|
1. Supra Psalmista invitavit gentes ad psallendum Deo de beneficiis
Dei; hic autem describit magnam populi vel civitatis exultationem.
Titulus, Psalmus laus cantici filii Core pro secunda sabbati. Apud
Judaeos sabbatum solemnissimum habebatur: et omnes ferias a sabbato
vocabant; ita quod dies dominica vocabatur prima sabbati; dies lunae
vocabatur secunda sabbati; et sic de aliis diebus. Dicit ergo, pro
secunda sabbati, quia Gen. 1, prima die dixit Deus, fiat lux;
secunda die dixit, fiat firmamentum. Per lucem intelligitur
Christus; per firmamentum Ecclesia designatur. Quia ergo agit hic
de magnificentia Ecclesiae, ideo convenienter dicitur pro secunda
sabbati. In Hebraeo tamen, nec in Hieronymo non est pro secunda
sabbati. Dividitur ergo Psalmus iste in duas partes. Primo enim
describit magnificentiam civitatis. Secundo subdit gratiarum
actionem, ibi, suscepimus Deus. Circa primum duo facit. Primo
describit magnificentiam civitatis. Secundo inducit testimonium,
ibi, quoniam ecce. Dignitas civitatis dependet a domino ejus: et
ideo primo commendat dominum. Secundo civitatem, ibi, fundatur.
Dominum describit ex propria dignitate, et ex suis operibus. Ex
dignitate, quia, magnus dominus: Ps. 76: quis Deus magnus et
cetera. Et magnitudo ejus est immensitas ejus bonitatis.
Augustinus: in his quae non mole magna sunt, idem est magnum esse
quod bonum esse. Ex operibus, quia, laudabilis nimis. Laus proprie
respicit opera. Et dicit, nimis, quia quantumcumque laudes eum,
adhuc deficis a laude ejus: Eccl. 43: glorificantes Deum
quantumcumque potestis, praevalebit adhuc: et hoc licet in tota
creatura pateat, specialiter tamen apparet in beneficiis gratiae quibus
constituta est Ecclesia. Et ideo dicit, in civitate Dei nostri,
scilicet Ecclesiae: Apoc. 21: vidi civitatem sanctam Jerusalem
et cetera. Et haec civitas, scilicet Ecclesia, sita est in monte
sancto ejus. Hic mons est Christus. Isa. 2: erit mons domus
domini. De hac civitate dicitur Matth. 5: non potest civitas
abscondi supra montem posita.
2. Fundatur. Hic commendat civitatem tripliciter. Primo ex
amplitudine, vel jucunditate. Secundo ex dispositione. Tertio ex
sapientia civium. Dicit ergo, fundatur exultatione universae terrae;
quasi dicat, fundata est in monte, idest Christo. Sed numquid haec
fundatio pertinet ad unam terram tantum? Non, sed redundat in gaudium
universae terrae, quia omnes percipiunt gaudium hujus fundationis:
Ps. 65: jubilate Deo omnis terra, Psalmum dicite et cetera.
Isa. 51: venient in Sion laudantes: Thren. 1: haeccine est
urbs perfecti decoris? Alia littera habet, fundatur; quasi dicat,
magnus dominus. Et dico dominus, qui est fundator hujus civitatis.
Et hoc, in exultatione. Mons Sion latera Aquilonis, idest
deposita in latere montis Sion ad Aquilonem. Sion signat Judaeos,
Aquilo vero signat gentiles idolatras. Haec ergo civitas est
composita ex Judaeis et gentilibus. Hieronymus aliter habet, et
competit mysterio sponsae, germinet gaudio universae terrae montis
Sion, in lateribus Aquilonis civitatulae regis magni. Et exponitur
secundum mysterium. Haec civitas laudatur ex civilitate quam colit,
et ex humanitate Christi quam assumpsit. Dico, quod est magna; et
hoc est ex ipso specioso germine, idest Christo. Et hoc est gaudium
universae terrae. In Hebraeo habetur, decorus nimis exultationis,
scilicet Christus, et hoc est in monte Sion. Deus in domibus ejus
cognoscetur. Hic commendat civitatem a sapientia civium: vera namque
sapientia consistit in Dei cognitione. Jer. 9: in hoc glorietur
qui gloriatur, scire et nosse me. Et ideo commendat eam ex hoc quod
Deus in ea cognoscitur, et dicit, Deus in domibus ejus cognoscetur.
