Super Psalmo 54

1. Exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris. Supra Psalmista ostendit insultum hostium contra se. Hic ponit liberationem ab eis. Et primo petit in generali contra omnes hostes. Secundo petit specialiter contra aliquos, ibi, eripe me de inimicis meis. Circa primum duo facit. Primo implorat Dei auxilium contra mala quae ab hostibus patitur. Secundo quod exauditus gratias agit, ibi, miserere mei, Deus, miserere mei. Circa primum duo facit. Primo exaggerat mala quae patitur, quantum ad tristitiam. Secundo quantum ad assiduitatem tribulationis. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit. In hoc Psalmo, secundum Glossam, loquitur Psalmista in persona sua exprimens tribulationes ipsas quas patiebatur. Potest etiam dici in persona Ecclesiae vel viri iusti, vel Christi secundum quod gerit figuram infirmitatis nostrae. Titulus: in finem in carminibus intellectus David. Et est sensus, intellectus David, quasi dicat: iste est intellectus David, in carminibus. Et intitulatur ab intellectu, ut ille qui est in tribulatione sciat cognoscere mala quae patitur, et bona quae expectat, secundum illud Prov. XIV: cor qui novit amaritudinem, et cetera. Dividitur ergo Psalmus iste in tres partes. Primo enim exponit tribulationem quam patiebatur. Secundo malitiam hostium, ibi, praecipita. Tertio commemorat auxilium Dei praestitum sibi, ibi; ego autem ad Deum. Circa primum duo facit. Primo petit suam orationem exaudiri. Secundo tribulationem exponit, ibi, contristatus. Dicit ergo, exaudi, Deus, orationem meam. Hoc est quando asseritur id quod petit qui ingeminat orationem. Nec hoc est superfluum, quia ingeminatio orationis excitat affectum. Iacob ult.: multum valet, et cetera. Quandoque autem impetratur quod petitur etsi oratio non est Deo accepta, sicut quando petit peccator, sed in hoc ipso quod petit meretur Dei indignationem. Psalm.: dedit eis petitiones eorum, et misit saturitatem in animas, et cetera. Sed adhuc escae eorum erant, etc. in ore ipsorum; et ira Dei ascendit super eos. Frequenter aliquis concedit iratus quod negat propitius. Et ideo dicit, et ne despexeris deprecationem meam. Despicitur alicuius oratio propter duo. Vel quando petit quod non est petendum iuste, vel quia non pie, sed cum superbia petit. Psalm.: respexit in orationem humilium, et non sprevit, et cetera. Despecta fuit oratio Pharisaei quia cum superbia petit; Luc. XVIII, Psalm.: dirigatur oratio mea, et cetera.

2. Intende in me, et exaudi me. Hic describitur ordo quo Deus acceptat orationem, quando, scilicet, acceptam habet orationem sive petitionem, quia petens non acceptatur per orationem, sed oratio acceptandorum per petitionem. Unde dicitur Gen. IV: respexit (dominus) ad Abel primo et ad munera eius. Intende in me; idest accepto me. Vel intende ad afflictionem meam. Exod. III: videns, vidi afflictionem populi mei. Et exaudi me. Psalm.: exaudi Deus orationem meam cum deprecor.

