Super Psalmo 50

1. In praecedentibus Psalmis hujus decadis videtur Psalmista egisse de his quae pertinent ad statum regni, cujus gloriam descripsit, et alios ad eam invitavit; nunc autem quia gloria hujus regni impedita est per peccatum, agit de abolitione peccati. Ubi duo consideranda sunt. Primum, quod in ordine Psalmorum hic Psalmus est quinquagesimus, et hic est numerus jubilaeus, ut dicitur Levit. 27, in quo fiebat remissio omnium debitorum. Unde congruit hic numerus huic Psalmo, in quo agit de plena remissione peccatorum. Similiter quantum ad poenitentiales iste ponitur quartus, et convenienter: nam primus pertinet ad cordis contritionem: unde dicit, Ps. 6: lavabo per singulas noctes et cetera. Secundus pertinet ad oris confessionem, Ps. 31: dixi confitebor et cetera. Tertius pertinet ad satisfactionem; unde dicit, Ps. 37: afflictus sum et cetera. Hic autem quartus pertinet ad effectum poenitentiae. In quo ostenditur quomodo poenitentia restaurat hominem ad perfectum: et ideo inter omnes alios Psalmus iste magis frequentatur in Ecclesia, quia iste solum implorat misericordiam, et sic impetrat veniam; et hoc facile est, et cuilibet potest competere. In aliis autem sex Psalmis poenitentialibus sunt quaedam gravia, sicut, Ps. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum. Et Ps. 101: et cinerem tamquam panem manducabam etc., quae non possunt cuilibet competere. Titulus talis est, Psalmus David quando venit ad eum Nathan propheta cum intravit ad Bersabee. Haec historia habetur expresse 2 Reg. 11 et 12 cap. quando David erat in prosperitate, vidit mulierem lavantem se, et concupivit eam, et adulteravit, et fecit occidere virum ejus. Et hoc displicuit Deo, et missus est ad eum Nathan propheta, et reduxit eum in detestationem sui peccati, sub similitudine ovis perditae. Et David dixit, peccavi domino. Et dimissum est ei peccatum. Et haec est materia hujus Psalmi, scilicet dimissio peccati. Sed sciendum est in titulo hujus Psalmi, quod David in aliis Psalmis loquitur de aliis; sicut ibi, Ps. 21: Deus Deus meus, loquitur praenuntians passionem Christi; et sic in diversis Psalmis loquitur de diversis; sed istum Psalmum propter seipsum fecit. In quo ostendit culpam quam fecit mundo manifestam, et similiter veniam; et sic impletur illud quod dominus dixit, 2 Reg. 12: tu fecisti hoc in occulto; et ego faciam illud manifestum. Ratio autem hujus manifestationis est divina misericordia; nam utilis est justis haec manifestatio, ut non praesumant de sua justitia; quia si David post tot victorias, post donum spiritus sancti, post tantam familiaritatem cum Deo et prophetiam peccavit, quantum debemus cavere nos, qui fragiles et peccatores sumus? 1 Cor. 10: qui se existimat stare, videat ne cadat. Item utilis est peccatoribus, ut non desperent. Prov. 24: si desperaveris lapsus, in die angustiae imminuetur fortitudo tua; nam David post homicidium et adulterium recuperavit gratiam prophetiae. Notandus est autem modus loquendi in titulo: quando venit: ubi designat veniam, de qua agitur in Psalmo, quia per eum audivit eum dominus, et transtulit peccatum illius; sed cum dicit, quando intravit ad Bersabee, designatur culpa. Ubi duo ostensa sunt. Primum, quod nominat culpam cum dicit, et intravit; Psal. 10: eloquia domini eloquia casta. Item cum commisisset duo peccata, scilicet adulterium et homicidium, Scriptura nominavit adulterium tantum. Et hoc propter duo. Primo, ut designet quod in scrutandis et publicandis peccatis aliorum non simus prompti, sed valde parci. Proverb. 24: ne insidieris ut quaeras impietatem in domo justi; et hoc signatur Matth. 25, ubi dominus merita bonorum enumerat diligenter, demerita malorum transiit. Item adnotandum, quod quando quis facit duo peccata, et unum facit propter aliud, unum transit in speciem alterius: sicut qui committit furtum ut fornicetur, dicitur potius fornicator. Dividitur autem iste Psalmus in duas partes. Primo enim implorat misericordiam; secundo promittit emendam, ibi, docebo iniquos. Circa primum duo facit. Primo petit culpae relaxationem; secundo petit sanctitatis et gratiae restaurationem, ibi, quoniam iniquitatem. Petit ergo primo misericordiam Dei, cum dicit, miserere mei Deus. Ubi sciendum est, quod, sicut dicitur Proverb. 