|
1. In praecedenti Psalmo David imploravit auxilium Dei contra
tribulationes orando, et sentiens se exauditum hortatur alios ut in
Deo confidant. Et exprimit Psalmus iste affectus hominis qui
expertus divinam misericordiam et beneficia et justitiam, hortatur
alios ut non desperent. Titulus ejus est in finem Psalmus cantici
David. In hoc titulo duo consideranda sunt pro toto libro: scilicet
quod dicit Psalmus cantici. Secundo quod dicit, in finem. Quo ad
primum ergo nota, quod David sicut legitur 2 Reg. 6, faciebat
Psalmum metrice, et cantabat ante arcam cum Psalterio. Ergo
Psalmus dicitur quod cantatur ad Psalterium, sed non absque
Psalterio. In quibusdam autem Psalmis describitur Psalmus David,
ubi intelligitur quod est factus ad Psalterium. In aliquibus
praescribitur canticum David, quia cantabatur sine instrumento. In
aliquibus, Psalmus cantici David, vel e converso: eo quod ille
Psalmus cantabatur simul voce humana, et ad Psalterium. Sed in
aliquibus incipiebat unus vel multi voce humana sine instrumento, et
unus respondebat cum Psalterio; et hi intitulantur canticum Psalmi.
In aliquibus vero unus cantabat Psalmum cum Psalterio, et alii
respondebant sine Psalterio: et hi intitulantur Psalmus cantici. Et
haec est differentia litteralis; sed mystice et secundum Glossam,
Psalmus significat bonam operationem; canticum vero exultationem
mentis de aeternis. Quando vero simul utrumque ponitur in uno
Psalmo, significatur quod de utroque agitur. Quod vero dicit in
finem, si consideretur hoc quantum ad rem per Psalmum figuratam,
manifestum est quia in finem intelligitur, idest in Christum; Rom.
10: finis legis Christus ad justitiam omni credenti. Sed si
consideretur in finem secundum figuram; datur intelligi, quod
cantabatur pro consumptione operis vel negotii, sicut hic Psalmus pro
consummata liberatione David a persecutione Absalonis factus fuit,
quasi pro victoria. Alii dicunt victori, scilicet David, in
Psalmis, quia omnes in Psalmis faciendis vincebat sed hoc verum non
videtur. Dividitur autem Psalmus iste in duas partes: nam primo
incipit a gratiarum actione pro receptis beneficiis; unde ait: cum
invocarem et cetera. Secundo finitur in exhortatione aliorum ut
convertantur ad Deum, ibi, filii hominum et cetera. Circa primum
duo facit. Primo enim agit gratias de praeteritis. Secundo orat pro
futuris, ibi, miserere mei et cetera. Circa primum duo facit.
Primo agit gratias quod est exauditus. Secundo ostendit qualiter est
exauditus, ibi, in tribulatione et cetera. Sed notandum quod hic est
duplex littera: una dicit: exaudivit: alia habet exaudisti; et huic
concordat Hieronymus dicens, exaudisti; in hoc tamen non est vis.
Dicit ergo: cum invocarem, exaudisti et cetera. Ubi quatuor
consideranda sunt. Primo ponit orationem et exauditionem: unde
dicit: exaudisti. Sed non exaudivit, non clamantem; unde dicit:
cum invocarem; quod est implorare auxilium in necessitate. Ps.
119: ad dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me. Item
requiritur, quod sit justus: quia si audit peccatores, est ex
misericordia, non est ex justitia; et ideo dicit: justitiae meae:
ibi Glossa: idest dator justitiae, vel justificationis meae. Ps.
33: oculi domini super justos. Aliud quod est primum, quod
justitiam suam homo attribuat Deo, et non sibi; et ideo dicit:
Deus. Contra quod Rom. 10: ignorantes Dei justitiam, et suam
volentes statuere et cetera. Primo ergo debet bonum suum attribuere
Deo; secundo habere justitiam; tertio clamare; quarto exaudiri.
Modus autem exauditionis describitur cum dicit, in tribulatione.