3. Contristatus sum. Hic exponit tribulationes. Et primo ponit tribulationis causam. Secundo gravitatem. Tertio remedium. Causa tribulationis fuit tribulatio quam patiebatur. Hoc etiam convenit Christo. Tristis est anima mea usque ad mortem. Haec autem tribulatio Christi potest considerari quantum ad fructum, quantum ad modum, et quantum ad motivum. Fructus tribulationis sanctorum est exercitatio ad iustitiam, sicut in tirociniis; et ideo dicit, in exercitatione mea, idest in tribulatione quam immittis propter exercitium. Contristatus sum. Sed contra Prov. XII: non contristabit iustum quicquid ei acciderit. Dicendum quod non contristatur iustus tristitia saeculi quae mortem intentat, sed tristitia poenitentiae quae est secundum Deum. Vel dicendum quod est tristitia una quae est passio; et haec corporaliter imitat passionem; et haec non cadit in virum sapientem. Alia est tristitia quae propassio dicitur quae est subitus motus; et haec tristitia fuit in Christo. Et est duplex exercitatio ad iustitiam. Una assumpta. Tim. IV: exerce te ipsum. Alia exercitatio est illata, sicut huiusmodi. Modus tribulationis est duplex. Unus est verbis, scilicet comminando. Alius est quando tribulatio infertur factis persequendo. Quantum ad primum dicit: conturbatus sum a voce inimici. Conturbatur quis quando totaliter removetur tranquillitas cordis. A voce inimici comminantis et blasphemantis. Ierem. XII: facta est mihi haereditas mea quasi leo in silvis. Quantum ad secundum dicit, a tribulatione peccatoris, scilicet mihi facta. Ps.: multi qui persequuntur me. Causa huius tribulationis est duplex. Quandoque ex certa malitia tribulant: quandoque ex passione. Quantum ad primum dicit, quoniam declinaverunt in me iniquitates, idest executi sunt super me iniquitatem quam cogitaverant perpetrare. Quantum ad secundum dicit, et in ira molesti erant mihi. Gen. XLIX: maledictus furor eorum.

4. Cor meum conturbatum est. Hic ponitur magnitudo tribulationis quantum ad tria. Quia est vicina, magna, et efficax. Quando aliquis vult exaggerare dolorem dicit se tactum usque ad cor. Et ideo dicit, cor meum conturbatum est intra me, quasi dicat: non in exterioribus, sed usque ad cor suum vulneratur. Ierem. IV: ventrem meum doleo. Magna est etiam tribulatio quia nullum malum est ita magnum inter mundana sicut mors. Unde dicit, formido mortis, idest timor de morte, cecidit super me, quia Saul eum occidere volebat. Efficax etiam est tribulatio quia timor quando est fortis habet duplicem effectum; unum in corpore, scilicet tremorem; alium in anima, scilicet trepidationem. Et ideo dicit, timor et tremor mortis venerunt super me, idest super vires quantum ad animam, et contexerunt me tenebrae, idest stupor involvit me. Vel tenebrae, idest mali. Psalm.: circumdederunt me sicut apes.

