|
1. Hic incipit secunda quinquagena. Et sicut dictum est in
principio libri, prima quinquagena pertinet ad poenitentes; ista
secunda quinquagena pertinet ad proficientes. Circa quos sunt tria per
ordinem videnda: nam primus gradus proficientium est justificatio:
secundus gradus est exercitium bonorum operum: tertius est consideratio
divinorum operum. Et sic ista quinquagena dividitur in tres partes.
Primo tangit de his quae pertinent ad justificationem; secundo agit de
his quae pertinent ad executionem bonorum operum, ibi, Deus
judicium; tertio agit de his quae pertinent ad considerationem
divinorum operum, ibi, Deus stetit. In justificatione duo sunt
necessaria: scilicet aversio a peccato, et conversio ad Deum. Et
sic duo sunt in peccato per oppositum; scilicet aversio a Deo, et
conversio ad peccatum. Primo ergo ponit Psalmos qui pertinent ad
aversionem et detestationem peccati; secundo ponit Psalmos qui faciunt
sive continent subjectionem Deo, ibi, Ps. 61: nonne Deo
subjecta. Circa primum duo facit. Primo ostendit malitiam
peccatorum; secundo ostendit mala quae a peccatoribus fiunt. Ex
duobus aggravatur peccatum: scilicet ex affectione peccandi, et ex
contemptu Dei. Primo ergo aggravat malitiam peccatorum ex primo;
secundo aggravat eorum malitiam ex secundo, ibi, Ps. 52: dixit
insipiens. Titulus: in finem intellectus David, cum venisset Doeg
Idumaeus, et nuntiasset Sauli, venit David in domum Abimelech,
haec historia habetur 1 Reg. 21 et 22, quando scilicet David
fugiens a Saule, venit in Zebe ubi erant sacerdotes, et accepit
gladium Goliae et panes propositionis, et Doeg Idumaeus interfuit,
qui inter pastores erat potens; et conquerente Saule quod nullus
pugnaret pro eo contra David, iste Doeg enarravit quomodo Abimelech
sacerdos receperat David, et dederat ei gladium Goliae, et panes
propositionis: et sic iratus Saul mandavit occidi omnes sacerdotes.
Cumque illi nollent mittere manus ad occidendum sacerdotes, iste Doeg
interfecit omnes sacerdotes. Sed tamen diversitas est in titulo et in
historia, quia princeps sacerdotum in historia vocatur Achimelech, in
titulo Abimelech. Et dicit Glossa quod hoc factum est vitio
scriptorum, vel propter mysterium: nam per David signatur Christus:
tum quia usus est officio regiae dignitatis, tum etiam quia usus fuit
dignitate sacerdotali, comedendo panes propositionis. Doeg
interpretatur mutus: Idumaeus terrenus; Saul petitio; Abimelech
patris mei regnum. Per Doeg ergo qui fuit motus a terrenis, cum
venisset David, scilicet Christus ad Abimelech, idest ad Judaeos
qui est patris mei regnum, nuntiavit Sauli, idest morti, quod impii
manibus et verbis accersierunt eum et occiderunt eum. Vel, Doeg,
idest Antichristus qui commovebit in fine mundi terrenos. Cum
venisset Christus in Ecclesiam, nuntiavit Diabolo, quod persequetur
Ecclesiam. Et principaliter intelligitur totus iste Psalmus de malis
qui persequuntur Christum, vel in se, vel in membris. Dividitur
autem Psalmus iste in partes duas. In prima agit de malitia
peccatoris, qui ad iniquitatem afficitur. Secundo agit de justitia
sanctorum, ibi, ego autem sicut oliva. Circa primum duo facit.
Primo agit de culpa malorum. Secundo de eorum poena, ibi, propterea
destruet te. Sciendum est autem, quod in homine qui afficitur ad
peccatum, tria per ordinem sequuntur. Primum est delectatio peccati.
