|
1. Dixit insipiens. Supra Psalmista arguit nequitiam peccatorum ex
parte affectionis ad peccatum; hic arguit eorum nequitiam ex contemptu
Dei. Titulus: in finem intellectus David pro Amalech. Huius
historia habetur I Reg. XVII quando David fugiens venit ad
Achis regem Philisthinorum qui dedit ei civitatem Siceleg, et
contigit quod Amalecitae, eo absente, incenderent civitatem, tandem
David insecutus est eos et recuperavit praedam. Mistice per David
significatur Christus; et sicut in Glossa dicitur, Amalecitae
populus lambens sanguinem, et significant Antichristum et suos qui
lambunt affectu carnalia. Matt. XVI: caro et sanguis, etc.:
ergo sicut interpretetur malitia eorum, et ex hoc ducuntur in
Christum. Augustinus dicit pro maeleth, quod interpretatur dolens et
parturiens; et significat Ecclesiam, de qua Ioan. XVI: mulier
cum parit tristitiam habet, etc.; et sic est (Psalmus) pro
tribulationibus quas patitur Ecclesia pro malis mundi. Et hoc ergo
est per Core, qui fuit unus de cantoribus principibus; et sic iste
Psalmus cantatus est eius ministerio. Item sciendum est quod iste
Psalmus positus est supra XIII; non tamen est idem circulus, nec
omnes versus, et ibi introducitur propter primum adventum Christi;
hic propter adventum Christi ad iudicium. Et circa hoc duo facit.
Primo ponit peccatorum malitiam. Secundo introducitur divinum
iudicium, ibi, dominus de coelo. Circa primum duo facit. Primo
ponit radicem mali, scilicet contemptum. Secundo ostendit quid ex
tali radice sequitur, ibi, corrupti sunt. Sciendum est quod
sapientia, si proprie sumatur, differat a scientia, quia sapientia
est circa divinorum cognitionem, scientia circa humanorum cognitionem.
Vir insipiens contemnit cognitionem divinorum. Tob. XXI: recede
a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus. Rom. I: obscuratum
est insipiens, et cetera. Dixit ergo insipiens; idest contempsit
Deum et scientiam Dei; et hoc fecit in corde suo, dixit: non est
Deus. Contra; Anselmus dicit, quod nullus potest cogitare Deum
non esse. Dicendum quod dupliciter potest aliquid esse nobis ignotum.
Uno modo propter se; alio modo propter nos. Primo modo sunt nobis
ignota illa quae habent primum de esse, ut contingentia, materia
prima, motus et tempus. Secundo modo sunt nobis ignota illa quae
excellunt cognitionem nostram. Dico ergo quod si consideremus Deum
secundum se ipsum, sic non potest cogitari non esse, et nulla
propositio est magis nota illa cuius praedicatum includitur in
subiecto. Esse Dei est eius essentia, et ideo haec propositio:
Deus est, est maxime per se nota, tamen quoad nos essentia Dei non
est nobis nota, sed innoscitur nobis per suos effectus; et inde est
quod qui negat aliquos effectus Dei, puta providentiam hominum bonorum
et malorum et omnium universaliter, et miracula Dei, et quod
omnipotens non sit, negat Deum, et dicit in corde, quia a Deo est
in corde omnium quod Deus sit, quod nullus quidem hoc velit,
reputatur insipiens, quod dicat Deum non esse. Vel insipiens, idest
Iudaeus. Psalm.: intelligite insipientes; quod dixit quod
Christus non est Deus. Ioan. X: tu homo cum sis, facis te ipsum
Deum.
2. Corrupti sunt. Hic est effectus malitiae eorum. Sicut timor,
cognitio et amor Dei est principium omnis boni operis, ita sublata
cognitione et amore Dei omnis bona vita tollitur. Et primo ostendit
quod sequitur quantum ad operationem mali: secundo quantum ad
amissionem boni. Sunt duo mala quae consequuntur. Primum est quia
corrupti sunt. Corpus corrumpitur per exalationem caloris naturalis et
per subtractionem actualis caloris exterioris. Calor naturalis animae
humanae est ipse Deus; et ideo quamdiu est in anima cognitio de Deo
anima continet suam formam quam Deus impressit, scilicet innocentiam
et imaginem divinam, sed quando iste calor exalatur, subtrahitur
actualis calor, scilicet concupiscentiae calor et timoris, corrumpitur
anima, et consequenter sequitur quod multi timorem et amorem et Dei
cognitionem a se abiiciant et corrumpantur in immunditiis; et ideo
abominabiles facti sunt in iniquitatibus. Osee IX: facti sunt
abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Et dicit iniquitatem, idest
propter iniquitates, et amittunt etiam bonum. Unus non est qui facit
bonum. Ier. IV: sapientes sunt ut faciant mala, bona autem facere
nescierunt.
