pacis. Secundo ostendit magnitudinem operis hujus. Tertio utilitatem, abstulit bella, quia in tempore nativitatis Christi in toto mundo facta est pax: Ps. 71: orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis: Ps. 75: ibi confregit potentias. Et haec significabant pacem quam venit facere Christus inter Deum et humanam naturam. Magnitudo pacis ostenditur quantum ad locum, quia, usque ad finem terrae, quia fuit quasi universalis pax. Ad litteram, tempore nativitatis Christi: quia jam quiescentibus bellis civilibus, Octavianus dominabatur toti mundo. Et haec pax praetendebat quod pax Christi derivari debebat in omnibus hominibus. Luc. 2: gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus. Secundo quantum ad tempus, quia diuturna. Et hanc diuturnitatem describit, quia si homo timet bellum, conservat arma. Et ideo dicit, arcum conteret, et confringet arma; quasi dicat, tamdiu durabit pax, quod omnes tradent oblivioni arma: quia illa pax diu durabit: Isa. 2: conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Et describit arma impugnationis quae a remotis percutiunt: unde dicit, arcum conteret: Osee 1: conteram arcum Israel in valle Jesrael. Et quandoque de prope: et hic est gladius et lancea. Item describit arma defensionis, quia scuta comburet igni. Et haec significabant perpetuitatem pacis fiendae per Christum: Isa. 9: multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Conteret arcum, idest dolosas machinationes: Ps. 36: arcus eorum confringatur. Et confringet arma, idest manifestas insidias: Luc. 11, cum fortis armatus et cetera. Et scuta comburet igni, idest obstinatarum mentium defensiones, quibus nituntur resistere divinae voluntati: Job 41: corpus ejus sicut scuta fusilia, et compactum squammis sese prementibus. Haec comburet igne spiritus sancti, qui dissolvit duritiam cordium: Luc. 12: ignem veni mittere in terram.

8. Vacate et videte. Hic finis est pacis. Finis pacis temporalis, secundum philosophum, est contemplatio veritatis. Unde pax est utilis finis vitae activae, et pax ordinatur ad contemplationem. Et secundum Augustinum, Christus procuravit pacem Romani imperii, ut apostoli discurrerent per totum mundum. Et ideo dicit ex quo est tanta pax, vacate et videte. Unde patet quod Deus dat pacem ut non vacent malis operibus, sed contemplationi veritatis: 1 Cor. 7: ut vacetis orationi: Eccl. 39: et in prophetis vacabit. Videte, dicit duo: primo quod Christus est verus Deus: secundo quod ejus fides debeat divulgari per totum mundum. Quantum ad primum dicit quod sit Deus: Deut. 32: videte quod ego sim solus, et non sit alius praeter me. Quantum ad secundum, exaltabor in gentibus, idest demonstrabor altus in fide gentium: Malach. 1: ab ortu solis et cetera. Et ponit hoc iterato, exaltabor in terra, scilicet Judaeorum, quae dicitur terra propter stabilitatem: Rom. 11: donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Israel salvus erit. Ostendit ex his magnitudinem Dei; cum dicit, Deus virtutum nobiscum; quasi dicat: et his operibus Dei magnis tunc ostensis possumus dicere, quod dominus virtutum est nobiscum. Et hoc expositum est supra.