Secundum est cogitatio de peccato: quia in illis cogitamus quae
diligimus. Tertium est gloriatio de perpetratione peccati. Quilibet
gaudet naturaliter cum facit quod amat. Sic ergo procedit ab ultimo.
Ad primum de gloria malorum in actu peccati. Secundo de cogitatione
circa peccatum, ibi, tota die. Tertio de amore peccati, ibi,
dilexisti. Circa primum duo facit. Primo ponit potentiam aliquorum
ad male faciendum. Secundo ostendit quod quidam gloriantur de malo
opere. Quidam autem sunt prompti et fortes ad mala, et ad bona
debiles. Dicit ergo, tu peccator qui potens es in iniquitate: Jer.
3: fecisti mala, et potuisti: Isa. 5: vae qui potentes estis ad
bibendum vinum et cetera. Tu ergo qui sic es potens, quid idest
quare, gloriaris in malitia? Unde debes verecundari et confundi et
tristari: Prov. 2: laetantur cum male fecerint, et exultant in
rebus pessimis. Tota die injustitiam et cetera. Hic ostendit
secundum quod praemiserat supra: scilicet quod non solum gloriantur in
malitiis, sed cogitant quomodo male faciant. Et primo ponit
assiduitatem cogitationis sine interpolatione; unde dicit, tota die
injustitiam cogitavit lingua tua. Improprie dicitur quod lingua
cogitet, quia cogitare pertinet ad cor; et ideo potest dupliciter
intelligi, lingua tua, idest cor tuum, quod in lingua manifestatur:
Eccl. 21: in ore fatuorum cor eorum: quia est unum cum lingua,
idest paratum habet cor ad locutionem. Vel, lingua cogitavit
injustitiam, inquantum excogitata loquitur, tota die. Et
specialiter, quia docet per linguam peccare. Secundo exequitur
efficaciter quae cogitat; unde dicit, sicut novacula acuta fecisti
dolum. Et hic est similitudo quantum ad tria. Primo quia novacula
acuta, idest rasorium, efficaciter et cito incidit, quia nullus pilus
resistit ei; sic Doeg non est reveritus sacerdotium nec timorem
David, nec aliquid; sed interfecit omnes sacerdotes. Mich. 2: in
luce matutina faciunt illud, idest statim. Vel, sicut novacula acuta
etc.: quia sicut novacula radit pilos, ita mali dolum acuunt contra
justos, idest persecutores immittunt; sed hoc vere faciunt sicut
novacula, quae pilos superfluos radit: quia non nisi superflua, idest
temporalia, possunt peccatores sanctis auferre, spiritualia vero
nunquam: sed sicut novacula etc. quia promittit purgationem tantum,
sed sicut inexperti barbitonsores incidunt carnem, ita mali faciunt qui
suis machinationibus carnem justorum, idest famam suam iniqua lingua
student incidere: Ps. 27: loquuntur pacem cum proximo suo et
cetera. Hieronymus habet, quid gloriaris in malitia? Potens
misericordia Dei tota die. Et hic est sensus: quasi dicat, tu qui
potens es in malo, quid gloriaris in malitia? Misericordia parata est
ad quam potes converti.
2. Dilexisti. Hic agit de affectu mali, sive peccatoris, ad
nocendum proximo. Et hic affectus in duobus consistit: scilicet in
exterioribus et interioribus. Primo ergo in exterioribus ostendit
subtractionem justitiae. Dicit ergo, dilexisti malitiam super
benignitatem. Benignitas, idest bona igneitas: et sic facit
liquescere animum hominis ad bona communicanda; malitia e converso
movet impetum hominis ad nocendum. Et isti mali et peccatores plus
malitiam quam bonitatem, idest benignitatem dilexerunt, quia magis
sunt prompti ad malum quam ad bonum, eo quod sunt frigidi et remissi:
Job 20: cum dulce fuerit in ore ejus malum, abscondit illud sub
lingua sua. Quantum ad subtractionem justitiae dicit, dilexisti loqui
iniquitatem magis quam loqui aequitatem: Ps. 10: qui diligit
iniquitatem, odit animam suam. Quantum ad interiora dicit, dilexisti
omnia verba praecipitationis, trahendo alios in mortem, sicut Doeg:
iterum in malum culpae: 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores
colloquia prava. Vel praecipitando teipsum; et ideo dicit, lingua
dolosa. Et tu qui es linguosus et dolosus, vel hoc facis per linguam
dolosam: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est.