14, miseros facit populos peccatum. Sicut enim non est vere felix qui abundat divitiis, fruitur voluptatibus, pollet honoribus, sed qui fruitur Deo; ita non est miser qui est pauper, miser, et debilis et infirmus; sed qui est peccator; et ideo iste qui est peccator, dicit, miserere mei Deus, tu scilicet qui misereris omnium, et nihil odisti eorum quae fecisti: Sap. 11: et secundum apostolum miserere cui vis. Rom. 9: miserebor cui voluero. Ergo si voluntati tuae subest misereri, miserere mei, scilicet peccatoris. Non vult contendere, non quaerit disputare, sed brevi utitur via, miserere. Item non allegat misericordiae causam, non servitia quae fecit Deo, non pericula quae sustinuit pro eo, sed solum Dei misericordiam implorat; unde dicit, secundum magnam misericordiam tuam. Dan. 9: non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam; sed in miserationibus tuis multis. Et notandum, quod aliquis potest sperare de misericordia divina, duplici ratione. Una ratio est ex consideratione divinae naturae: alia ratio est ex consideratione et secundum multitudinem effectuum ejus. Primo ergo ostendit quod sperat de misericordia Dei ex consideratione naturae divinae, quia naturae divinae proprium est quod sit ipsa bonitas. Unde Dionysius dicit, quod Deus est ipsa substantia bonitatis. Et Boetius de Trin. similiter. Unde nihil aliud est haec Dei misericordia, nisi bonitas relata ad depellendam miseriam. Ergo cum considero quod bonitatis miseriam repellere est proprium, et tamen est ipsa bonitas, confidenter ad misericordiam recurro. Et dicitur magna sua incomprehensibilitate, qua implet omnia. Ps. 32: misericordia domini plena est terra. Et in omnibus habet locum: nam justi innocentiam servaverunt propter misericordiam Dei. Augustinus: domine gratiae tuae deputo mala quae non feci. Item peccatores sunt conversi ad justitiam propter Dei misericordiam. 1 Tim. 1: misericordiam consecutus sum. Item in peccato existentes misericordiam Dei experti sunt. Thren. 3: misericordiae domini multae, quod non sumus consumpti. Item dicitur magna sublimitate, quia miserationes ejus super omnia opera ejus; nam misericordia non signat in Deo passionem animi, sed bonitatem ad repellendam miseriam. Item magna duratione. Isa. 54: in misericordia sempiterna misertus sum tui. Item magna virtute, quia Deum hominem fecit, de caelo Deum ad terram deposuit, et immortalem mori fecit. Eph. 2: Deus autem qui dives est in misericordia. Item magna per effectum, quia ex omni miseria potest homo per misericordiam elevari. Ps. 85: misericordia tua magna est super me, et remisisti impietatem peccati mei, (Ps. 31). Et ideo confidenter peto: miserere mei Deus. Item alia ratio est, quia in omnibus a principio mundi inveni effectus misericordiae tuae. Et ideo dicit, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam; quasi dicat: miserere mei, secundum quod multipliciter et in diversis misertus es omnibus hominibus; unde dicitur Isa. 63: miserationum domini recordabor; Ps. 24: reminiscere miserationum tuarum et cetera. Dele iniquitatem meam. Hic ponit effectum miserendi. Nathan dixit, 2 Reg. 12: dominus transtulit peccatum tuum et cetera. Et sic erat securus de venia; sed volebat totaliter peccatum extirpari. Remanet autem duplex effectus peccati: scilicet reatus poenae, et macula in anima. Primo ergo petit removeri reatum poenae; et ideo, amplius lava me ab iniquitate mea. Sciendum est, quod Jer. 17, dicitur quod peccatum Judae scriptum fuit stylo ferreo in ungue adamantino; ad similitudinem judicis qui scribit culpam, quae tamdiu servatur scripta, quamdiu habet animum puniendi; sed si deponit hunc animum, non servat Scripturam. Et sic scriptum stylo adamantino dicitur, quando peccatum non deletur. Et hoc est quod dicit, dele iniquitatem meam, idest non imputes mihi iniquitatem ad poenam. Is. 43: ego sum qui deleo iniquitates vestras. Item ibidem 44: delevi ut nubes iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. Amplius. Hic petit removeri immunditiam culpae. Homo qui habet mentem bene dispositam, plus abhorret immunditiam culpae, quam austeritatem poenae; et ideo dicit, amplius lava me; quasi dicat, peto ut deleas poenam; sed amplius peto quod mundes maculam. Vel, amplius lava, quam ego intelligo. Rom. 8: nam quid oremus sicut oportet nescimus. Eph. 3: hi qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus. Duo sunt necessaria ad removendum maculam: scilicet ablutio praecedens, et munditia sequens. In corporibus ablutio fit per aquam, et sic secundum Glossam Psalmus per aquam praefigurat virtutem Baptismi, qua Deus dimissurus erat peccatum. Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam et cetera. Zach. 13: erit fons patens domui David in ablutionem peccatorum et menstruatae. Et licet Baptismus nondum institutus esset, tamen virtus Dei lavans erat in Baptismo. Ergo, lava me ab iniquitate mea. Jer. 4: lava a malitia cor tuum Jerusalem, ut salva fias. Item peto, ut mundes me a peccato, quia nullus mundatur nisi a te; Job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Eccl. 34: ab immundo quis mundabitur? Et dicit duo: scilicet iniquitatem et peccatum; iniquitas est contraria justitiae; peccatum vero munditiae: et hoc est adulterium. Et sic iniquitas fuit, inquantum laesit alium per homicidium; sed peccatum est per adulterium in quem se polluit.

