Super Psalmo 48

1. Supra Psalmista invitavit gentes ad gaudium et gratiarum actionem pro beneficiis populo Dei datis; hic autem monet eas ut confidant de Deo: et circa hoc duo facit. Primo excitat attentionem. Secundo prosequitur propositum. Titulus non est novus. Secundum autem titulum homo dupliciter redditur attentus. Uno modo dicitur attentus reddi aliquis ex parte auditorum, alio modo ex parte dicendorum, cum promittit se dicturum aliqua magna: Prover. 8: audite me, quia de rebus magnis locutura sum. Et hoc modo loquitur hic. Primo ergo reddit eos attentos ex parte eorum quibus loquebatur. Secundo ex parte dicendorum, ibi, os meum. Dicit ergo, quod ad omnem differentiam hominum et ad omnes pertinent, quae dicturus est. Et tangit quatuor differentias hominum. Unam ex diversitate populorum: quia alius erat populus Judaeorum, et alius gentium. Aliam ex parte locorum. Aliam ex parte originis. Quidam enim erant nobiles et insignes, quidam non. Aliam ex parte fortunae: quia quidam divites, quidam non. Primam ponit cum dicit, audite haec omnes gentes, non solum Judaeorum, quia haec ad omnes pertinet audire: et est hoc necessarium: Proverb. 1: audiens sapiens et cetera. Secundam ponit cum dicit, auribus percipite qui habitatis orbem, idest quacumque parte orbis: et dicit, auribus percipite, quia oportet audire et percipere: Matth. 13: qui habet aures audiendi audiat, idest attendat. Hieronymus habet, habitatores occidentis. Quasi sit quaedam prophetia: quia fides Christi praecipue viget in populo occidentis: quia in aquilonari sunt adhuc multi gentiles, et in Orientalibus sunt multi schismatici et infideles. Vel, audite haec omnes gentes, refertur ad malos; qui habitatis orbem, ad bonos qui dominantur terrae. Tertiam ponit cum dicit, quique terrigenae, idest ignobiles, et filii hominum, idest nobiles. Hieronymus habet, tam filii Adam quam filii singulorum, quia quidam nihil habent insigne ex parentibus. Mystice terrigenae dicuntur peccatores, qui terrae adhaerent per affectum; unde serpenti comparantur: Isa. 65: serpenti (idest terrenis) pulvis panis ejus. Filii hominum dicuntur boni, qui imaginem Dei et Christi, qui est filius hominis, habent. Quartam ponit cum dicit, simul in unum dives et pauper; quasi dicat: omnes audiatis haec documenta: quia omnibus sunt utilia. Et quae sunt? Matth. 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum: Eccl. 31: beatus dives qui inventus est sine macula et cetera. Tamen aliquis est dives actu, sed non affectu: et hic potest esse sanctus, sicut Abraham et Ludovicus rex Franciae. Alius est dives actu et affectu: et hic non est sanctus. De hoc dicitur Matth. 19: facilius est camelum intrare etc. quia sicut est contra naturam intrare camelum per foramen acus; ita intrare divitem in regnum caelorum est contra justitiam divinam. Et tales sunt terrigenae; sed primi sunt filii hominum.

