|
1. In praecedentibus Psalmis Psalmista exposuit gloriam regis et
regni; hic autem exhortatur gentes alienigenas ut convertantur ad
Deum. Et primo hortatur ad Dei laudem. Secundo ad spem de Deo
habendam. Tertio docet eas cultum divinum. Secundum incipit, ibi,
audite haec. Tertium, ibi, Deus deorum. Titulus est manifestus,
quia est expositus supra, in finem pro filiis Core Psalmus David.
Circa primum duo facit. Primo exhortatur omnes gentes ad laudem
Dei. Secundo ponitur materia laudis, ibi, magnus dominus. Circa
primum tria facit. Primo enim ponit invitationem ad laudem Dei.
Secundo causam, ibi, quoniam dominus excelsus. Tertio manifestat
hanc causam, ibi, ascendit Deus. Laus Dei procedere debet ex
jucunditate cordis, sicut etiam est in patria: Isa. 51: gaudium
et laetitia invenietur in ea. Haec laetitia cordis ostenditur per
signum exterius, facti vel verbi. Primo ergo inducit ad laudem,
quantum ad facta. Secundo quantum ad verba. Dicit ergo, omnes
gentes; quasi dicat: nobis tot bona fecit Deus, ergo laudate eum
facto, plaudite manibus. Plausio manuum fit in signum exultationis:
Jer. 5: sacerdotes applaudebant manibus suis; quasi dicat:
plaudite, idest exultationem cordis ostendite per plausum manuum. Et
hoc fit, quando exterius operatur homo servitia Dei cum jucunditate:
Ps. 99: servite domino in laetitia: Isa. 55: omnia lingua
regionum plaudent manu, idest omnes populi plaudent. Item. Laudate
eum in verbo: unde dicit, jubilate Deo in voce exultationis, idest
in voce exteriori demonstrante interiorem affectum. Glossa: jubilus
est ineffabile gaudium, quod nec taceri potest; sed non potest
exprimi, quia excedit comprehensionem. Et talis est bonitas Dei quae
non potest exprimi: et si exprimatur, imperfecte tamen exprimitur.
Et ideo dicebat Jer. 1: a, a, a, ecce nescio loqui. Et hunc
jubilum signat Ecclesia, quando in eadem dictione multiplicat notas:
Ps. 65: jubilate Deo omnis terra, Psalmum dicite et cetera.
2. Quoniam dominus. Hic ponitur causa laudis, et bona quae
proveniunt ex magnitudine Dei. Et primo ponitur magnitudo Dei.
Secundo magnitudinis signum. Magnitudo Dei commendatur dupliciter.
Primo per altitudinem potestatis. Secundo per majestatem
dominationis. Dicit ergo. Laudandus est Deus propter altitudinem
suae naturae, quia dominus excelsus: Ps. 112: excelsus super
omnes gentes dominus et cetera. Et quia excelsa sunt a nobis remota,
posset aliquis credere quod non esset timendus, nec haberet
providentiam de nobis; sicut aliqui stulti dixerunt, in quorum persona
dicitur Job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra
considerat. Et ideo dicebat: quantum in te est evacuasti timorem.
Sed non est ita. Iste est excelsus, quia est terribilis, quia omnia
prospicit, omnia punit. Item timendus est propter ejus dominium,
quia, rex magnus super omnem terram: Ps. 23: domini est terra et
cetera. Magnus est universalitate dominii, quia regnum omnium
saeculorum, Ps. 144. Item duratione, quia in aeternum. Item
auctoritate, quia rex omnium regum. Signum magnitudinis hujus regis
sumitur ex his quae in nobis fecit, et haec sunt beneficia Dei.