2. Quoniam. Hic confitetur culpam. Et primo confitetur culpam. Secundo ostendit hanc confessionem esse Deo acceptam. Primo ergo confitetur culpam. Secundo ipsam culpam exaggerat, ibi, tibi soli peccavi. Tertio ejus originem demonstrat, ibi, ecce enim. Recognoscit ergo culpam suam, dicens, quoniam iniquitatem. Quidam sunt qui peccata sua non cognoscunt propter tres causas: quia aggravatur ratio ex gravitate peccati: Prov. 18: impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit: Psal. 39: comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Item quia non recordantur: Eccl. 5: oblitus est deliciarum suarum. Item propter adulationes hominum: Psal. 9: laudatur peccator in desideriis animae suae. Et ideo, quia alii laudant eum de peccatis, ipse non recognoscit. Sed felix qui peccatum suum recognoscit sicut David: Prov. 4: cor novit amaritudinem animae suae: in gaudio ejus non commiscetur extraneus. Quantum ad secundum dicit, et peccatum meum contra me est semper. Quidam sunt qui etsi cognoscant peccatum suum, tamen non detestantur; sed iste semper peccatum suum contra se habet ut contrarium, et nocivum et detestabile. Et dicit, semper. Quidam sunt qui ad horam detestantur peccatum: Jac. 1: consideravit se et abiit et cetera. Isa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos et cetera. Psalmus: iniquitatem meam ego cognosco. Alia littera, coram me: et sic designatur quod recognoscit culpam, et quod continue meditatur de ea. Et hoc statutum est coram Deo per Nathan prophetam sub similitudine. Tibi soli peccavi. Supra Psalmista posuit recognitionem propriae culpae, hic autem exaggerat culpam suam: et circa hoc duo facit. Primo exaggerat ipsam. Secundo ponit id quod ad exaggerationem consequitur, ibi, ut justificeris. Hanc culpam exaggerat per respectum ad Deum; et dupliciter, ut dicitur Jer. 29: ego ero judex et testis. Videtur autem Deum judicem contemnere, qui non timet peccare propter judicium ejus. Et similiter contemnit Deum testem qui peccat in oculis ejus; et ideo dicit, tibi soli peccavi. Sed numquid non peccavit contra Uriam quem occidit? Sic. Sed dicit, tibi soli, idest Deo, quia ipse non est obnoxius famulo suo, sed sententiae Dei. Cum enim peccat dominus qui est super servum, non peccat servo, sed Deo: Sap. 6: potestas vobis data est a domino, et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera tua, et cogitationes scrutabitur. Vel, tibi soli, idest per comparationem ad te solum peccavi. Et potest hoc referri, sive ad Deum, sive ad Christum. Deo dicitur peccare per comparationem ad justum; et sic, tibi soli peccavi, quia solus est sine peccato. Et similiter Christus omnino fuit sine peccato. Tibi ergo soli peccavi, contemnendo judicium tuum. Item contempsi te testem, quia, malum coram te feci, vidente et praesente feci: Prov. 15: Infernus et perditio coram domino, quanto magis corda filiorum hominum: Eccl. 23: oculi domini multo lucidiores supra solem. Ut justificeris. Hic ponitur quod consequens est ad istam exaggerationem: et hoc potest multipliciter legi. Sed primo quod magis videtur dicam. Ut enim quandoque ponitur causaliter, quandoque ponitur consecutive tantum, et tunc est ejus sensus, malum coram te feci ut justificeris tu, quia nullus propter peccatum justificatur, sed hoc consequitur ex peccato, quia ex hoc ipso quod homo peccat, justitia Dei manifestior redditur: nam ex peccatis ejus apparuit quod eum Deus punivit. Haec autem punitio consistit in duobus. Primo comminatur. Secundo infert poenam; et in utroque est justus. Quantum ad primum dicit, in sermonibus, quibus poenam comminaris: Prov. 8: justi sunt sermones mei. Quantum ad secundum dicit, vincas cum judicaris, idest cum aliis in judicio compararis. Frequenter Deus ad ostendendam suam justitiam et nostram etiam, vult nobiscum judicari: Isa. 5: judicate inter me et vineam meam. Et in hoc Deus justior invenitur: Job 9: si contendere cum Deo voluerit, non poterit ei respondere unum pro mille. Et quod haec sit intentio Psalmi, patet ex apostolo Rom. 3: est autem Deus verax, omnis homo mendax, sicut scriptum est. Sed in Glossa loquitur, ut hoc quod dicitur, justificeris in sermonibus etc. non continuetur cum, malum coram te etc. sed cum hoc quod dicit, tibi soli, idest ad tui comparationem, qui solus es justus, et intantum quod omnes sermones tui sunt justi. Et sic ly ut ponitur causaliter; quasi dicat, intantum es justus, ut justificeris. Vel si referatur ad Christum, sic est sensus, tibi soli, scilicet Christo, peccavi, quia es justus, et vincas, omnes homines, cum judicaris, licet judiceris a Pilato. Vel aliter, ut justificeris, in hoc amplius peto ut laves me ad hoc, ut justificeris, scilicet promissiones nostrae perfecte verae sint, scilicet de Christo nascituro, cui promissum est, Ps. 131: de fructu ventris tui etc. et quod peccatum remitteretur: 2 Reg. 12: dominus transtulit tibi et cetera. Vincas cum judicaris, ab hominibus quod non debeas implere promissa, et non debeas delere peccata mea.

3. Ecce enim. Hic ponit radicem culpae. Radix omnis culpae actualis est peccatum originale, quod a parentibus contrahitur infectis illo peccato: haec infectio erat in patre ipsius David, et in matre. Quantum ad patrem dicit, in iniquitatibus conceptus sum, non actualibus, quia non de adulterio, sed de matrimonio et sancto Jesse natus sive generatus est, ut dicitur Ruth ult.: sed in originali: nam in hoc peccato omnes nascuntur: Rom. 5: per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit. Sed cum originale sit unum, quare dicit, in iniquitatibus et cetera? Dicendum est, quod peccatum originale est unum in essentia, ut sic dicatur, multa tamen in virtute, quia occasionem praebet ad omnia alia peccata: Rom. 7: peccatum quod est in carne mea operatur. Et hoc diminuit culpam; quasi dicat, non est mirum si pecco, quia in eis conceptus sum. Quantum ad matrem dicit. Et in peccatis concepit me mater mea. Sed numquid non erant mundati parentes David per circumcisionem ab originali peccato? Dicendum est, quod Baptismus et circumcisio mundant animam a culpa originali, sed adhuc remanet fomes, et circumcisio fiebat in carne, et homo generat filios carnales secundum carnem; et ideo necesse erat quod iterum filius natus circumcideretur: sic modo natus ex parentibus baptizatis baptizatur. Alia littera habet, aluit me mater mea. Et hoc ad actualia peccata refertur, quia etiam in pueris inordinati motus inveniuntur, ut Augustinus in 6 Confessi. dicit, alia littera habet peperit me et cetera. Et sic quia quidam sanctificantur in utero; sed omnes praeter Christum concipiuntur in originali: et ideo dicit quod non est sanctificatus in utero, sed natus in originali. Ecce enim veritatem dilexisti. Qui vult satisfacere debet diligere ea quae Deus diligit. Deus autem diligit veritatem fidei: Joan. 18: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Item justitiam: Psal. 88: misericordia et veritas praecedent faciem tuam. Et haec necessaria est in poenitente, ut in se puniat quod deliquit. Item est necessaria confessio, ut confiteatur peccata.