2. Os meum. Hic reddit attentos ex promissione dicendorum. Quicumque docet, aut docet res aut docet verba. Quando praedicamus fidem et mores, docemus res; quando exponimus Scripturam, docemus verba. Primo ergo dicit de prima doctrina. Secundo de secunda, ibi, inclinabo. Rerum autem cognitio necessaria est ad duo: scilicet ad cognitionem veritatis, et ad usum operationis. Omnis ergo cognitio veritatis, quae nobis necessaria est de aliis rebus, referenda est ad cognitionem veritatis divinorum. Unde Augustinus dicit: qui scrutatur haec, non referens ad aeterna, est otiosus. Et ideo omnis cognitio veritatis pertinet ad sapientiam; et ideo dicit, os meum loquetur sapientiam: 1 Cor. 2: sapientiam loquimur inter perfectos. Id autem quod est necessarium quantum ad usum operationis, pertinet ad prudentiam, qua habetur directio rerum humanarum; et ideo dicit, et meditatio cordis mei prudentiam, scilicet loquetur: Prov. 10: sapientia est viro prudentia, quia sapientia comparata ad res humanas et materiales est prudentia. Inclinabo. Hic agit de secunda doctrina, scilicet verborum obscurorum: et sunt circa ea duo necessaria. Primo, ut studeat intelligere. Secundo, ut studeat ea exponere aliis. Quantum ad primum dicit, inclinabo in parabolam aurem meam. Parabola est sententia aliqua, quando habet obscuram similitudinem; quasi dicat: dabo studium ad intelligendum aliorum dicta: Prov. 1: animadvertet parabolam et interpretationem ejus; verba sapientium et aenigmata eorum. Vel, inclinabo aurem meam in parabolam, quam loquitur Deus: quia aenigmatice loquitur; quasi dicat: inclinabo intellectum meum ad vocem domini, qui loquitur parabolice. Aperiam in Psalterio propositionem meam. Propositio dicitur dupliciter. Uno modo id, quod prae aliis opto, et est illud quod magis desidero, illud, aperiam in Psalterio, idest in mea operatione, quia hic est optimus modus aperiendi propositum suum: quia si tu proponis intrare vitam aeternam, non manifestas propositum tuum, si non habes bonam operationem. Vel propositio est sermo obscurus, vel propositus causa tentationis; sic Samson, Judic. 14, proposuit problema: unde dicit: si non arassetis in vitula mea: et sic accipitur hic propositio. Et ideo Hieronymus dicit quod est sermo obscurus. Hebraei habent, divinationem meam, quod idem est.

3. Cur timebo. Proposito prooemio Psalmi in quo populi incitavit attentionem; hic procedit ad propositum principale, quod est inducere homines ad non timendum mala praesentia, ne confidant de bonis praesentibus; sed ejus timor et fiducia sit in Deo solo: et circa hoc duo facit. Primo ostendit de quo sit timendum. Secundo ostendit de quo non debeant timere, ibi, ne timueris. Circa primum duo facit. Primo proponit intentum. Secundo probat propositum, ibi, qui confidunt. Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem. Secundo ponit conclusionem. Quaestio est, cur timebo in die mala? Ubi primo videndum est, quae sit ista dies mala: quia omnes dies sunt a Deo. Sed dicuntur mali propter mala quae in eis contingunt: Eph. 5: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Potest ergo dies mala dici in qua aliquod periculum evenit; et praecipue in qua imminet periculum aeternae damnationis, et haec est dies judicii: Soph. 1: vox diei domini amara: tribulabitur ibi fortis. Ergo, cur timebo in die mala? Idest quid faciet me timere in die illa? Et respondet, iniquitas calcanei mei circumdabit me. Nihil enim timendum est, nisi peccatum: quia nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas: Prov. 28: fugit impius nemine persequente: Eccl. 34: qui timet Deum nihil trepidabit; et ideo dicit, iniquitas calcanei. Per calcaneum possunt tria intelligi. Primo, quia est extrema pars corporis. Et ideo iniquitas calcanei mei est iniquitas quae perseverat usque ad finem vitae; et hoc modo accipitur calcaneum: Gen. 3: ipsa (scilicet mulier) conteret caput tuum, scilicet ratio superior; sed ipsa conteret caput serpentis: et tu insidiaberis calcaneo ejus, idest insidiaberis ei usque ad finem vitae. Item per calcaneum potest intelligi infirmitas carnis: quia quando homo deficit, calcaneus labitur. Et sic iniquitas calcanei, idest peccatum procedens ex infirmitate carnis, circumdabit me. Tertio persecutio injusta, quam quis movet contra alium; secundum illud Joan. 13: qui manducat panem meum, levabit contra me calcaneum. Et sic iniquitas calcanei, idest persecutio injusta, retorquetur contra persequentem, Prov. 5: iniquitates suae capiunt impium. Qui confidunt in virtute sua. Hic ponitur ratio