Est autem triplex cognitio Dei: quia hoc potest referri ad statum
civitatis Jerusalem, et ad Ecclesiam, et ad futuram gloriam. Una
ergo cognitio de Deo est figuralis et obscura; et haec cognitio fuit
in veteri testamento: et talis cognitio fuit in civitate illa,
scilicet Jerusalem, et in populo Judaico. Ps. 75: notus in
Judaea Deus et cetera. Et secundum hoc dicitur, Deus in domibus
ejus cognoscetur. Hieronymus habet, Deus agnitus est etc.,
scilicet non in uno loco, sed in omnibus domibus et civitatibus. Et
dicit, in domibus; nam apud Athenas cognoscebatur Deus. Act.
17: in ipso vivimus, movemur et sumus. Ad Roman. 1:
invisibilia Dei et cetera. Sed non cognoscebatur in domibus, sed in
scholis apud aliquos: sed in gente illa omnes cognoscebant Deum.
Alia est cognitio realis, sed obscura et imperfecta; et haec est
cognitio qua Deus cognoscitur per fidem. 1 Cor. 13: videmus nunc
per speculum etc., et sic Deus in domibus cognoscitur cognitione
reali, sed fidei; 2 Cor. 3: nos autem revelata facie gloriam
domini contemplantes. Et dicit, in domibus; quia tota universalis
Ecclesia continet sub se multas Ecclesias et multa collegia, quarum
quaelibet domus dicitur habere cognitionem Dei. Jer. 31: me omnes
cognoscent a minimo usque ad maximum. Alia est realis, quae est
cognitio perfecta et aperta. 1 Cor. 13: tunc cognoscam sicut et
cognitus sum in domibus caelestis Jerusalem. Et dicuntur plures domus
diversi ordines sanctorum, scilicet apostolorum, martyrum,
confessorum et virginum et cetera. Joan. 14: in domo patris mei
mansiones multae sunt. Et secundum hoc dicitur in Psalterio Romano:
Deus in gradibus ejus cognoscetur; quia non omnes aequaliter
cognoscent, sed erunt diversi gradus cognitionis secundum quosdam. 1
Cor. 15: stella differt a stella in claritate. Sed hoc erit, cum
suscipiet eam, ad adjuvandum; quia ipse est susceptor et auxiliator
noster. Alia autem littera Hieronymi habet, in auxiliando.
3. Quoniam. Hic probat dignitatem civitatis per testimonium. Et
primo inducit testes; secundo eorum probitatem; tertio ipsorum
confessionem. Ad hoc quod testimonium sit credibile, tria sunt
necessaria: scilicet dignitas testium, ut sint testes auctoritatis;
quia si sint leves, eorum testimonium non debet approbari. Item
numerositas, et concordia; et haec tria sunt in istis testibus. Quia
sunt magnae dignitatis; quia. Reges terrae, unus fuit
Constantinus, alius fuit Justinianus et Carolus magnus qui
Ecclesiam firmaverunt privilegiis. Item multi fuerunt, quia
congregati sunt de diversis nationibus et temporibus. Possunt etiam
per reges intelligi sapientes et justi, qui testimonium perhibuerunt
Ecclesiae conversi ad fidem. Ps. 46: principes populorum. Item
sunt concordes, convenerunt in unum, scilicet testimonium et
sententiam. Ps. 101: in conveniendo populos in unum et reges et
cetera. Potest iterum aliter exponi; tamen prima expositio est
litteralis, quia in Hieronymo habetur, testati sunt. In Graeco
habetur, suscipient eam, scilicet ad defendendum. Et hoc necessarium
est, quoniam ecce reges terrae congregati sunt, convenerunt in unum,
scilicet contra Ecclesiam. Et isti qui aliquando testimonium
perhibent aliquando contra Ecclesiam fuerunt, et aliquando persecuti
sunt eam, postea eam firmaverunt. Ipsi videntes. Hic describit
eorum probitatem, ubi septem fuerunt. Primum visio, idest cognitio
fidei; unde dicit, ipsi videntes, idest cognoscentes per fidem
miracula quae Christus et apostoli faciebant. Isa. 62: videbunt
gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Secundum est
admiratio in his quae videntur, quia sunt supra sensum et rationem
humanam. Isa. 60: videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur
cor tuum. Ps. 138: mirabilia opera tua. Tertium est conturbatio
pro peccatis. Propter secundum, admirati sunt. Propter tertium,
conturbati sunt. Ps. 59: commovisti terram, et conturbasti eam.