4. Incerta. Hic petit totaliter reparationem. Et primo ponit spem quam habet. Secundo petitionem. Et primo ponit acceptum beneficium per quod erigitur in spem. Secundo ponit suam fiduciam, ibi, asperges me. Commemoravit beneficium potentiae cum dixit, incerta et occulta, quia scilicet rex habui beneficium prophetiae: 2 regum 23: spiritus domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Et ponit tria, scilicet materiam prophetiae, modum et causam. Materiam prophetiae ostendit cum dicit, incerta et occulta. De his est prophetia, scilicet incerta et occulta, quae per sapientiam tuam comprehenduntur. In nobis est aliquid ignotum dupliciter, quod tamen est de Deo notum. Aut propter defectum est nobis aliquid ignotum, aut propter excessum. Propter defectum est nobis ignotum aliquod futurum contingens: quia nondum habet determinatam veritatem. Propter excessum est nobis ignota divina substantia, et quae excedunt capacitatem nostram. Utraque enim fuerunt revelata David per spiritum prophetiae: Amos 3: non faciet dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Incerta ergo manifestasti mihi, idest illa quae de sui natura habent variabilitatem: et haec fuerunt sibi revelata, ut patet in Psalmo. Occulta vocantur quae excedunt oculum mentis nostrae: Job 29: sapientia trahitur de occultis: Eccl. 24: ego in altissimis etc. et haec sunt sapientiae Dei; quasi dicat, licet nobis sint occulta, tamen a sapientia tua comprehenduntur: et inter occulta commemorat mysterium incarnationis, quod etiam manifestasti mihi. Item misericordia Dei inter ista annumeratur, quia remittit peccata. Sed melius est ut accipiatur universaliter. Modus revelationis ponitur cum dicit, manifestasti mihi. Triplex est modus prophetiae. Unus, in quo revelatur supernaturalis et intelligibilis veritas sub similitudinibus corporalibus et imaginationibus: et sic dicitur Isa. 6: vidi dominum sedentem et cetera. Alius est in quo fit revelatio supernaturalis et intelligibilis veritatis, absque nebula imaginationis phantasticae: immo nondum revelatur, et sic facta est revelatio Moysi Num. 12: palam et non per aenigmata et figuras vidit Deum. Et talis etiam fuit revelatio David: 2 Reg. 23: Deus Israel locutus est mihi. Et infra: sicut lux aurorae manet oriente sole absque nubibus rutilat. Asperges me hyssopo. Supra commemoravit Psalmista Dei beneficium sibi praestitum quantum ad gratiam prophetiae, ex quo consurgebat in spem; hic autem ostendit quid a Deo sperabat. Et fuerunt duo. Primo enim sperat remotionem malorum quae incurrerat per peccatum. Secundo sperat restitutionem bonorum quae amiserat, ibi, auditui. Sciendum est autem, quod homo per peccatum primo incurrit immunditiam: Jer. 2: maculata es in iniquitate tua. Secundo incurrit turpitudinem: unde Thr. 4: denigrata est super carbones facies eorum. Et haec duo sperat a se removeri: immunditiam scilicet et turpitudinem spiritualem. Immunditia contingit ex hoc, quod affectus hominis inhaeret rebus temporalibus quibus similis efficitur; unde si adjungatur vilioribus, ut aurum plumbo, vilis efficitur: Oseae 9: facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Sed turpitudo ex eo quod inhaeret rebus terrenis, obscuratur in eo lux rationis, quia comparatur animalibus brutis: Psal. 48: homo cum in honore et cetera. Et ideo anima efficitur nigra sive obscura. Et ideo quantum ad primum dicit, asperges me hyssopo, ubi alludit ritui veteris testamenti Numer. 19, ubi tertio die aspergebatur immundus aqua lustrationis, et die septimo lavabatur aqua, et vestimenta etiam lavabantur. Aqua lustrationis fiebat de hyssopo. Et ideo dicit, asperges me hyssopo. Et illa aqua fiebat ex cinere vitulae rufae, per quam figurabatur Christus. Unde per illam aspersionem quam petit, signatur aspersio sanguinis Christi: 1 Pet. 1: in aspersionem sanguinis Christi: Heb. 12: accessistis ad montem. Et infra: et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Hoc fiebat cum hyssopo. Hyssopus est herba quae terrae inhaeret, et curat inflationem, ut in Glossa dicitur; et convenit fidei quae humilitatem habet, quia per fidem subjicitur intellectus Deo: 2 Cor. 10: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Item radicata est in petra, idest Christo: Matth. 16: super hanc petram et cetera. Petra autem erat Christus, 2 Cor. 10. Item depellit spiritus humani elationem, quae est in illis qui non obediunt fidei Christi: 1 Timoth. ult.: si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus domini nostri Jesu Christi, hic non est ejus (Rom. 8). Dicit ergo: domine ego habeo firmam spem, quod tu asperges me aqua lustrationis: Ezech. 36: effundam super vos aquam et cetera. Lavabis me: nam post fidem necessarius est Baptismus: Zach. 13: erit fons patens domui Jacob et cetera. Isa. 1: lavamini, mundi estote. Effectus hujus lavationis, dealbabor super nivem, quia nigredo tolletur, et hoc scilicet quia anima erit albior nive: Isa. 1: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Et dicit, super nivem, quia candor animae sanctificatae excedit omnem pulchritudinem corporalem, ut patet Matth. 17, in transfiguratione Christi, cujus vestimenta facta sunt alba sicut nix. Omnes justi pertinent ad vestimenta Christi: Isa. 49: omnibus his, quasi vestimento vestieris. Et per hoc designat se ad vestimentum Christi pertinere per Baptismum, quotquot baptizati estis, Christum induistis, dicit apostolus Galat. 3.