quare sit timendum; quia propter peccatum. Et est duplex ratio quare sit timendum peccatum. Primo, propter impossibilitatem evadendi poenam peccati: Job 11: peribit ab eis refugium, et spes eorum abominatio animae. Alia ratio est propter mala quae malis imminent. Primo ergo ponit impossibilitatem evadendi poenam. Secundo ostendit mala imminentia malis, ibi, non videbit. Aliquis evadit poenas primo per auxilium extrinsecum. Secundo per propriam solicitudinem. Tertio propter defectum subjecti, ut quando moritur. Et ostendit quod nullo istorum modorum evadere potest. Primo propter auxilium. Secundo, quod nec per remedium a se exhibitum. Tertio, quod nec per defectum subjecti. Qui vult liberari per auxilium, quandoque liberatur ex potentia sui exercitus: Joan. 18: si regnum meum esset de hoc mundo, ministri mei et cetera. Quandoque per divitias: Prov. 6: omnem substantiam domus suae tradet, et liberabit se. Quandoque per amicos. Et ostendit quod nullum istorum potest a poena peccati liberare. Et licet secundum Glossam legatur aliter, tamen secundum Hebraeos legitur, quia Deus confidentes de se liberat. Frater non redimet; quasi dicat. Frater non redimet eos qui confidunt in eo. Et ideo primo ostendit quod per auxilium amicorum non juvatur a poena peccati, quia virtus amicorum modica est. Et ideo in virtute corporali amicorum non est confidendum. Ideo dicit, qui confidunt in virtute sua, scilicet amicorum suorum, vel in virtute propria speciali: quia, est via quae videtur homini recta, novissima autem illius ducunt ad mortem, Prov. 14. Item qui confidunt in virtute divitiarum suarum, non liberantur per ista omnia a peccati poena: quia Prov. 11: qui confidunt in divitiis suis, corruent. Non enim confidendum est in divitiis corporalibus vel spiritualibus, sed quaerat homo prout potest salutem suam: Jer. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Nec persona conjuncta sibi quantumcumque potest eum redimere, idest liberare a peccato, sive a poena: Ezech. 14: si fuerint tres viri in medio ejus Noe, Daniel et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas. Sed postquam frater non potest redimere quantumcumque sibi propinquum, numquid redimet homo? Non, quia homo non potest aliquem eripere de manu Dei, sed solus Deus redimet eos. Et homo, scilicet Christus: homo, ut pretium, idest mors locum in eo habere possit, et Deus ut habeat virtutem redimendi, vel aliter, frater, idest Christus, qui est verus frater noster: Ps. 21: narrabo nomen tuum fratribus meis: Can. 8: quis mihi det te fratrem meum et cetera. Si non redimet iste, quis alius redimet? Quasi dicat, nullus. Non dabit Deo placationem suam. Hic ostendit quod non evadunt poenam propter aliquid quod faciunt dum sunt in peccato: quia duplici remedio indigent peccatores propter duplex malum quod incurrunt, scilicet offensam Dei, et reatum poenae. Et ideo indigent placare Deum: quod ipsi facere non possunt, quia ex quo ipsi non placent Deo, et sunt inimici Dei, nec eorum munera accipit: unde dicit, non dabit Deo placationem suam, quia non placent exteriora Deo, nisi sit interior gratia, quam non potest purus homo dare. Item indigent absolvi a poena: et hoc etiam homo facere non potest; unde dicit, nec pretium redemptionis animae suae, scilicet purus homo potest dare; et ideo non potest liberare a poena: Ps. 88: quis est homo qui vivit et non videbit mortem, eruet animam suam de manu Inferi? Sed Christus qui est Deus et homo, dedit placationem pro nobis: Rom. 5: cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo et cetera. Item solum pretium redemptionis: 1 Pet. 1: redempti estis de vana vestra conversatione et cetera. Vel, non dabit, idest non curabit dare placationem, et pretium redemptionis animae suae, ille scilicet qui confidit in divitiis. Et secundum hoc potest continuari alia littera, quae dicit, frater, Christus scilicet, non redimit, quia illi non curant placare Deum per poenitentiam, quia Christus non juvat eos qui nolunt se juvare. Et laborabit. Hic ostendit quod non evadet per defectum sui, quia semper punitur; unde dicit, laborabit in aeternum, idest punietur supplicio aeterno: Matth. 25: ibunt hi in supplicium aeternum, quia noluerunt hic laborare: Ps. 72: in labore hominum non sunt. Et quia quantum in se fuit, in aeternum peccaverunt, quia praeferunt peccatum legi Dei; et ideo non timent poenam, sed semper vellent facere peccatum. Et vivet adhuc in finem, idest vita ejus non deficiet in poenis: Job 20: luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur.