Quartum est commotio. Aliquando quis conturbatur de peccato, et
labitur in desperationem, vel persistit in malo; sed isti commoti sunt
ad poenitentiam. Isa. 24: commotione commovebitur terra. Quintum
est, quia haec commotio debet esse cum timore Dei, ut non attribuat
sibi quod per se moveatur ab bonum, sed Deo; et dicit, tremor
apprehendit eos. Ps. 2: servite domino in timore. Hic dolor et
tremor est fructuosus; unde dicit, ibi dolores ut parturientis, qui
convertuntur in gaudium propter spem prolis et fructus. Isa. 26: a
timore tuo, domine, concepimus et peperimus spiritum salutis. Et hoc
est sextum. Septimum est. In spiritu vehementi conteres naves
Tharsis, idest mare universaliter, et sic conteres naves maris. Vel
dicendum, quod ibi est una provincia quae Cilicia vocatur, et
Tharsis est metropolis ejus, ubi natus est Paulus, et ex illa
civitate tota regio nominatur Tharsis, et ibi sunt multae naves; vel
sicut in mari Mediterraneo primi navigantes fecerunt Carthaginem, et
isti simul pugnantes cum Tyriis praevaluerunt. Et ideo Tharsis
vocatur totum mare mundi. Per naves quae ad negotiandum vadunt,
signatur cupiditas, et hoc est abundantia rerum mundi. Et sicut naves
fluctuant in mari, ita divites fluctuant in rebus mundi. Sed quando
convertitur homo ad poenitentiam, tunc naves, idest cupiditates hujus
mundi, conterentur. Sed in spiritu vehementi, scilicet in spiritu
sancto. Abdiae 1: juxta est dies domini super omnes gentes. Isa.
23: ululate naves maris. Sed secundum Cassiodorum, per hoc
designatur totum tempus incarnationis Christi. Deus cognoscetur in
domibus ejus cum suscipiet eam, idest humanam naturam in unitate
personae. Isa. 52: propter hoc sciet populus meus nomen meum. Et
quare? Quoniam ecce reges terrae congregati sunt; convenerunt in
unum. Reges, scilicet principes Judaeorum et Scribae populi
congregati sunt ab Herode sciscitante ab eis ubi Christus nasceretur.
Et convenerunt in unum, scilicet quod natus erat in Bethleem. Et
videntes sic, sicut prophetae dixerunt, admirati sunt, commoti sunt,
quia Herodes turbatus est, et omnis Hierosolyma cum eo. Matth.
2: et commoti sunt, aliqui ad fidem. Et tantus fuit pavor ut corpus
tremeret, tremor apprehendit eos; et ibi fuerunt dolores, ut
parturientis, propter necem infantium occisorum ab Herode: et in
spiritu vehementi, quia in furore mittens occidit omnes pueros a bimatu
et infra, idest a duobus annis, et infra. Et in furore fecit comburi
omnes naves Tharsis, idest in Tharso Ciliciae, quas credebat magos
per aliam viam revertentes portasse in patriam suam. Propterea dicit,
in spiritu vehementi.
4. Sicut audivimus. Hic ponitur confessio, et testimonium
testium. Et primo confitentur veritatem ejus quod audierunt. Sicut
audivimus, per praedicationem apostolorum: ita et vidimus, idest
percepimus verum esse. Hoc dixerunt quando conversi sunt ad
Christum. Vel ut sit conversio Judaeorum. Nos audivimus per
prophetas, et ecce jam vidimus. Sed contingit aliquando quod aliquis
audit aliquid magnum, et non credit sic esse donec experiatur: et hoc
Jacob dixit Gen. 28: vere locus iste sanctus est et cetera. 3
Reg. 10: regina Saba quae venit experiri sicut audierat, non
tamen credebat tantam sapientiam Salomonis; quae plura incredibilia
vidit in eo quam audisset. Et sic sunt isti qui vident plura quam
audiant antequam ad fidem veniant. Et ubi videmus? In civitate
domini virtutum, scilicet caelestium. Ubi ostendit quod potest te
illuc perducere. Et ne credatur quod sit altus ne tu possis ire ad
eum, dicit, in civitate Dei nostri; quasi dicat, sic est Deus
virtutum, quod tamen est Deus noster. Et iste fundavit eam,
scilicet civitatem istam non ad tempus, sed in aeternum. Eccl.