3. Propterea. Supra egit Psalmista de malitia peccatorum; hic
autem agit de poena eorum: et circa hoc duo facit. Primo ponit
ipsorum malorum poenam. Secundo ostendit poenae utilitatem, ibi,
videbunt. Circa primum duo facit. Primo ponit malorum poenam.
Secundo ponit modum perveniendi in illam, ibi, evellet te. Dicit
ergo, propterea, scilicet, quia dilexisti malitiam etc. et dilexisti
verba praecipitandi alios, Deus destruet te in finem, idest in
perpetuum: Ps. 27: destrues illos, et non aedificabis eos. Et
merito praecipita eos domine, et divide linguas eorum, Ps. 54.
Modus, quia, evellet te. Ubi notandum, quod primo ponitur ista
destructio quantum ad ipsum modum. Secundo, quantum ad amissionem
futurorum. Quantum ad primum duo consideranda sunt. Quandoque enim
contingit, quod homines habent aliqua fundamenta in sua prosperitate,
sicut amicos, et divitias, et hujusmodi: et ideo comparantur radici,
quia per hoc radicati sunt in his; et ideo dicit, evellet te, ab
omnibus istis in quibus et per quos es in prosperitate radicatus: Job
19: quasi arbori avulsae abstulit spem meam: Jer. 1: ut evellas
et destruas et cetera. Secundo emigrat prima amissione, idest
transfertur totaliter; unde, emigrabit te, idest faciet te transire,
de tabernaculo tuo, idest de domo et de statu et de dignitate tua:
Isa. 22: expellam te de statione tua: Job 20: oculus qui eum
viderat, non videbit. Alia littera habet, de tabernaculo suo, idest
Ecclesia: Apoc. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus. Nunc
boni sunt malis permixti; sed in fine mali excludentur ab Ecclesia,
ubi nunc sunt numero, non merito. Quantum ad amissionem futurorum
dicit, et radicem tuam de terra viventium, scilicet evellet. Per
radicem intelligitur hic caritas, quae est radix omnium bonorum:
Ephes. 3: in caritate radicati et cetera. Hanc aufert Deus de
terra viventium, quia aufert tibi donum charitatis quod dedit. Item a
bonis auferetur cupiditas, quae potest per radicem signari: 1 Tim.
ult.: radix omnium malorum cupiditas. Hanc Deus viris spiritualibus
aufert, quia qui ad temporalia student, non possunt pervenire ad
terram viventium: quia qui volunt divites fieri, incidunt in
tentationem, (ibid.): in quibus cupiditatibus radicantur mali,
scilicet Antichristus, et Diabolus: Job 5: vidi stultum, idest
peccatorem, firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.
4. Videbunt justi. Hic ponitur fructus poenae: nam Deus punit
hic, et praenuntiat poenas propter utilitatem justorum. Primo propter
metum poenae, quia, et timebunt. Et hoc potest transferri ad statum
praesentis vitae, in qua timent justi habendo reverentiam ad Deum, et
decidunt a statu in quo sunt: Rom. 11: noli altum sapere, sed
time. Sed illi qui sunt in patria, non timent ab aliquo statu
cadere, quia sunt in perfectione gratiae confirmati, quia non
separabuntur, sed reverentia filiali timebunt: Psal. 18: timor
domini sanctus et cetera. Et reverebuntur Dei justitiam. Tamen
specialius in praesenti vita timent. Secundo propter despectionem
peccati et praesentis prosperitatis. Et primo ponitur derisio.