4. Non videbit. Supra ostendit Psalmista, quod timendum est propter peccatum, quia nullum remedium est ad evadendum poenam; hic autem agit de malis quae imminent eis propter improvidentiam eorum: et circa hoc tria facit. Primo commemorat improvidentiam eorum de malis futuris. Secundo commemorat mala quae imminent, ibi, relinquent alienis. Tertio ponit spem de Deo qua sperat liberari ab his malis, ibi, verumtamen. Circa primum duo facit. Primo ostendit eorum improvidentiam. Secundo ignorantiae causam, ibi, cum viderit. Dicit ergo iste talis cui imminent tot mala: non videbit, idest non considerabit interitum, idest damnationem suam. Justorum enim est novissima memorari, Eccl. 7. Sed de istis dicitur Deut. 32: gens absque prudentia et sine consilio. Et quare injusti non praevident sibi? Redditur ratio Eccl. 9: hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Et ideo non considerant quid eis possit evenire in futurum. Et ideo, cum viderit etiam sapientes morientes: sed videntes mortem corporalem non considerant eorum gloriam: Sapien. 4: videbunt finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus. Differentia est inter insipientem et stultum. Insipiens est qui habet scientiam humanam, et non considerat aeterna; stultus est qui non considerat etiam praesentia. Vel insipiens est qui non attendit mala praesentia, sed futura; stultus est qui attendit et non vitat; unde dicit, simul insipiens et stultus peribunt. Secundum Hieronymum, duplex est causa contemptus injustorum: diuturnitas vitae, et quia vident simul sapientes et insipientes mori.

5. Et relinquent. Hic ponit mala quae contingunt peccatoribus. Et primo ponit mala quae contingunt in praesenti. Secundo ponit mala quae evenient in futuro, ibi, sicut oves. Circa primum duo facit. Primo ponit mala quae eveniunt in praesenti, quantum ad bona extrinseca. Secundo quantum ad bona intrinseca, ibi, cum in honore. Et ostendit primo quid perdit malus per mortem. Dicit quod perdit divitias; unde dicit, relinquent alienis divitias suas: Hier. 17: fecit divitias, et non in judicio, in dimidio dierum suorum relinquet eas. Et dicit, suas, quasi a se possessas; vel quia non usus est eis ad utilitatem aliorum: Phil. 2: omnes quae sua sunt quaerunt. Et dicit, alienis, quia saepe alieni, idest extranei secundum carnem, accipiunt divitias suas: Ps. 38: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Quod si aliquando, etiam filiis dimittat divitias, tamen alieni sunt, ut dicitur Luc. 10: ille proximus qui fecit misericordiam in illo. Et contingit quod filii et nepotes nihil boni faciunt mortuis; sed residua sunt eis duo de rebus mundi, sepulcrum et fama hominum. Secundum, ibi, tabernacula. Quantum ad primum dicit: habuerunt domos et vineas et currus et multa pretiosa. Sed quid habebunt in morte? Pro palatio habebunt sepulcrum, et hoc, in aeternum, idest usque in diem judicii habitabunt in sepulcris. Vel ex hoc quod faciunt curiosa sepulcra, credunt habitare in aeternum in eo; sed decipiuntur, quia et sepulcra destruentur. Unde licet secundum opinionem eorum illa sepulcra sint domus eorum in aeternum, tamen non est ita. Hieronymus tamen habet aliter: interiora eorum domus illorum in aeternum: quia homo habet duplicem domum: exteriorem scilicet; et haec non manet in aeternum; et interiorem, scilicet conscientiam, et haec manet: Isa. 38: dispone domui tuae. Sive bona, sive mala, semper manet. Tabernacula. Hic ostendit, quod non remanet fama, seu memorabile hominis post mortem. Memorabilia hominis sunt aedificia fortia: ideo dicit, tabernacula eorum in progenie et progenie; quasi dicat, ita aedificantur ac si sint duratura usque in finem; sed decipiuntur, quia destruuntur: Job 21: ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum? Marc. 13: vides has magnas aedificationes? Non relinquetur et cetera. Et dicit, tabernacula, quia non diu manent in eis. Vocaverunt nomina sua in terris suis; quasi dicat: haec est intentio hujus aedificationis, ut essent nominati in terris suis: Gen. 11: venite, aedificemus civitatem et turrim, et celebremus et cetera. Eccl. 40: aedificatio civitatis confirmavit nomen: unde vocant civitates ex nomine suo; et dicit, suis, quia nomen alicujus non multum extenditur extra terram suam. Et ideo stultum est quod homo celebret nomen suum in terris. Vel, invocabunt nomina eorum, idest defunctorum, in terris suis, portando cibaria ad sepulcra.