Dicit exaudivit et dilatasti vel quia forte metrice factus est Psalmus
ubi oportuit mutari constructionem propter metrum; vel quia per modum
orantis, ubi ex diversis affectibus mutat homo loquendi modum. Dicit
autem, in tribulatione dilatasti mihi, quia plus est dilatasti quam
liberasti; quasi dicat, non solum liberasti, sed in ipsa tribulatione
cordis latitudinem tribuisti. Psal. 17: dilatasti gressus meos
subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Vel latitudinem animi
ad patienter sustinendum, vel latitudinem potestatis de qua dicitur
Gen. 9: dilatet Deus Japhet. Deinde cum dicit, miserere mei,
removendo scilicet quidquid remansit miseriae praeteritae: et exaudi
me, orantem pro futuris bonis.
2. Deinde cum dicit, filii et cetera. Convertit se ad aliorum
exhortationem: et circa hoc duo facit. Primo redarguit peccatores;
secundo exhortatur eos ad emendam, ibi, et scitote et cetera. Circa
primum duo facit. Primo commemorat conditionem; secundo arguit
culpam, ibi, ut quid diligitis; conditionem commemorat dicens, filii
hominum: quod dupliciter potest intelligi. Primo in malo, sic,
filii hominum, quasi homines secundum naturam inferiorem corruptibiles
et proni ad peccandum. Gen. 6: non permanebit spiritus meus in
homine in aeternum quia caro est. Et iterum 8 cap.: sensus et
cogitatio hominum in malum proni sunt ab adolescentia sua. Filii ergo
hominum; quasi dicat ostenditis vos esse filios hominum, idest
peccatorum, scilicet Evae et Adae: usquequo gravi corde? Isa.
1: vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate et cetera. Secundo
in bono: quia homo inquantum homo, est imago Dei: unde filii
hominum, non bestiarum. Psal. 48: homo cum in honore esset non
intellexit, et cetera. Et, o gravi corde, idest quia debetis habere
cor grave et stabile, usquequo non convertimini ad Deum; et hoc est
quod Hieronymus habet, filii viri, usquequo inclyti mei ignominiose
diligitis vanitatem, quaerentes mendacium; et sic convenienter arguit
culpam, ut quid diligitis et cetera. In peccato namque sunt duo
consideranda, scilicet voluntas inhaerens rei, et intentio
inordinata. Primo ergo tangit inordinatam amorem cum dicit, ut quid
diligitis etc. idest aliquid vanum, non solidum, temporalia quippe
vana sunt, quia non continent solidum, sed pertransiens bonum.
Eccl. 1: vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Ut quid ergo
diligitis etc. quasi dicat, ut quid diligitis temporalia. Secundo
tangit pravam intentionem cum dicit: et quaeritis mendacium, idest
quare amatis divitias, ut habeatis sufficientiam? Nam Eccl. 5:
avarus non implebitur pecunia. Hier. 5: aspexi terram etc. vel
mendacium, idest idolum, 1 Cor. 8: idolum nihil est. Usquequo
ergo diligitis, et quaeritis hoc, et non convertimini ad Deum?
3. Secundo cum dicit, et scitote, hortatur peccatores ad emendam:
et circa hoc tria facit. Primo commemorat beneficia sibi exhibita.
Secundo hortatur ut ad Deum redeant, ibi, irascimini et cetera.
Tertio ostendit praeeminentiam sui ad illos in bonis, ibi, dedisti
laetitiam et cetera. Dicit ergo, et scitote et cetera. Sed notandum
est, quod hic in Graeco est diapsalma, in Hebraeo vero est sela,
quod Hieronymus transtulit, feliciter, vel semper. Diapsalma ergo
divisio Psalmi est: qui quando cantabant, fiebant aliqua intervalla
in Psalmo, ut ostenderetur quod sequentia ad aliam materiam
pertinebant secundum Augustinum. Sed contra hoc est, quia secundum
hoc, diapsalma nunquam inveniretur in fine Psalmi; sed in Psalterio
Hieronymi sela invenitur in fine Psalmi. Et ideo sumptum est sela ex
ly salon, idest pacifice. Et concordat cum Hieronymo qui
interpretatus est feliciter. Sic ergo melius pacifice, quasi semper,
et hoc sela importat. Beneficium autem quod commemorat est duplex:
unum de praeterito, et aliud de futuro, ibi, dominus exaudiet.
Quantum ad primum dicit, et scitote etc.; et cum sit principium
sententiae continuatur cordi prophetae, sicut illud in principio
Ezech.: et factum est in trigesimo anno et cetera. Nam sela quod
interpretatum est diapsalma, ponitur hic: quod notat interruptionem.