5. Auditui. Hic ponit quomodo habet spem de recuperatione bonorum, quae perdiderat: et sunt duo: scilicet donum prophetiae, et gaudium conscientiae. Donum prophetiae assimilatur auditui, quia propheta non videt Dei essentiam ut in ea videat revelata, sed quaedam signa veritatis revelatae fiunt in anima prophetae, et haec signa habent se per modum locutionis etc. 1 Reg. 3: loquere, domine, quia audit servus tuus: Isa. 21: quae audivi a domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Hic auditus erat ei interruptus per peccatum, et sperabat se recuperaturum: et ideo dicit, auditui meo dabis et cetera. Vel, auditui, quo audivi a Nathan translatum esse peccatum meum quo concepi laetitiam. Sed quantum ad gaudium conscientiae sciendum est, quod spirituale gaudium habet tres gradus. Primo existit in complacentia affectus; secundo in dilatatione cordis; tertio in progressu ad exteriora. Complacentia designatur per gaudium cum dicit, auditui meo etc., ex hoc scilicet quod audiam quae loqueris, vel quae locutus est Nathan. Philip. 4: gaudete in domino et cetera. Quando vero affectus quiescit in re amata, tunc animus ejus dilatatur ad plus percipiendum dilatationem; et hoc etiam apparet in sensibilibus. 2 Cor. 6: cor nostrum dilatatum est: et ideo dicit, laetitiam, quae hic importat dilatationem quasi laetitiam. Sed ulterius quoque laetitia redundat usque ad corpus. Prov. 17: animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa: et ideo in visione gloriae in patria post resurrectionem ex gaudio mentis corpus glorificabitur: Isa. ult. videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt. Et sic dicit ipse, exultabunt ossa humiliata: et hoc ad glorificationem praesentem: nam per tristitiam poenitentiae cor hominis conteritur: et ideo quando sunt homines laeti, est signum quod ossa quae sunt contrita et afflicta, participant gaudium: Prov. 12: moeror in corde viri humiliabit eum: Isa. 58: implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Vel, exultabunt ossa, idest virtutes spirituales, quae per laetitiam spiritualem augmentantur. Et quia per hanc laetitiam roboratur justus.

6. Averte. Hic petit recuperationem innocentiae. Et quia considerat in se malum culpae esse, et bonum gratiae; petit primo removeri malum sive peccatum; secundo petit removeri effectum peccati, ibi, cor mundum crea in me Deus. Peccatum enim removetur non hoc modo quod peccatum non fuerit; sed quod non imputetur ei peccatum commissum ad poenam, secundum illud Psal. 31: beatus vir cui non imputavit dominus peccatum. Et loquitur ad similitudinem judicis punientis, qui primo considerat quantitatem culpae, et postea taxat poenam: ideo petit ut non consideret peccatum ejus, sed sit immemor ejus; et ideo dicit, averte faciem tuam a peccatis meis. Secundo petit ut non inferatur poena: unde dicit, et omnes iniquitates meas dele; quasi dicat: scio quod malum coram te feci: et ideo rogo ut avertas faciem tuam a peccatis meis, idest non consideres peccata mea ad puniendum: Ezech. 18: omnium iniquitatum ejus non recordabor. Item merui poenam damnationis; sed rogo ut deleas: quia Deus etsi non mutet consilium, tamen sententiam mutat cor mundum. Supra Psalmista petiit removeri peccatum; hic autem petit removeri effectus peccati, qui sunt duo: scilicet inquinatio animae, et inordinatio affectus. Primus effectus fit per hoc quod homo afficitur ad terrena: unde petit cordis munditiam: Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et ideo dicit, cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum. Istam munditiam cordis solus Deus restituere potest: Job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu quis solus es, scilicet mundus simpliciter. Et dicit, crea. Creatur aliquid ad esse naturae, quando ex nihilo producitur ad esse: Gen. 1: in principio creavit Deus et cetera. Item quando ad esse gratiae producitur: 1 Cor. 23: si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia etc. nihil sum in esse gratiae. Sed quando Deus operatur operatione gratiae in habente gratiam, dicitur magnificare eum. Quando vero de peccatore facit justum, tunc dicitur proprie creare: Eph. 2: ipsius creatura sumus creati in Christo Jesu in operibus bonis: Jac. 1: ut sitis initium aliquod creaturae Dei, scilicet spiritualis ejus. Secundum quod sequitur ex peccato, est inordinatio mentis, quae fit per aversionem a fine debito. Sicut ergo per conversionem ad aliquod commutabile bonum animus efficitur immundus, ita per aversionem a fine deordinatur; et hujusmodi deordinationi opponitur rectitudo qua homo dirigitur in Deum: Cantic. 1: recti diligunt te: et ideo dicit, et spiritum rectum innova, idest de novo tribuas, quia per peccatum amisi: Ephes. 