6. Et homo. Supra proposuit Psalmista mala quae imminent malis, quantum ad amissionem exteriorum; hic autem ponit quae ex corruptione bonorum interiorum eis imminent: et circa hoc duo facit. Primo proponit malum interioris corruptionis. Secundo ostendit quid ex hoc malo sequitur, ibi, haec via illorum. Sciendum est autem quod homo est compositus ex natura rationali et sensitiva. Secundum naturam rationalem homo habet similitudinem cum Deo et Angelis: Gen. 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: Psal. 8: minuisti eum paulo minus ab Angelis. Secundum autem sensitivam naturam habet communicationem cum bestiis. Primo ergo ponit honorem hominis quantum ad hoc quod habet similitudinem cum Angelis; unde dicit, homo cum in honore esset. Secundum philosophum, honor est excellentius quid quam laus: quia laus ordinatur ad aliud; honor autem est per se et in se. Et dicit, esset, scilicet similis ad Deum. Et ex hoc quod haec habet, praemittit tria: quia praemittit quod haec non considerat, scilicet quod sit similis Deo. Secundo, quod declinat in ignorantiam et ignobilitatem bestialem. Tertio quod consequitur actum bestialem. Quantum ad primum dicit, non intellexit, scilicet quod ad imaginem Dei sit factus: et quod esset aptus ad possidenda caelestia: Sap. 2: neque speraverunt mercedem justitiae: nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Quantum ad secundum dicit, comparatus est jumentis. Bruta animalia operantur ex passione; et hoc patet, quia canis statim cum irascitur, clamat, equus cum concupiscit, hinnit; sed non imputatur eis, quia carent ratione. Si ergo homo statim cum concupiscit, sequitur passionem, et iratus percutit, comparatus est in agendo jumentis insipientibus: Ps. 31: nolite fieri sicut equus et mulus et cetera. Quantum ad tertium dicit, et similis factus est illis: nam quando natura brutorum inclinatur ad aliquid, sic utitur passione, et consuetudo vertitur in naturam. Quando homo ergo assuescat secundum passionem vivere, jam vertitur in naturam: et ideo, similis factus est illis, per habitum ex malis operibus aggravatum: Jer. 5: equi amatores in feminas, et emissarii facti sunt; et ideo dicit philosophus, quod pejor est malus homo quam mala bestia; quia cum malitia habet intellectum, ut diversa mala adinveniat.

7. Haec via. Hic ostendit quid sequitur ex hoc malo quod incurrunt, scilicet quod facti sunt bestiales: nam posset aliquis dicere, quod nihil mali inde sequitur. Sed non est ita. Immo aliquid aliud sequitur. Et primo ostendit quid sequitur quantum ad eos. Secundo quantum ad alios. Quantum ad eos dicit, haec via, quia scilicet sequitur passiones, est scandalum ipsis, quia interius conturbantur: Ps. 68: fiat mensa eorum coram ipsis in scandalum. Item exterius etiam conturbantur, quia puniuntur et infamantur. Philosophus, poenitudine replentur pravi. Quantum ad alios sequitur, quod postea in ore suo complacebunt. Et exponitur dupliciter. Uno modo sic. Postquam interius scandalizantur et faciunt mala, vellent quod alii sequerentur eos. Et ideo student aliis complacere, ut trahant eos ad peccandum: Prov. 1: si te lactaverint peccatores et cetera. Alio modo sic reprehendit simulationem: quasi dicat: postea quam jam sic conturbantur et sequuntur mala, in ore suo complacebunt, idest student loqui sancta et blanda: Matth. 23: vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis etc. usque ad et iniquitatem. Glossa, pejores sunt simulantes quam aperte mali. Sed numquid hoc verum est? Videtur quod non. Isa. 3: peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt. Glossa Hieronymi: secunda tabula est occulte peccare. Dicendum, quod aliud est non publicare peccatum, et aliud est simulare innocentiam: nam publicare peccatum est malum, quia scandalizat alios; sed simulare innocentiam, ut alios trahat ad peccatum, majus malum est. Et de his loquitur hic. Alia littera habet, et in ore suo benedicat Deum. Et exponitur sic. Quamvis interius sint bestiae, tamen labiis exterius benedicent Deum. Isa. 29: populus hic labiis me honorat et cetera. Vel aliter. Benedicent Deum de malis quae fecerunt. Hieronymus habet: post eos justitiae eorum current: quasi dicat: non intellexit, et similis factus est bestiis, et inde scandalizantur, et ideo fit, quia voluerunt esse bestiae. Ideo, post eos, idest in finem comedentur a bestiis, idest a Daemonibus; quasi dicat: current post Daemones in Inferno.