Primo in subjectione aliorum. Secundo in collatione bonorum. Dicit
ergo, subjecit populos nobis. Haec sunt verba Ecclesiae, cui etiam
temporaliter sui inimici subjiciuntur. Augustinus in Glossa: quanti
enim modo currunt ad Ecclesiam nondum Christiani, rogant auxilium
Ecclesiae, subvenire sibi temporaliter volunt, etiamsi nobiscum in
aeternum regnare adhuc nolunt. Item, ut sint verba apostolorum,
subjecit populos nobis, scilicet Judaeorum, et gentes, idest
nationum, sub pedibus nostris: Isa. 52: quam pulchri super montes
pedes annuntiantis et praedicantis pacem. Item ibidem 45: ut
subjiciam ante faciem ejus gentes. Vel aliter, subjecit populos
nobis. Quidam convertuntur ad fidem; et isti subjiciuntur propria
voluntate. Alii non convertuntur, sed gentiliter vivunt; et isti
subjiciuntur sub pedibus, quia finaliter erunt oppressi sub nostra
judiciaria potestate.
3. Elegit nobis hereditatem suam. Hic ponitur aliud beneficium
collationis bonorum. Ubi notandum est, quod electio importat
acceptionem unius super alterum. Electio autem Dei potest accipi ex
duplici parte. Primo ex parte bonorum quae conferuntur. Et sic
distingue: quia quaedam horum quae conferuntur sunt temporalia,
quaedam spiritualia. Impii autem peccatores accipiunt pro parte eos
contingente temporalia: Sap. 2: haec est pars nostra. Justi autem
accipiunt in parte ipsum Deum: Psal. 15: dominus pars hereditatis
meae. Deus autem, elegit sibi bona spiritualia; idest, fecit nos
eligere bona spiritualia. Elegit ergo nobis hereditatem suam; quasi
dicat: cum sint diversae partes bonorum, elegit nobis dare hereditatem
suam. Secundo accipitur electio Dei ex parte illorum quibus datur;
et sic fit distributio, quia damnati omnes sunt in peccato originali,
tamen quidam salvantur ex Dei electione. Et ideo dicit, elegit nobis
et cetera. Et quae sit haec hereditas, ostendit, speciem Jacob quam
dilexit. Littera Hieronymi habet, gloriam, vel superbiam Jacob.
Et hic accipitur superbia pro excellentia: Isa. 60: ponam te in
superbiam, idest in excellentiam, saeculorum. Ibid. cum gloria,
idest specie, vel decore: quia in ipsa hereditate aeterna erunt
excellentes, gloriosi et decori: Jer. 31: benedicat tibi dominus
pulchritudo justitiae. Quem dilexit. Vel quem Jacob; quasi dicat,
haec hereditas est gloria Jacob, idest fidelis, quam gloriam Deus
dilexit, quia diligit dominus portas Sion. Vel, speciem Jacob,
idest id quod est repraesentatum per Jacob: quia repraesentata sunt ei
spiritualia bona ad quae sumus nos electi, quia scalam quam vidit, et
alia hujusmodi. Sed prima lectura est melior. Ascendit Deus in
jubilo. Hic exponit causam et ordinem. Dicit quod est excelsus et
rex magnus: et propter hoc est laudandus. Sed numquid est ita
excelsus? Ita. Et primo ostendit ejus excellentiam. Secundo
ostendit amplitudinem regni ejus, ibi, psallite. Circa primum duo
facit. Primo ponit excellentiam ejus. Secundo concludit
exhortationem, ibi, psallite. Dico ergo quod est excelsus, quia
ascendit. Sed si excelsus, quomodo ascendit? Quia descendit.
Eph. 4: qui ascendit ipse est et cetera. Sed quomodo ascendit?
In jubilo. Jubilus est gaudium immensum: et hic jubilus signat
imperfectam cognitionem. Duo genera psallentium fuerunt in ascensione
Christi, scilicet apostoli et Angeli. Apostoli autem imperfectam
cognitionem habent de divinis: et ideo ad eos pertinet jubilus de
gaudio ascensionis Christi cum gloria. Item fuerunt ibi Angeli, et
claram cognitionem habuerunt; et ad eos non pertinet jubilus, sed
manifesta Annuntiatio: et ideo dicit, et dominus in voce turbae.