Vel continuatur ad praecedentia; quasi dicat: nolite diligere
vanitatem, et scitote quare? Quoniam mirificavit dominus et cetera.
Ecce quot bona mihi fecit: quia scilicet mirificavit etc., idest
mirabilem reddidit. Potest etiam aliter continuari secundum Glossam;
quasi dicat: quia vana scitote, et scitote quid sequamini: quoniam
mirificavit dominus etc., idest Christum per figuram principaliter
intellectum, qui est sanctus sanctorum, de quo Dan. 9: hunc Deus
ostendit mirabilem suscitando, et ad dexteram ejus eum collocando.
Quilibet etiam justus mirabilis est; quia majora sunt opera
justitiae, quam miracula exteriora. Ps. 67: mirabilis Deus in
sanctis suis. Sed Christus est maxime mirabilis. Isa. 9: et
vocabitur nomen ejus admirabilis. Quantum ad secundum dicit, dominus
exaudiet. Isa. 65: antequam clament, ego exaudiam et cetera.
4. Deinde cum dicit, irascimini, exhortatur eos ad emendationem
vitae: et circa hoc tria facit. Primo exhortatur ut recedant a malo;
secundo ut tendant in bonum, ibi, sacrificate sacrificium; tertio
movet quaestionem, ibi, multi dicunt et cetera. Circa primum
considerandum est, quod peccatum in nobis ut plurimum ex tribus
consurgit: scilicet ex corruptione irascibilis, rationalis et
concupiscibilis. Primo ergo prohibet peccatum quod consurgit ex
primo; unde dicit, irascimini et cetera. Hoc autem intelligitur
tribus modis. Primo de ira inordinata; quasi dicat: permittitur
nobis quod motus iracundiae surgat in nobis: non tamen perducatis
iracundiam ad actum peccati. Ephes. 4: sol non occidat super
iracundiam vestram. Secundo sic: irascimini, idest contra vestra
peccata. Isa. 63: indignatio mea ipsa auxiliata est mihi et
cetera. Et nolite peccare, scilicet iterum; quasi dicat: sic
irascimini contra peccata praeterita ut non committatis alia. Tertio
de ira per zelum sic exponitur: irascimini contra vitia aliorum; et
tamen nolite peccare, eos inordinate corrigendo, quia debet ira dirigi
per rationem. Secundo prohibet vitium rationalis, scilicet
simulationem, dicens: quae dicitis in cordibus vestris, supple sint
in vobis; quasi dicat: non aliud sitis in corde, et aliud
praetendatis extra. Tertio prohibet quod surgit ex concupiscibili.
Compungimini, scilicet de peccatis quae fecistis: in cubilibus
vestris. Rom. 13: non in cubilibus et impudicitiis et cetera.
Vel dicendum, quod tangit duplex peccatum: scilicet irae, sicut
dictum est, irascimini de ira per zelum. Secundo concupiscentiae,
compungimini quae dicitis in cordibus vestris, idest male cogitatis,
in cubilibus vestris, idest de occultis, vel in occultis. Et hoc
magis sonat littera Hieronymi, qui dicit, loquimini et tacete, idest
non publicetis inordinate exequendo. Vel de ira per vitium, quam
prohibet non procedere ad opus, quod pejus est. Vel de ira contra
peccata. Consequenter hortatur eos ut faciant bonum. Et primo
dirigit eos circa principium boni, quia sacrificate sacrificium
justitiae; quasi dicat scilicet compungimini. Levit. 4, mandatur
quod offerunt sacrificium pro peccatis. Sed dominus de hujusmodi non
multum curat. Psalm. 39: sacrificium et oblationem noluisti:
aures autem perfecisti mihi; unde et vos, sacrificate sacrificium
justitiae et sperate in domino: multi dicunt quis ostendit etc. idest
satisfactionis et poenitentiae. Rom. 12: exhibeatis corpora vestra
Deo, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem et cetera. Secundo
dirigit eos circa finem boni, dicens: et sperate in domino etc.:
quasi dicat: sitis sperantes in domino qui dedit vobis haec operari.
5. Deinde cum dicit, multi, movet quaestionem quam dicunt, multi,
idest stulti: dicunt autem, quis ostendit nobis bona; quasi dicat:
quomodo scire possumus quae sunt haec sacrificia Deo acceptabilia?