4: renovamini spiritu mentis vestrae. Et, innova, non exterius, sed, in visceribus meis, ut scilicet non labia tantum ad loquendum, sed cor sit rectum ad cognoscendum. Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Hic petit restitutionem gratiae. Et primo petit ipsam gratiam. Secundo petit gratiae effectum, ibi, redde. Gratiam Dei dicitur quis habere dupliciter: nam aliquis dicitur habere gratiam Dei et hominis; et quantum ad aliquid similiter; scilicet quando est utrique gratus, scilicet Deo et homini. Et haec vocatur gratia gratum faciens. Ephes. 1: in qua gratificavit nos in dilecto filio suo. Et secundum hoc gratia dicitur benevolentia Dei, qua Deus diligit hominem ad vitam aeternam. Et quantum ad aliquid est dissimile: gratia enim hominis non facit eum bonum, sed ex sua bonitate efficitur gratus homini: sed apud Deum est e converso: quia ex Dei benevolentia sequitur quod homo fiat bonus. Duo ergo sunt in gratia Dei: scilicet ipsa benevolentia, et effectus ejus in anima; et utrumque petit, cum dicit, ne projicias me et cetera. Et hoc potest dupliciter intelligi. Ille qui est in facie alicujus, videtur ab eo, et potest illum videre. Iste dicitur esse in facie Dei, secundum illud 3 Reg. 17: vivit dominus in conspectu sancto: Gen. 32: Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres nostri. Et hoc, quia ipsi recti sunt ad videndum Deum: Ps. 26: unam petii a domino et cetera. Per peccatum utrumque perditur: quia peccatores deserunt Deum, deseruntur a Deo: et amittunt fiduciam confidendi de Deo. Isa. 39: peccata et iniquitates diviserunt inter vos et Deum vestrum etc. quantum ad primum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, quantum ad secundum. Iste est ergo a facie Dei per peccatum projectus: et ideo petit ne finaliter projiciatur utroque modo. Item nota, quod in homine duo sunt: scilicet culpa, ex qua dignus est poena: et natura, ex qua habet congruitatem ad gratiam: et ideo petit ut non prospiciat culpam, sed naturam; et ideo dicit, ne projicias me. Item donum gratiae datur per caritatem: et tale donum datur per spiritum sanctum; et ideo dicit, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me, cujus templum fueram, sed perdidi propter peccatum: Sap. 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Ne ergo auferas, scilicet finaliter. Redde mihi: nam duo facit gratia in homine: unum respectu superiorum, quia scilicet dat jucunditatem, quia qui habet gratiam, habet caritatem, et qui habet caritatem, amat Deum, et habet ipsum; et qui habet quod amat, gaudet. Ergo ubi caritas, ibi gaudium: Ro. 14: non est regnum Dei esca et potus, sed gaudium in spiritu sancto. Hoc gaudium perdiderat Psalmista; et ideo petit restitui sibi, cum dicit, redde mihi laetitiam: non de mundanis, sed, salutaris tui idest de tua salvatione. Alia littera habet laetitiam Jesu, scilicet salvatoris, per quem fit remissio peccatorum: Habac. ult.: exultabo in Deo Jesu meo. Alius effectus est respectu inferiorum: et hic effectus est confirmatio in gratia, quae fit per spiritum sanctum, et spiritu principali confirma me. Spiritus autem sanctus firmat dupliciter: uno modo contra mala: Isa. 8: in forti manu erudivi te. Alio modo in bono: Isa. 40: qui sperant in domino mutabunt fortitudinem. Haec fortitudo habetur per spiritum sanctum: nam corpus non est firmum ad sustinendum nec ad faciendum nisi propter fortitudinem spirituum; ita homo non est fortis sine spiritu sancto. Sed ille non praeberet fortitudinem, nisi esset spiritus principalis; quia virtus inferior non est sufficiens ad praebendum auxilium contra superiorem. Potestas autem Diaboli est magna: Job 41: non est potestas super terram quae comparetur ei. Ergo contra Diabolum indiget homo juvari spiritu principali, scilicet principante et dominante super omnia. Et hoc spiritu indiget homo contra spiritum carnis: Num. 16, fortissime Deus spiritum universae carni. Item contra spiritum mundi: 1 Cor. 2: nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui est ex Deo. Item contra spiritum Diaboli: 1 Reg. 18: invasit spiritus domini malus Saul. Notandum est quod in hac lectione fit triplex mentio de spiritu: quia dicitur spiritus rectus, spiritus sanctus et spiritus principalis. Et secundum Glossam quidam accipiunt spiritum essentialiter dictum, secundum quod est spiritus omne quod non est corpus. Unde spiritus dicitur pater et filius et spiritus sanctus. Sed melius est ut accipiatur personaliter. Tria autem facit spiritus sanctus in homine. Primo rectitudinem intentionis: Ps. 142: spiritus tuus bonus et cetera. Item sanctificat nos: Rom. 1: secundum spiritum sanctificationis. Item nobilitat et facit nos principes: Gal. 4: quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra.