Unde Angeli dicunt Act. 1: viri Galilaei quid statis et cetera.
Si ergo est excelsus, psallite Deo nostro, ore, psallite regi
nostro, corde: 1 Cor. 14: psallam spiritu, psallam et mente.
4. Quoniam rex. Consequenter ostendit, quod est rex magnus: et
ostendit hoc ordine converso. Quia primo inducit eos ad psallendum
regi. Secundo assignat causam. Tertio manifestat eam. Dico ergo,
psallite Deo sed iterum, psallite regi, quia est magnus. Et dicit
bis, psallite psallite, quia eodem honore honoramus humanitatem et
divinitatem in Christo: quia idem suppositum est: Joan. 5: omnes
honorificent filium sicut honorificant patrem. Et quod sit psallendum
ostendit, quia est, rex omnis terrae Deus. Et ideo vos habitatores
terrae psallatis ei. Et dicit, omnis terrae, non Judaeae tantum,
vel Graeciae, sed totius orbis: sed, psallite sapienter, idest
discrete. Et psallite non solum ore, sed corde renovati interius:
quia, non est speciosa laus in ore peccatoris, sicut dicitur Eccl.
15. Item non cum mente turbata: Jac. 5: oret aequo animo.
Item continue: Isa. 23: bene cane, frequenta canticum.
Consequenter manifestat, quomodo sit rex omnis terrae. Et primo
praedicit regnum Christi super omnes gentes. Secundo super omnes
principes gentium; quasi dicat: dico quod est rex omnis terrae: quia
licet nunc regnet in Judaea tantum, regnabit tamen super omnes
gentes, quia omnes gentes convertentur ad Deum: Ps. 116:
laudate dominum omnes gentes. Et hujus ratio est: quia Christus
Deus est, et jam ascendens ad dexteram patris, sedet super sedem
sanctam, idest a dextris Dei: et sic nihil restat nisi ut omnes
subjiciantur ei: Dan. 7: datum est ei regnum. Nec solum gentes
subjiciuntur ei, sed etiam eorum principes; unde dicit, principes
populorum, scilicet omnium congregati sunt per fidem et amorem, cum
Deo Abraham. Et dicit, Abraham, quia ipse fuit principium
credendi et patrem et filium: Matth. 3. Potens est suscitare de
lapidibus istis filios Abrahae: Ps. 71: reges Arabum et cetera.
Et ratio quare congregati sunt, quia dii fortes terrae vehementer
elevati sunt. Et hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo de
Judaeis: quia ipsi fuerunt dii, quia instructi de Deo: Joan.
10: illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est. Item fuerunt
fortes, quia constantes in fide unius Dei, sed, terrae, quia oculi
eorum et affectus eorum erant semper ad terrena. Isti, sunt elevati,
per superbiam, vehementer, intantum quod noluerunt Christi
doctrinam. Et ideo apostoli iverunt ad gentes. Alio modo, quia dii
fortes, idest apostoli. Et dicuntur dii propter judiciariam
potestatem. Et judices in veteri testamento dii vocabantur: Exod.
22: diis non detrahes. Applica ad deos, idest ad judices. Et
dicuntur fortes, propter constantiam in passione: Rom. 8: quis nos
separabit a charitate Christi? Terrae, idest adhuc in terrenis
existentes: 2 Cor. 4: habemus thesaurum istum in vasis
fictilibus. Et elevati sunt vehementer, per praedicationem: Marc.
ult.: illi autem profecti praedicaverunt ubique. Item per
miraculorum operationem. Item per gloriae adeptionem. Hieronymus
habet, quoniam dii scuta terrae, quia apostoli fuerunt protectores
omnium populorum.
|
|