3. De coelo prospexit. Hic ponitur Dei iudicium contra malos. Et
primo inducitur consideratio iudicis. Secundo ostenditur quid iudex
inveniat, quia omnes declinaverunt. Tertio additur sententia, nonne
sciunt? Causa quia negant Deum est, quia credunt quod propter suam
altitudinem Deus non aspiciat novissima. Iob XXII: an non
cogitas quod Deus excelsior sit caelo? etc. dicis quid? Per
caliginem iudicat, circa cardines caeli perambulat, nec nostra
consederat. Sed hoc ad perfectionem suae sapientiae spectat quod omnia
prospiciat. Ps.: quis sicut Deus noster, qui in altis habitat et
humilia respicit in coelo et in terra? Et ideo dicit quod dominus
etiam de coelo prospexit, idest considerat filios hominum de sua
altitudine. Eccli. XVI: quae est enim anima mea in tam immensa
creatura? Prov. XVI: omnes viae hominum patent oculis suis.
Ps.: dominus de coelo in terram prospexit. Vel de coelo, idest de
Christo. Vel de anima iusti. Inquirit in filiis hominum ut videat
si est intelligens, aut requirens Deum. Differentia est inter Deum
et hominem quia iudices homines inquirunt quae exterius aguntur, Deus
autem intuetur cor. Psalm.: scrutans corda et renes Deus.
4. In corde. Sunt duo quae oportet circa Deum fieri, scilicet ut
intellectus intus figatur in Dei cognitionem et affectus tendat in
Deum sicut in finem. Unde dicit ideo prospicit ut videat si est
intellectus. Et si de iusto intelligatur, in suavitate redarguens;
si autem intelligatur de malo, sicut de eo dicitur noluit intelligere
ut bene ageret, sic est requirens, scilicet facturus ut perveniat ad
ipsum. Ps.: quaerite dominum, et vivet, et cetera. Sed dominus
prospiciens, ut hoc videat invenit malitiam abundantem.
5. Omnes declinaverunt. Et tangit primo recessum a radice.
Secundo dicit quod inde sequitur. Et circa hoc exponit. Dicit
ergo, hic inquirit, sed invenit quod omnes declinaverunt, simul
inutiles facti sunt; et iterum, non est qui faciat bonum. Ab
intelligentia et inquisitione Dei omnes recesserunt. Isaiae
LIII: unusquisque declinavit in viam suam. Ex hoc sequitur quod
sunt inutiles et sibi et aliis. Nam qui non habent amorem Dei non
habent veram fidem; quaecumque opera de genere bonorum faciat inutilia
sunt sibi ad praemium vitae aeternae. Propterea dicit, simul inutiles
facti sunt, idest inutilia opera fecere. Cor. XIII: si
distribuero in cibos pauperum, et cetera. Isaiae XIV: proiectus
de sepulcro tuo, et cetera. Et exponit quomodo sunt inutiles, quia
non est qui faciat bonum, quia ea quae non fiunt in virtute fidei et
non sunt informata amore Dei, non sunt bona simpliciter. Rom.
XIV: quod non est ex fide, mortuum est. Et quod declinaverunt
ostendit cum dicit, non est usque ad unum, idest nec unus invenitur
bonus. Sed numquid non est aliquis bonus in universo? Dicendum,
quod uno modo si referatur ad collegium malorum, sic nullus est bonus.
Alio modo universaliter. Sic non est usque ad unum, idest usque ad
Christum non est qui propria virtute sit bonus. Phil. II: Deus
qui operatur in nobis.
6. Nonne scient, et cetera. Supra induxit Psalmista iudicem
prospicientem iniquitatem et inutilitatem. Hic agit de sententia
iudicii. Et primo quantum ad condemnationem malorum. Secundo quantum
ad salvationem bonorum, ibi, quis dabit, et cetera. Primo duo
facit. Primo proponit quaestionem. Secundo propositam manifestat,
ibi, quoniam Deus dissipabit. Circa primum duo facit. Primo
investigat ipsum defectum poenitentiae. Secundo meritum poenae
assignat, ibi, qui operatur. Circa primum considerandum est quod
frequenter contigit quod in statu prosperitatis homines non recognoscant
Deum, sed per poenas a Deo inflictas recordantur quod sit Deus,
quasi dicat: et hoc necessarium est propter culpam. Psalm.:
cognoscetur dominus iudicia faciens. Et huius exemplum habemus in
Pharaone. Exod. V: nescio dominum. Et post poenas inflictas
dixerunt (Aegyptii): fugiamus Israelem, dominus enim pugnat pro
eis contra nos. Dictum est autem supra quod dixit insipiens non est
Deus, et ob hoc dicit: nonne scient omnes qui operantur iniquitatem,
saltem per poenas quod sit Deus? Quasi dicat: imo scient quod nullus
potest poenas infligere nisi Deus. Et hoc necessarium est valde
propter culpam quam commiserunt. Et commiserunt duplicem culpam,
scilicet in opere et in affectu. Culpa est operatio iniquitatis; et
ideo dicit, qui operantur iniquitatem. Iniquitas proprie est peccatum
in proximum, quia opponitur aequitati. Hanc culpam exaggerat cum
dicit: qui devorant plebem meam ut cibum panis. Cibus panis est
assiduus et delectabilis, quasi dicat: isti in suis malitiis
delectabiliter perseverant et in iniuriis inferendis delectantur.