8. Sicut oves. Hic ponit mala quae evenient peccatoribus post hanc vitam. Et quia tria mala jam dixit: scilicet quod sunt similes bestiis, quod contemnunt sapientiam, tertium est quod confidunt in virtute. Et contra primum dicit: quia isti sunt sicut bestiae, dignum est quod sicut bestiae puniantur; unde dicit, sicut oves in Inferno positi sunt. Oves non habent auxilium a natura ad se defendendum, et ideo expositae sunt ad caedem. Psal. 43: aestimati sumus sicut oves occisionis. Quia ergo mali in Inferno sunt omnino poenis expositi, ideo sunt sicut oves. Jerem. 12: congrega eos sicut gregem ad victimam. Item oves tonduntur, et tonsae occiduntur: ita prius tonduntur a lana mali, et privantur sive expoliantur exterioribus bonis, et postea occiduntur in Inferno, mors depascet eos: Apocalyp. 21: pars eorum est sulphur. Hic depascet eos: et dicit, depascet, quia etsi mors inferat poenam, non tamen totaliter auferet; sed reservat semper ad poenam. Vel, mors, idest Diabolus: Apoc. 6: nomen illi mors: depascet eos, idest deducet de pascuis ad pascua, idest de poenis ad poenas. Job 24: ad calorem nimium transiet ab aquis nivium. Alia littera habet, mors pastor eorum erit. Et loquitur sic. In vita ista sunt sicut oves deputandi ad Infernum; et Diabolus est pastor eorum. Et dominabuntur. Hoc est contra illud quod dixit supra, quod videntur sapientes simul mori cum insipientibus; hic dicit quod justi dominabuntur eorum, scilicet malorum. Vel sapientes, qui vocantur justi in matutino, idest in die judicii, quando accipient judiciariam potestatem. Malach. 4: calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Et auxilium eorum. Hoc est illud quod dixit, et in multitudine divitiarum etc.: quasi dicat: auxilium eorum quod erat ab amicis et divitiis eorum, veterascet, idest peribit in Inferno. Isa. 10: ad cujus fugietis auxilium? Job 6: ecce non est auxilium mihi in me. A gloria eorum, idest juxta gloriam eorum. Apocalyps. 18: quantum glorificavit se, tantum et cetera. Verumtamen redimet animam meam; quasi dicat: mali ista habent; sed ego liberabor ab istis. Et per quid? Per effusionem sanguinis Christi. Redimet de manu Inferi, idest de manu Diaboli, sub qua erant homines ante adventum Christi. Oseae 13: de morte redimam eos. Cum acceperit me, idest cum acceperit animam meam. Hebr. 2: nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae.