26: fundamenta aeterna super petram solidam.
5. Suscepimus. Supra posuit Psalmista magnalia civitatis; hic
autem ponit gratiarum actionem; et circa hoc duo facit. Primo ponitur
gratiarum actio; secundo invitantur homines ad considerandum adhuc
magnalia istius civitatis, ibi, circumdate. Sicut dicitur alibi,
universae viae domini misericordia et veritas. Unde gratiarum actio
pertinet primo ad effectus divinae misericordiae. Secundo pertinet ad
effectus justitiae, ibi, justitia plena est dextera tua. Circa
primum duo facit. Primo proponit perfectionem divinae misericordiae;
secundo effectum hujus perfectionis, ibi, secundum nomen tuum. Hoc
secundum superficiem litterae legitur ex persona non Judaeorum, sed
admirantium et dicentium, sicut audivimus et cetera. Suscepimus Deus
misericordiam tuam. Hoc similiter potest legi ex persona Judaeorum.
Sed dicit, suscepimus et cetera. Misericordia domini tripliciter
accipitur: scilicet effectus gratiae, qui effectus confertur in
sacramentis Christi. Tit. 3: secundum suam misericordiam salvos
nos fecit per lavacrum regenerationis et cetera. Et in Ecclesia omnes
communiter suscipiunt misericordiam: sed boni cum sacramentis
suscipiunt misericordiam, idest gratiam et effectum sacramenti; mali
autem suscipiunt tantum sacramentum. Dicunt ergo boni; nos suscepimus
misericordiam, idest gratiam tuam, in medio templi tui. In templo,
in extremo sunt peccatores, in medio templi sunt virtuosi et justi.
Alio modo misericordia est ipse Christus, qui datus est nobis ex Dei
misericordia: Ps. 101: quoniam venit tempus miserendi ejus. Et
sic potest exponi hoc de duplici templo, et de duplici susceptione:
scilicet corporali; et sic haec verba sunt Simeonis justi. O Deus,
suscepimus misericordiam tuam, scilicet Christum, in ulnas nostras in
medio templi tui, scilicet materialis. Item de susceptione fidei; et
sic est sensus: o Deus, nos suscepimus Christum misericorditer datum
per fidem. Jac. 1: in mansuetudine suscipite insitum verbum. In
medio templi, idest in consensu Ecclesiae: quia qui non suscipiunt
communem doctrinam Ecclesiae, non suscipiunt hanc misericordiam.
Eccl. 15: in medio Ecclesiae aperuit os ejus. Secundum nomen
tuum Deus. Hic ponitur effectus hujus susceptionis; quasi dicat:
per hoc quod nos nomen tuum suscepimus, laus tua diffusa est in omnem
terram. Et hoc, secundum nomen tuum Deus, qui est essentialiter
bonus. Et quicumque cognoscit Deum secundum illam mensuram, laudat
eum secundum quod cognoscit eum; et ideo dicit, secundum nomen tuum
Deus, idest secundum cognitionem quam habet de te; sic et laus tua.
Et quia ubique est notus, ideo dicit, in finis terrae. Malach.
1: a solis ortu usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus.
Vel, in finis terrae, idest in tota Ecclesia, quae ubique diffusa
est. Vel quia laus tua vera non est nisi in sanctis qui vere te
laudant, quia vere te cognoscunt; Joan. 7: scio eum. Justitia
plena est dextera tua. Hic commendat justitiam. Et primo ponit
commendationem justitiae. Secundo ponit ejus effectum. Dico ergo
quod, suscepimus misericordiam tuam; et hoc non sine justitia; immo
justitia plena est dextera tua. Manus Dei dicitur virtus ejus
operativa. Et Deus habet duas manus: scilicet dexteram qua remunerat
bonos, et sinistram qua punit malos. Matth. 25: statuet oves a
dextris et cetera. In utraque manu est justitia; sed in sinistra non
est plena justitia, quia punit citra condignum; sed in dextera est
plena justitia, quia abundanter remunerat. Luc. 6: mensuram bonam
et cetera. Rom. 8: existimo quod non sunt condignae passiones et
cetera. Dextera tua, idest gloria futura, est plena justitia, quia
ibi nullus est nisi justus. Isa. 66: populus tuus omnes justi.
