Nota Editoris

Tradito vulgata huius expositionis Sancti Thomae finiebat in psalmo LI. Catalogus autem 1473 confectus testificat quod originalis exemplar Reginaldi de Piperno se extendebat ad psalmum LIII. Saeculo XIX decurrente, P. A. Uccelli invenit in conventu dominicano Neapoli copiam, anno 1943 destructam, amplectentem expositionem horum trium psalmorum amissam traditioni, atque eam in lucem prodidit.