9. Ne timueris. Supra Psalmista ostendit quid sit homini timendum in mundo; hic ostendit quid sit non timendum, scilicet prosperitas impiorum. Et primo monet ut non timeamus propter prosperitatem malorum; secundo assignat rationem, ibi, quoniam cum interierit. Prosperitas malorum duo habet: scilicet abundantiam divitiarum, et sublimitatem gloriae. Quantum ad primum dicit, ne timueris cum dives factus fuerit homo. Quantum ad secundum, et cum multiplicata fuerit gloria domus suae. Et dicit, homo. Homo constat ex duplici natura: scilicet animali et rationali. Et quandoque sumitur pro una, quandoque pro alia. Hic sumitur pro animalitate; quasi dicat: si homo animalis dives factus fuerit: tales enim saepe ditantur. Job 21: quare impii vivunt, sublimati sunt, confortati sunt divitiis? Item ibidem 12: abundant tabernacula praedonum: si ista scilicet videris, ne timueris. Duplex potest esse causa timoris. Una, ne desaeviant in homines: alia, ne ex hoc scandalizentur boni, et deficiant a spe, secundum illud Psalm. 72: mei autem pene moti sunt pedes (...). Et dixi: ergo sine causa justificavi cor meum; quasi dicat: ex quo tot bona Deus facit malis, videtur quod non curet de nobis, secundum illud Malach. 3: vanus est qui servit Deo, et quod emolumentum habemus, quia custodivimus praecepta domini? Quantum ad secundum dicit, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus. Eccl. 9: non zeles gloriam et opus peccatoris. Psal. 36: vidi impium et cetera. Quoniam cum interierit. Hic assignatur ratio, quare non sunt timendi mali si divites fiant. Primo, quia quandoque omnibus exterioribus bonis privabuntur; secundo etiam omnibus interioribus bonis deficient. Secunda ibi, quia anima ejus. Ideo dicit, non sunt timendi, quia Deus reservat tibi majora. Haec autem quae dantur istis sunt transitoria. Et ostendit primo, quod divitiae transeunt; dicens, quoniam cum interierit, scilicet dives, non sumet omnia, idest nihil ex omnibus quae habuit, poterit habere. Job 27: dives cum dormierit, nihil secum auferet. 1 Tim. ultim.: nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium, quia nec auferre quid poterimus. Secundo ostendit defectum gloriae hominis peccatoris, neque descendet cum eo gloria ejus; quia tunc gloria ejus finitur cum carne, et reservatur ei ignominia in Inferno. Oseae 4: gloriam eorum in ignominiam commutabo. Apocal. 18: glorificavit se et cetera.

10. Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur: confitebitur tibi cum benefeceris ei. Hic ponit primo defectum interiorum pertinentium ad corpus; secundo ad animam, ibi, et introibit. Primo ergo ostendit, quod post hanc vitam deficit eis bonum corporis; secundo ostendit quod finitur bonum virtutis, si quod habuerunt. Dicit ergo, quia anima ejus. Sicut homo sumitur aliquando pro natura animali, aliquando pro rationali, ita anima sumitur dupliciter. Quandoque pro vita rationali, ut Deuteronom. 6, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua. Quandoque pro animali vita. Luc. 12: anima mea, habes bona et cetera. Dicit ergo secundum hoc, quia anima, idest animalis vita ejus, in vita ipsius benedicetur; quasi dicat: quicquid habet de divitiis et gloria, totum est in hac vita; et cessante hac vita, deficit ejus gloria: et ideo non potest vitae suae benedicere nisi dum vivit. Item aliquando peccatores laudant Deum, vel faciunt opera de genere bonorum; sed si adversitas immineat, cessat ejus laudatio, sive operatio bona. Et ideo convertit se ad Deum dicens: o Deus, iste talis, scilicet peccator, sive aliquis in prosperitate existens, confitebitur tibi, idest laudabit te, cum benefeceris ei, idest dederis sibi bona temporalia quae amat. Prov. 10: benedictio domini divites facit. Hieronymus: laudabunt te cum bene sibi fuerit, idest homines laudant et serviunt divitibus, quamdiu suppetunt et prosperantur in divitiis; sed si mutetur fortuna, mutantur, necdum non laudant, sed detrahunt eis. Introibit. Hic ponit defectum spiritualium. Et primo ostendit defectum; secundo ponit ordinem perveniendi ad ipsum defectum, ibi, homo. Et primo ponit defectum culpae; secundo poenae. Quantum ad primum dicit, introibit, scilicet iste peccator sic dives, et quem laudant omnes, dum bene est ei, introibit dico, usque ad progeniem patrum suorum, scilicet per imitationem, dum omnia mala quae tota sua progenies facit, ipse operatur. Matth. 23: et vos implete mensuram patrum vestrorum. Jer. 11: reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores. Vel, introibit etc. quia patres sui impii sunt in Inferno, et iste ibit illuc. Quantum ad secundum dicit: et usque in aeternum non videbit lumen: quia quasi, scilicet hic in suo aeterno, scilicet in vita, noluit sequi lumen rationis, ideo, in aeternum non videbit lumen. Job 15: non credit quod reverti possit de tenebris ad lumen. Matth. 25: inutilem servum mittite in tenebras exteriores et cetera. Et quo ordine? Quia cum esset praeditus lumine rationis, sicut homo in honore constitutus, noluit illo lumine regi, assimilatus est jumentis insipientibus, et ideo facit sicut jumenta, debet deputari occisioni.