Laetetur mons Sion. Hic ponitur effectus justitiae quam fecit
sinistra; et est gemitus: sed effectus justitiae quam fecit dextera,
est laetitia. Ps. 18: justitiae domini rectae laetificantes
corda. Supra dixit, quod effectus misericordiae se extendit usque ad
fines terrae: hic autem attribuit effectum justitiae monti Sion, et
filiis Judae. Hoc etiam apostolus dicit. Rom. 15: dico autem
Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter et cetera.
Quia ergo promissus fuit filiae Sion: Zach. 9: exulta satis filia
Sion et cetera. Laetetur mons Sion, quia justitiae est quod
promissio servetur ei. Sed quia non fuit facta promissio gentibus,
misericordia fuit quod daretur. Potest tamen dici quod mons Sion
dicitur tota Jerusalem. Et exultent filiae Judae, idest
confessionis, idest totus populus Judaeorum, exultent. Et hoc
faciant propter judicia tua, domine, quia recta sunt.
6. Circumdate. Hic inducit ad diligentiorem considerationem, ut
intelligatur quod reges jam aliquando viderunt magnalia; sed tamen
David invitat omnes ut plus considerent. Et primo invitat ad hoc.
Secundo addit causam invitationis. Dicit ergo, circumdate, scilicet
Ecclesiam militantem vel triumphantem oculo contemplationis: Cant.
3: surgam et circuibo et cetera. Aliqui circumdant iniquo oculo
Ecclesiam ad impugnandum; sed nos circumdamus eam ad amandum; et ideo
dicit, complectimini eam, scilicet diligendo: Psalm. 25:
domine, dilexi decorem domus tuae. Hieronymus habet, circuite,
quasi ite extra, et circuite per vicos, et narrate in turribus ejus.
Hic inducit ad considerationem in spirituali. In civitate sunt tria
magnifica: scilicet turris, muri et plateae. Quantum ad primum
dicit, narrate in turribus ejus. Hieronymus habet, mirate turres
ejus. Turres sunt ad videndum a longe. Turres ergo Ecclesiae sunt
praelati, et fuerunt apostoli; quasi dicat, mirate apostolos et
praelatos. Vel, narrate, idest doctores secundum doctrinam
apostolorum et doctorum. Quantum ad secundum dicit, ponite corda
vestra in virtute ejus. Hieronymus, ponite cor vestrum in manibus
ejus. Et haec est virtus spiritus sancti, qui protegit hanc
civitatem: Luc. ult.: sedete in civitate donec induamini virtute.
Haec virtus est dilectio: Cant. 8: fortis est ut mors dilectio.
Quantum ad tertium dicit, et distribuite domos ejus. Hieronymus
habet, separate domos ejus, distinguite palatia ejus. Distinguite,
scilicet per rectum judicium. Sunt enim aliqui qui propter aliquos
malos volunt totam Ecclesiam damnare. Dicit ergo, distribuite,
idest non debetis bonos propter malos damnare: Gen. 18: absit a
te, domine, ut perdas justum cum impio. Vel distribuite domus ejus,
scilicet dispensando diversas Ecclesias diversis ministris, ut non sit
confusio in Ecclesia; sicut Paulus fuit apostolus gentilium, et
Petrus fuit minister circumcisionis, idest apostolus Judaeorum alia
littera habet, gradus ejus, idest ordines diversos; quosdam
subdiacones, quosdam diacones, et quosdam sacerdotes: Eph. 4: et
ipse dedit quosdam quidem apostolos et cetera. Finis hujus
considerationis est laus Dei. Et primo ponit quibus nuntietur laus
Dei. Secundo, quare nuntietur. Dicit ergo, ut enarretis,
scilicet quae audistis: Isa. 21: quae audivi a domino exercituum
Deo Israel, nuntiavi vobis: quia quod accepit unus, debet alii
communicare: in progenie altera, scilicet peccatoribus. Vel,
altera, idest futura. Et quid enarretis? Duo: quia omnis
praedicatio ad duo debet ordinari: scilicet ad ostendendam Dei
magnificentiam, sicut quando praedicat fidem, vel ad annuntiandum
beneficia Dei, ut accendatur charitas in eorum cordibus. Quantum ad
primum dicit, quoniam hic est Deus, Deus noster: Baruch 3: et
post haec in terris et cetera. Hebr. ult.: Christus Jesus heri et
hodie, ipse et in saecula. Quantum ad secundum dicit, ipse reget nos
in saecula: Matth. ult.: ecce ego vobiscum sum et cetera. Psal.
22: dominus regit me, et nihil et cetera.
|
|