7. Docebo. Supra Psalmista proposuit suas petitiones Deo; hic autem repromittit recompensationem. Et primo promittit quid sit facturus pro Deo, in praesenti. Secundo in futuro, ibi, benigne. Circa primum duo facit. Primo promittit Deo quaedam spiritualia sacrificia. Secundo excusat se ab oblatione carnalium, ibi, quoniam si voluisses. Duplex sacrificium spirituale Deo promittit: scilicet doctrinae, per quod instruatur proximus. Secundo promittit spirituale sacrificium laudis, per quod laudetur Deus, ibi, libera me. Dicit ergo: docebo iniquos vias tuas. Et notandum, quod supra in alio Psalmo (49) dixit, peccatori dixit Deus, quare etc. per quod ostendit quod peccatorem non decet doctrinam effundere. Et ideo quamdiu sensit se peccatorem, non promisit doctrinam manifestare; sed postquam restituit ei Deus spiritum principalem: et tales decet doctrinam habere, et alios docere: Jer. 3: dabo vobis pastorem juxta cor meum, qui pascet vos scientia et doctrina. Et de Christo dicitur Act. 1: coepit Jesus facere et (postea) docere. Fructus autem hujus doctrinae non est tantum speculatio veritatis ad beatam contemplationem, sed intentus finis ejus est conversio peccatorum: et ideo dicit, et impii ad te convertentur: Jer. 15: ipsi convertentur ad te, et tu non converteris ad eos: Ps. 21: convertentur ad dominum omnes gentes. Et secundum Glossam eosdem dicit impios et iniquos; quamvis David intelligat quod iniqui dicuntur qui peccant contra Deum; et ideo signanter dicit, docebo iniquos; quasi dicat: aliqui etsi revereantur Deum, tamen operantur contra proximum et injusta: et hos docebo vias tuas, scilicet ut non offendant proximum: 3 Joan. 4: mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Libera me de sanguinibus. Hic promittit sacrificium laudis: et sunt duo impedimenta hujus sacrificii. Unum est reatus peccati; aliud est interior defectus. Primo ergo petit remotionem primi impedimenti. Secundo petit remotionem secundi, ibi, domine labia mea aperies. Petit ergo remotionem impedimenti, et promittit sacrificium laudis. Impedimentum laudis divinae, sicut dictum est, est reatus culpae: Eccl. 15: non est speciosa laus et cetera. David autem erat gravi culpa reus: et ideo petit liberari ab ea; et ideo dicit, libera me de sanguinibus. Secundum Glossam, hoc nomen, sanguis, non declinatur in plurali numero: tamen translator voluit uti ad expressionem peccati. Et refertur hoc ad concupiscentiam carnis, quae est caro et sanguis: Matth. 16: caro et sanguis non revelavit tibi etc.: quasi dicat. Libera me de peccatis commissis ex carne et sanguine. Vel dicendum quod David commiserat culpam adulterii et homicidii: et in utroque est sanguis: quia in homicidio sanguis effunditur: Psal. 5: virum sanguinum et dolosum et cetera. Adulterium autem procedit ex fervore sanguinis; et ideo dicit. De sanguinibus: Oseae 4: sanguis sanguinem tetigit. O Deus, libera ergo me de sanguinibus, quia tu solus potes: Isa. 43: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me et cetera. Et, quia tu es Deus salutis meae, idest qui potest me salvare. Et exultabit lingua mea, scilicet cum delectatione et cum interiori gaudio cordis narrabo justitiam tuam: Isa. 30: canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis. Item ibidem cap. 35: venient in Syon laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum: Ps. 41: in voce exultationis et cetera. Domine labia mea aperies. Est autem sciendum, quod homo aliquando impeditur a doctrina etiam propter impedimentum interius loquendi: et hoc contingit aliquando propter culpam auditorum: Ezech. 3: linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus. Et infra: quia dominus exasperans est. Et propter proprium peccatum: Psal. 106: omnis iniquitas oppilabit os suum. Quia ergo solus Deus linguas infantium fecit disertas, Sap. 10; ideo petit: domine remove impedimenta quae incurri per peccatum, a labiis meis. Et tu, labia mea aperies. Ephes. ult.: ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Evangelii. Est autem notandum, quod in apertione oris intelligitur doctrinae profunditas, ubicumque in Scripturis invenitur apertio oris: ut Job 3: post haec aperuit Job os suum. Et Matth. 5: aperiens Jesus os suum, scilicet in profunditatem Scripturae; et tunc, os meum annuntiabit laudem tuam; quasi dicat: quod in corde habeo, ore confitebor.

8. Quoniam si voluisses sacrificium. Hic excusat se. Et primo ostendit sacrificium non esse Deo acceptum; secundo ostendit quod sacrificium sit Deo acceptum, ibi, sacrificium Deo. Dicit ergo: ego repromitto doctrinam et laudem, hoc enim sacrificium honorificabit te; sed carnale sacrificium non est tibi acceptum; et ideo dicit: si voluisses sacrificium, scilicet carnale, utique dedissem: sed, utique holocaustis non delectaberis. Sed numquid non vult sacrificia carnalia? Si illa sacrificia non approbat Deus, quare ergo mandavit fieri in veteri lege? Dicendum, quod mandavit ea fieri non propter se, sed quia erant figura interioris veri sacrificii, quo Christus se obtulit: et sunt signa interioris sacrificii, inquantum homo animam suam offert Deo: et iterum fuerunt instituta propter rudes, qui Deum non noverant; et ideo oportebat quod in rebus honorarent et cognoscerent Deum, ne sacrificia idolis immolarent, ad quod erant multum proni. Sed quia David ex spiritu sancto sciebat cordis sacrificium Deo acceptum, non dedit hic sacrificia corporalia. Inter omnia autem sacrificia holocausta erant magis Deo accepta. Et tamen illa propter se non erant accepta Deo; ideo dicit, holocaustis non delectaberis; quia etsi ipsa fuissent tibi accepta, simpliciter obtulissem ea. Et si objiciatur, quod odor suavissimus erant domino, dicendum, quod erat hoc propter figuratum sacrificium, et in signum interioris sacrificii, quod Deo placet; unde subdit, sacrificium Deo, scilicet acceptum, spiritus contribulatus. Augustinus, 10 de Civ. Dei: omne sacrificium, quod offertur exterius, signum est interioris sacrificii, in quo animam suam offert Deo. Sed sciendum quod anima hominis deducitur in peccatum primo per inane gaudium. Eccle. 2: risum reputavi errorem, et gaudio dixi: quid frustra deciperis, idest deduceris in peccatum. Secundo induratur ad spiritualia ex peccato. Eccle. 3: cor durum male habebit in novissimo. Rom. 2: secundum duritiam tuam et cor impoenitens. Tertio, quia sufficit sibi in rebus corporalibus, et non curat de spiritualibus, tunc superbit, quod est initium omnis peccati. Eccl. 10. Oportet ergo quod poenitens qui cor suum offert sacrificium Deo, contraria omnibus his faciat. Et primo contra inane gaudium oportet, quod assumat tristitiam poenitentiae: et ideo subdit, sacrificium Deo spiritus contribulatus, idest de omnibus peccatis simul tristatur, non de uno tantum. 2 Cor. 7: quae secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem stabilem operatur. Baruch 2: anima quae est tristis super magnitudinem mali, et incedit incurva. Et infra: dat tibi gloriam, et tristitiam domino. Contra secundum opponitur contritio; unde dicit, cor contritum. Et nota differentiam inter confracta et contrita: quia confracta sunt quae dividuntur in magnas partes; contrita sunt quae in parvissimas partes dividuntur. Quamdiu ergo quis habet cor durum, tunc quasi integrum habet cor in malitia; sed quando totaliter deserit peccatum praebens se spiritualibus, dicitur tunc contritus. Job 16: ego ille quondam opulentus, scilicet in temporalibus, repente contritus sum. Contra tertium opponitur humilitas; et ideo dicit, et humiliatum Deus non despicies, quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam. Jac. 4. Et est sciendum, quod facit mentionem de corde et spiritu, et spiritus pertinet ad animositatem, et sic pertinet ad irascibilem. Isa. 25: spiritus robustorum, quasi turbo impellens parietem. Cor pertinet ad concupiscibilem: et sic datur per hoc intelligi, quod quicquid est in vi appetitiva, debet Deo offerri in sacrificium.