Michaee III: comederunt carnes populi mei et cadavera eorum, et
abstulerunt bona eorum. Ierem. l: primus rex Assur. Quantum ad
effectum dicit, Deum non invocaverunt. Dupliciter sunt inordinati
peccatores in affectu. Primo per contemptum Dei. Secundo per
inordinatum amorem ad temporalia. Quantum ad primum dicit, Deum non
invocaverunt propter duo. Primo quia in Deum non credunt. Rom.
X: quomodo invocabunt in quem non crediderunt? Secundo quia credunt
sibi per se sufficere. Ps.: labia nostra a nobis sunt. Quantum ad
secundum dicit, illic trepidaverunt ubi non fuit timor; quasi dicat:
ex hac causa timuerunt ubi non est timendum. Verbo illic non locum sed
causam designat. Unde dicit Augustinus quod timor ex amore causatur.
Isti, scilicet mali, vel peccatores non nisi temporalium amorem
habent; et ideo solum damna temporalia timent, idest, propter illam
causam ubi non est, idest, propter quod non timendum. Matth. X:
nolite timere eos, etc.; et ideo non est timendum in amissione
temporalium, quia in ipsis non est proprie verum bonum nostrum, et
certum est quod si adhaereremus Deo etiam hoc dabit nobis. Matth.
VI: primum quaerite regnum Dei, et cetera.
7. Quoniam dominus dissipavit. Hic manifestat quaestionem quomodo
correctio fiat, idest propter poenam. Et inducit duplicem poenam,
scilicet interiorem et exteriorem. Primum ostendit cum dicit, Deus
dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, idest qui finaliter
desiderant hominibus placere. Per ossa intelligitur fortitudo. Haec
autem fortitudo omnis (vel) est corporalis, et haec consumitur a
Deo; (vel) est spiritualis, et haec consumitur per peccatum. Haec
ossa sunt virtutes bonorum virorum; unde in cruce ossa Christi non
fuerunt fracta. Sed latronum ossa fuerunt contrita. Sed dicit,
eorum qui hominibus placent. Numquid placere hominibus est pravum?
Videtur quod non. I Cor. X: sine offensione estote, et cetera.
Item omnibus per omnia placeo, dicit apostolus. Dicendum, quod si
aliquis velit placere alicui propter inanem gloriam, sive gloriam
humanam habendam hoc est pravum in illis qui in hoc ponunt finem, quia
tales confidenter peccant in occulto dummodo placeant in aperto.
Aliquando autem aliquis vult aliis placere ut trahat eos ad Deum; et
sic talis placentia est meritoria et bona; et sic volebat apostolus nos
aliis placere, et sic placebat ipse. Contrarium ponitur poena
exterior: unde dicit, confusi sunt, idest confundantur, quia peccata
eorum deteguntur. Iob XX: revelabunt caeli iniquitatem eius, quia
deceperunt, et quia perdent temporalia per quae credebant habere
felicitatem. Ier. XX: confundentur vehementer. Ier. XVII:
confundentur qui me persequuntur. Et hoc patientur quoniam Deus
sprevit eos. Illi sunt honorati quos Deus amat. Psalm.: nimis
honorati sunt, etc.; sed quos Deus sprevit sunt confusi.
8. Quis dabit ex Sion? Hic agit de bonis. Et primo proponitur
quaestio. Secundo responsio. Quaestio est talis. Quis ex Sion
procedens salvabit Israel? Quis? Christus quia salus ex Iudaeis
est: ergo ex Sion, idest ex Iudaeis, et ex David, et ex coenaculo
Sion ubi apostoli spiritum sanctum receperunt, processerunt
praedicatores salutis. Et haec non dabit nisi Deus. Et qualiter?
Quando converterit captivitatem plebis suae. Nam plebs fidelis in
captivitate, idest in carcere Diaboli tenebatur quam convertit Deus
quando eam relaxavit. Ps.: converte, domine, captivitatem
nostram, et cetera. Et quid sequetur ex hoc? Gaudium et laetitia.
Ps.: in convertendo dominus captivitatem (Sion) facti sumus, et
cetera. Sed est duplex status fidelium, scilicet luctae et coronae,
meriti et praemii; et utrobique est gaudium. Et primum est gaudium de
participatione gratiae. Rom. XIII: regnum est iustitia. Et
ideo dicit exultabit Iacob. I Reg. II: exultavit cor meum, et
cetera. In praemio est gaudium, dicit Glossa. Isai. XXXV:
laetitia sempiterna, et cetera. Et ideo dicit, laetabitur Israel.
|
|