Hanc autem quaestionem solvit cum dicit: signatum est super nos lumen
vultus tui, domine; quasi dicat: ratio naturalis indita nobis docet
discernere bonum a malo; et ideo dicit: signatum est super nos lumen
vultus tui, domine et cetera. Vultus Dei est id per quod Deus
cognoscitur; sicut homo cognoscitur per vultum suum, hoc est veritas
Dei. Ab hac veritate Dei refulget similitudo lucis suae in animabus
nostris. Et hoc est quasi lumen, et est signatum super nos, quia est
superior in nobis, et est quasi quoddam signum super facies nostras,
et hoc lumine cognoscere possumus bonum. Ps. 88: in lumine vultus
tui ambulabunt et cetera. Super hoc autem signamur signo spiritus.
Eph. 4: nolite contristare spiritum sanctum in quo signati estis.
Et iterum signo crucis, cujus signaculum nobis impressum est in
Baptismo, et quotidie debemus imprimere. Cant. 8: pone me ut
signaculum super cor tuum.
6. Deinde cum dicit, dedisti, ponit praeeminentiam ejus ad illos
peccatores in bonis: quasi dicerent ei: tu nos exhortaris ad beneficia
tua, sed nos habemus omnia; ideo comparat temporalia spiritualibus.
Et primo ponit spiritualia; secundo temporalia, ibi, a fructu et
cetera. Tertio praeeminentiam spiritualium, ibi, in pace et cetera.
Dicit ergo: verum est quod omnes habent lumen vultus desuper se:
sed, o domine, sanctis et mihi dedisti laetitiam, scilicet
spiritualem, in corde meo, ut scilicet de te gaudeam. Rom. 14:
non est regnum Dei esca et potus; sed justitia et pax, et gaudium in
spiritu sancto: et hoc est beneficium spirituale. Mali autem habent
abundantiam temporalium; et ideo dicit: a fructu frumenti, vini et
olei sui, multiplicati sunt, idest dilatati. Et per omnia ista
temporalia intelliguntur omnia alia: quia omnia referuntur ad
necessitatem vivendi: et sic frumentum pro cibo, et vinum pro potu,
oleum vero pro condimento accipitur. Alia littera habet, a tempore
frumenti; ubi duplex bonorum istorum defectus innuitur, quia
temporalia dicuntur a tempore. Sap. 2: umbrae enim transitus est
tempus nostrum. Et quia unum non sufficit, oportet quod sint multa;
ideo dicit: multiplicati sunt.
7. Deinde cum dicit, in pace, ponit praeeminentiam spiritualium;
quasi dicat, quid inter haec excedit? Certa laetitia cordis. Et hoc
patet duplici ratione. Primo, quia hoc bonum erit aeternum, illud
vero temporale; secundo quia est unum et simplex, illud est
multiplex. Secundum ponit ibi, quoniam tu, domine singulariter et
cetera. Dicit ergo, in pace etc.: quasi dicat: alii in tempore,
sed ego non, immo in idipsum. Nota ergo, quod etiam in praesenti
vita dicitur justus stare in bono, propter quatuor. Primo, quia non
impeditur exterius: et ideo dicit: in pace. Isai. 31: sedebit
populus meus in pulchritudine pacis et cetera. Secundo ex immutatione
rerum habitarum, quia hoc semper idem manet; unde in idipsum.
Psalm. 131: Hierusalem quae aedificatur ut civitas, cujus
participatio ejus in idipsum. Tertio, quia sine solicitudine: unde,
dormiam. Cant. 2: ego dormio et cetera. Quarto ex quiete a labore
conquirendi; unde dicit, et requiescam. Et hoc potest esse etiam hic
in praesenti vita secundum inchoationem; quia sancti omnia ista habent
hic aliqualiter in Deo; sed haec omnia perfecte erunt in patria. Et
hoc ideo habeo, dicit David, quia unum habeo in quo sunt omnia haec:
et hoc est quod ait, quoniam tu domine etc.: quasi dicat: uno modo
in quadam spe singulari; constituisti me, scilicet vita aeterna, de
qua infra dicitur Psal. 26: unam petii a domino et cetera. Et hoc
respondet contra id quod dicit, multiplicati sunt: ut quoniam tu
domine etc. quasi dicat, in te singulariter spero. Et hoc magis
sonat littera Hieronymi, quae dicit: quia tu domine specialiter
securum habitare me fecisti. Ps. 177: bonum est confidere vel
sperare in domino et cetera.
|
|