9. Benigne. Hic promittit quid debeat facere in futurum. Et primo petit quid fiendum a Deo; secundo pronuntiat, ibi, tunc acceptabis. Oculus David ferebatur ad duo: unum propinquum, quod erat figurale; aliud remotum, quod erat figuratum. Primum quia legitur, quod David aedificavit muros civitatis Jerusalem, sed non consummaverat, et his consummatis aedificandum erat templum: et ideo dicit, fac in bona voluntate tua, ut aedificentur muri Jerusalem. Et tunc aedificatis muris, aedificabitur templum. Et tunc acceptabis sacrificium et cetera. Et hoc totum erat figurale. Sed si referamus ad figuratum, sic dicendum est, quod est duplex Jerusalem: scilicet caelestis: Gal. 4: illa quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. Alia est praesens Ecclesia exemplata ab illa. Apoc. 21: vidi civitatem sanctam Jerusalem et cetera. Et utraque habet muros. Muri caelestis Jerusalem sunt munimenta aeternitatis et immortalitatis, quam consecuti sunt sancti per Christum: Rom. 8: qui suscitavit Jesum Christum, vivificabit et mortalia corpora nostra. Muri praesentis Jerusalem, scilicet Ecclesiae, sunt sacramenta gratiae et doctores. Ezech. 13: non stetistis ex adverso, nec opposuistis murum pro domo Israel ut staretis in praelio. Aedificationem istorum praevidebat spiritu prophetiae, Isa. 56. Ad hoc ergo quod aedificentur isti muri, tu domine fac benigne, idest ostende benignitatem hanc, quam benignitatem apostolus Tit. 3, dicit impletam: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei. Et hoc non propter merita nostra, sed propter tuam voluntatem bonam. Rom. 12: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. 1 Tess. 4: haec est voluntas Dei et cetera. Et hoc facias ad hoc, ut aedificentur muri Jerusalem, vel militantis, vel triumphantis. Sed quid erit? Tunc acceptabis sacrificium justitiae. Hoc autem tripliciter exponitur: et duo primi modi pertinent ad Ecclesiam praesentem. Uno modo, quod hoc referamus ad sacrificium, non quo trucidantur pecora, sed quo occiduntur homines propter Christum; et in hoc est duplex gradus: quia primum locum tenet sacrificium Christi. Gal. 2: dilexit me, et tradidit semetipsum pro me: et ideo, dicit, tunc, idest in aedificatione murorum Jerusalem, idest Ecclesiae, acceptabis sacrificium justitiae, quo Christus se obtulit, qui justus est. Joan. 8: quis ex vobis arguet me de peccato? Et quia tantae virtutis est, ut satisfaceret pro homine, ut justificaret eum. Secundum locum tenent alii sancti, qui se propter Deum obtulerunt in sacrificium; unde dicit, oblationes, scilicet confessores, qui confitendo Christum, quantum in se est, obtulerunt se morti, licet non sint occisi. Judic. 5: qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite domino. Et holocausta. Isti sunt martyres. Joan. 15: majorem caritatem nemo habet et cetera. Et tunc acceptabis, quando ista ipsi sancti imponent se tamquam vitulos super altare tuum, idest super fidem tuam, et super Christum, idest exponent se tamquam vitulos propter Christum, et fidem Christi ad immolandum. Alio modo, ut referatur quantum ad opera justorum: et sic est sensus: acceptabis justitiam sicut sacrificium, quia opera justitiae et misericordiae sunt sicut sacrificium. Heb. ult.: beneficentiae et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Et tunc accipies oblationes. Secundum Gregorium: holocaustum est, quod totum incendebatur: et signat perfectos viros, qui totaliter dant se Deo. Oblationes sunt illi qui aliquid offerunt et aliquid reservant, et tunc sacerdotes imponent vitulos, idest conversos de novo: super altare, idest super fidem Christi. Vel tunc praelati majores imponent praedicatores mugientes doctrina fidei, super altare, idest super confessione fidei. Tertia expositio est de caelesti Jerusalem: et est sensus, tunc, scilicet quando aedificabuntur muri caelestis Jerusalem, acceptabis sacrificium justitiae. Hic quandoque fit sacrificium poenitentiae; sed ibi est tantum laudis. Isa. 60: populus tuus, omnes justi in perpetuum hereditabunt terram. Et hoc est illud sacrificium laudis de quo Ps. 63: beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Et tunc oblationes, idest sanctos minores, et holocausta, idest sanctos majores, acceptabis. Et hoc offerent Angeli, quibus dicitur Matth. 13: triticum autem congregate in horreum meum. Et isti Angeli, imponent sanctos, super altare tuum, idest in gloriam caelestem. Apoc. 8: data sunt ei incensa multa, ut darent de orationibus sanctorum omnium super altare aureum. Psal. 68: placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas.