Super Psalmo 53

1. Deus in nomine tuo. Supra in aliis Psalmis Psalmista exaggeravit iniquitatem peccatorum quantum ad affectum peccati et contemptum Dei; hic exponit persecutionem quam ab eis patitur. Titulus: in finem intellectus David in carminibus. Prima pars tituli plana est. Secunda tangit historiam quae scripta est I Reg. XXIII, quando David pervenit ad desertum Ziph civitatis, et homines illius civitatis accusaverunt David Sauli, et Saul persecutus est eum, non tamen potuit eum comprehendere; unde haec accusatio non nocuit David, in quo significatur quod Ziphaei, idest florentes in hoc mundo; Isai.: gloria mundi quasi flos agri, accusant sanctos, nec tamen nocere possunt, quia sanctus occultatur apud Ziphaeos, quia sanctus inter peccatores non floret, sed floritio eius est in occulto; scilicet flores honestatis. Coloss. III: vita vestra abscondita est cum Christo. Agit ergo David in Psalmo isto de bonis qui absconditi sunt inter malos et persecutionem patiuntur ab eis. Dividitur ergo Psalmus iste in partes tres. Primo praemittit orationem. Secundo ostendit necessitatem orandi, ibi, quoniam alieni. Tertio praemittit recompensationem, ibi, voluntarie sacrificabo. Circa primum duo facit. Primo ponit petitionem. Secundo ponit exauditionem, ibi, Deus exaudi. Petitio sua circa duo versatur. Primo enim petit pro se. Secundo pro inimicis. Pro se enim petit ut salvetur, non per merita sua sed propter amorem divini nominis. Unde dicit: Deus in nomine tuo salvum me fac. Act. IV: non est aliud nomen datum sub coelo, et cetera. Prov. XVIII: turris fortissima nomen domini. Pro adversariis petit iudicium quod potest tripliciter intelligi. Uno modo de iudicio discretionis, ut scilicet eius causa discutiatur ab eis. Ps.: iudica me, Deus, et discerne. Alio modo ut intelligatur de iudicio persecutionis, ut scilicet secundum suam iustitiam iudicet eum, liberando ipsum a malis. Isai. XII: iudicabit in iustitia pauperes. Alio modo de iudicio condemnationis. Et hoc non petit ex desiderio vindictae sed conformando se divinae iustitiae. Vel hoc dicit malorum iudicium praevidendo. Et hoc est quod dicit, et in virtute tua iudica me, Deus, exaudi orationem meam. Hic ponitur exauditio. In oratione sunt duo. Scilicet illud quod petitur, et petitio. Quandoque autem Deus exaudit quod petitur, et non ipsam petitionem, quia id quod petitur aliquis impetrat ex gratia et misericordia; et haec sunt a Deo donata. Sed ipsa petitio aliquando fit a peccatore; et ideo non est exaudita, quia non est Deo accepta. Et ideo petit, scilicet ut sua oratio sive petitio impleatur cum dicit: Deus, exaudi orationem meam, et quod sua verba percipiat auribus, auribus percipe verba oris mei; quod fit quando sua verba Deus acceptat et approbat. Ps.: verba mea auribus, et cetera.

2. Quoniam alieni insurrexerunt. Hic ponit necessitatem orandi, ubi exaggerat persecutionem hostium, primo ex eorum affectu. Secundo ex potentia. Tertio ex contemptu Dei. Ex affectu quia quando aliquis omnino alienus ab aliquo persequitur aliquem, hoc est periculosum, quia sine misericordia in eum insurgit; et ideo dicit, quoniam alieni, idest Daemones, vel peccatores. Si referatur ad quemlibet iustum, insurrexerunt adversum me sine aliqua compassione sive misericordia. Sed alieni possunt dici qui aliter se habent quam amici, sicut Saul alienus erat a David, et Ziphaei qui accusaverunt eum Sauli. Iob XIX: noti mei quasi alieni recesserunt a me. Ex potentia, quia quando debilis invadit potest se quis defendere; sed isti sunt fortes, quia fortes quaesierunt animam meam. I Reg. XXIV: Saul elegit tria millia virorum ad persequendum David. Vel fortes, idest Daemones. Luc. XI: cum fortis armatus, idest Diabolus, et cetera. Ex contemptu Dei, quia aliquando aliquis desistit a persecutione in quantum retinetur amore Dei. Sed isti nec propter hoc dimittunt, unde dicit, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Psalm.: dixit enim in corde suo: non requiret Deus.

3. Ecce enim Deus adiuvat me. Hic ostendit se esse in oratione exauditum. Et primo ostendit se esse exauditum quantum ad aliquid. Secundo ponit exauditum quantum ad alia, ibi, averte mala. Dictum est supra quod oratio erat pro se cum dicit: salvum me fac, et pro inimicis cum dicit in virtute. Primo ergo dicit se exauditum pro se quia dicit se salvatum; et deinde dixit de inimicis qui insurrexerunt contra eum et qui quaerebant animam suam; et in utroque est salvatus, quia contra insultum inimicorum dicit, ecce Deus adiuvat me, scilicet praebet mihi auxilium. Isai. l: dominus Deus auxiliator meus. Contra hoc quod quaerit animam meam dicit, dominus susceptor est animae meae, quasi dicat: dominus salvavit me suscipiendo me in sua tutela. Sapient. III: iustorum animae in manu Dei sunt. Psalm.: tu autem, domine, susceptor, et cetera.

4. Averte mala inimicis meis. Hic petit se exaudiri pro inimicis. Et petit duo contra duo quae faciebant in illo, quia persequebantur eum, et quaerebant eum occidere; et ideo petit ut ipsi patiantur persecutionem et occidantur. Quantum ad primum dicit, averte, scilicet a me, inimicis meis mala, quae mihi quaerunt inferre, quasi dicat: in eos illa mala verte quae volunt inferre mihi. Quantum ad secundum dicit, disperde illos, idest fac ut disperdantur; idest occidantur; et hoc in virtute tua. Vel in virtute tua, idest propter potentiam tuam. Sed hoc videtur esse contra verbum Christi, qui dicit: orate pro persequentibus. Dicendum quod omnes istae imprecationes quae leguntur in prophetis, tripliciter possunt intelligi. Uno modo per modum pronunciationis quia loquebantur spiritu Dei et praedicebant futura. Per modum orationis, quasi dicat averte, etc., idest avertes. Unde in Hebraeo habetur de praesenti, avertis. Alio modo secundum conformitatem ad divinam iustitiam. Tertio secundum spiritualem denunciationem. Peccatores quando desinunt peccare, tunc moriuntur et desinunt esse peccatores. Et hoc est continue precandum.

5. Voluntarie sacrificabo tibi. Hic ponit recompensationem. Et primo ponitur recompensatio. Secundo ponitur recompensationis ratio. Duo intendit recompensare sacrificium et confessionem. Quantum ad primum dicit, voluntarie sacrificabo tibi. Contra supra dixit si voluisses sacrificium, dedissem. Et dicendum quod hic dicit de sacrificio quod est acceptum Deo, quod est sacrificium spiritus contribulati et castigationis corporis. I Cor. IX: castigo corpus meum, et cetera. Rom. XII: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, et cetera. Tertium sacrificium est de rebus melioribus. Hebr. ult.: beneficentiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur, idest placatur Deus. Hoc ergo triplici sacrificio sacrificabo tibi, voluntarie quia cum gaudio. I Esdrae III: in omnibus in quibus offerebatur ultro sacrificium. II Cor. IX: hilarem datorem diligit Deus. Quantum ad secundum dicit, confitebor nomini tuo, domine, quoniam, scilicet per gratiarum actionem. Tob. XII: benedicite Deum coeli, idest gratias agite. Et quare? Non propter bona temporalia, sicut peccatores faciunt, de quibus dicitur confitebitur tibi cum benefeceris ei. Sed propter Dei bonitatem et benignitatem, et propter beneficia suscepta, quia exauditus sum in petitionibus meis. Unde dicit se exauditum in se cum dicit, quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Et tibi quantum ad inimicos, quia super inimicos meos despexit oculus meus, quia non potuerunt mihi nocere. Vel despexit, etc. quia contempsit eorum felicitatem et prosperitatem: ad nihilum deductus est, et cetera.