Secundo ponitur causa derisionis, ibi, ecce. Quantum ad primum,
super eum, idest contra eum, scilicet peccatorem, ridebunt, idest
contemnent ejus fiduciam et prosperitatem. Et hoc specialiter fiet in
futuro: Psal. 57: laetabitur justus, cum viderit vindictam: Job
22: videbunt justi et laetabuntur; et derident primo peccatorum
superbiam; secundo vanam fiduciam et eorum fragilem gloriam:
superbiam, quia non sperabant in Deo, sed de se confidebant, et
dicent, justi, ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, idest
non posuit quod indigeret Dei auxilio: Ps. 11: labia nostra et
cetera. Deut. 39: dereliquit factorem suum. De vana fiducia;
unde dicit, sed speravit in multitudine divitiarum suarum: Prov.
11: qui confidit in divitiis suis, corruet: 1 Tim. ult.:
divitibus hujus saeculi praecipe et cetera. De vana gloria mala facere
et Deo permittente praevaluit; unde dicit, et praevaluit in vanitate
sua. Et de hoc deridentur: Ps. 93: dominus scit cogitationes
hominum, quoniam vanae sunt. Vel praevaluit etc. ut referatur ad
avarum, qui quantum ad aliquid praevalet omnibus aliis peccatoribus:
Eccl. 10: avaro nihil est scelestius. Et ex quo ad hoc
inducitur, incidit in aliis facile. Vel potest referri ad
Antichristum, quia praevalet omnibus aliis.
5. Ego autem sicut oliva fructifera. Hic agit de sanctitate
bonorum. Et primo ostendit quid agunt in praesenti. Secundo, quid
promittunt, ibi, confitebor. Duplex bonum faciunt sancti in
praesenti Ecclesia. Primo in hoc quod bene se habent ad proximum,
fructificando in eis: et ideo justus comparatur olivae; quasi dicat:
peccator sic evellitur sine fructu: sed ego sicut oliva fructifera in
domo Dei. Et comparatur olivae propter pinguedinem: nam oliva semper
habet fructum pingue: Jud. 9: non possum deserere pinguedinem
meam; Jer. 11: olivam uberem, pulchram, fructiferam,
speciosam, vocavit dominus nomen tuum. Hic tamen comparatur olivae
propter fructum specialiter: quia ex olivis fit oleum, per quod
significatur misericordia, ex qua justi provident aliis, et fructum
faciunt in Ecclesia: Joan. 15: posui vos ut eatis, et fructum
afferatis. Et hunc fructum feci, in domo Dei, non in mundo:
Psal. 83: elegi abjectus esse in domo Dei. Item quoad Deum
justi in mundo isto faciunt aliud bonum, sperando scilicet in eo; unde
dicit, speravi in misericordia Dei, non meis meritis, sed illius
misericordia: Tit. 3: non ex operibus justitiae quae fecimus nos et
cetera. Et haec misericordia est in aeternum. Et potest hoc
dupliciter exponi. Uno modo, ut designet aeternitatem: et sic potest
referri aeternitas ad essentiam misericordiae divinae, quae est
aeterna: Jer. 31: in caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi te
miserans. Alio modo, ut referatur ad effectum misericordiae.
Aliquando ex misericordia Dei conceduntur bona aeterna; et sic, in
saeculum saeculi, idest per omnia saecula. Confitebor. Hic
promittit quid sit facturus: et promittit duo. Unum refertur ad
praeterita: et est gratiarum actio de beneficiis collatis: propter hoc
dicit, confitebor tibi in saeculum, idest referam tibi laudes. Et
hoc, quia tu, fecisti, scilicet quod essem oliva fructifera in domo
domini, et quod spero in misericordia Dei. Aliud refertur ad
futura, expectabo nomen tuum, quoniam bonum est. Expectat nomen
Jesu esse salutare suum. Et hoc specialiter contingit in illis, qui
sunt in patria; unde dicit, quoniam bonum est in conspectu sanctorum
tuorum, qui vident ipsam essentiam bonitatis, unde non possunt nisi
diligere Deum.
|
|