5. Et dixi: quis dabit? Supra Psalmista exposuit afflictionem cordis quam passus est; nunc ponit remedium quod adhibuit; et hoc remedium praecipue est sollicitudo contemplationis, maxime quia in operibus activae vitae iterum affigitur. Gregorius: mala quae nos hic premunt ad Deum ire compellunt. Et circa hoc duo facit. Primo proponit desiderium contemplativae vitae. Secundo ostendit quid fecerit se ad ea disponendo. Tertio quid expectet perficiendum a Deo. Secundum, ibi, ecce Deus. Tertium, ibi, expectabam. In contemplatione requiruntur tria. Facilitas contemplandi, actus contemplationis; et effectus. Facilitas designatur per pennas. Unde dicit cum affligeretur in vita activa, dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae? Considerans quod non est remedium ad evadendum istam afflictionem nisi per contemplationem, et non habet facilitatem evadendi quia non habet pennas quibus possit volare. Et est triplex penna secundum tria quae exiguntur ad contemplationem. Primo enim requiritur ordinatio vitiosarum affectionum quae est dispositio quaedam ad contemplationem; et haec habetur per virtutes morales. Unde pennae sunt virtutes morales, sicut patientia, humilitas, et cetera. Malach. ult.: sanitas in pennis eius. Alia penna est caritas, quae maxime facit volare in contemplationem. Ezech. I: iunctaeque erant pennae eorum. Alia penna est sapientia; et pennis sapientiae veritas contemplatur, quia sine illis pennis de facili quis labitur in errores si contemplentur divina. De istis pennis Isai. XL: assument pennas ut aquilae, quae sapientiam significat per volatum altum. Haec dicuntur quoniam penitus non habentur, et dantur ut absolute habeantur. Et haec omnia dantur a Deo. Quandoque dantur quibusdam qui si habent pennas, tamen habent eas impeditas, ut praelatis cum admittitur eorum cessio. Et dicit, pennas columbae, non corvi. Corvus enim non est reversus ad arcam, sed columba reversa est portans ramum virentis olivae. Sicut corvi volant illi qui non revertuntur ad arcam per sanctitatis affectum, quia nihil cogitant nisi de se ipsis, quomodo scilicet possint aliquam veritatem indagare, ut philosophi; sed illi volant ut columbae qui et contemplantur et revertuntur ad proximos contemplata docentes qui ramum virentis olivae in ore baiulant oleum misericordiae proximis impendentes. Columba enim est animal mundum, amabile, gemens; ita sancti afficiuntur proximis et compatiuntur eis. Item est animal simplex; ita et sancti simplicitatem habent. Matth. X: simplices sicut columbae. Contemplationis actus significatur per volatum. Volabo. In sacra Scriptura processus bonorum operum designatur per triplicem motum animalis, scilicet per ambulationem. Ioan. XII: ambulate dum lucem habetis. Per cursum. Psalm.: viam mandatorum, et cetera. Et per volatum. Isaiae XL: volabunt et non deficient. Ambulatio designatur per virtutes morales, quibus homo vivit humanitus. Cursus per caritatem. Volatus per contemplationem. Secundum Richardum de s. Victore contemplatio diversificatur sicut volatus in avibus. Quandoque aves volant sursum, quandoque deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, ante et retro, quandoque circuendo. Quandoque girant quaedam suspensae et procedunt et retrocedunt. Sic etiam in contemplatione ascendere est considerare causas sublimes, descendere, considerare effectus infimos. Item anteire est considerare magis contraria quae retinentur ad multos, retroire quando privata considerat. Item a dextris et sinistris quando considerat aliquas circumstantias. Circulariter quando considerat accidentia rerum; sed quando significatur individuus tunc est quies. Effectus designatur cum dicit, et requiescam, scilicet in consideratione. Haec requies habetur in hac vita. Sap. VIII: intrans in domum meam conquiescam. Et in patria. Ps.: in pace in idipsum dormiam et requiescam.

6. Ecce elongavi fugiens. Hic ponitur dispositio ad contemplandum. Et primo ostendit quid vitavit. Secundo quid servavit. Vitavit contemplationis impedimenta, quae sunt praecipue duo, scilicet occupatio terrenorum et peccati. Et haec duo dupliciter sunt vitanda, scilicet velociter et efficaciter. Velociter ut non tardet; et ideo statim debet fieri. Unde dicit fugiens. Eccli. XXI: quasi a facie colubri fuge peccatum. Zacch. II: o, o fugite de terra Aquilonis. Efficaciter ut non solum actus peccati, sed etiam occasiones peccati vitentur. Et ideo dicit, elongavi, quasi dicat omnes occasiones peccati deserui. Genes. XIX: ne stes circa omnes regiones.

7. Et mansi in solitudine. Quandoque aliquis manet in solitudine loco, quia corporaliter manet; quandoque animo, quia etiam inter turbas cogitat quae Dei sunt. Osee II: ducam eam in solitudinem. Thren. III: sedebit solitarius. Et haec secundum Glossam, aliter exponuntur ut referantur ad Christum qui habet pennas propter caritatem et volavit a Iudaeis et requievit in gentibus, elongavit a Iudaeis et mansit in fide gentium, quae erat solitudo quaedam.

8. Expectabam eum. Hic ostendit quid expectet a Deo, scilicet Dei auxilium quod est complementum sui desiderii. Psalm.: expectabam eum qui salvum me fecit, et cetera. Et ideo dicit, qui me salvum faceret. Et quare? Quia ipse solus est salvator. Et a quo salvat? A duobus ex quibus videbatur esse commotus assumere pennas, scilicet a possibilitate quia tribulabatur inter homines. Unum est tristitia cordis quod credit ibi requiem invenire. Unde dicit, a pusillanimitate spiritus. Nimis est audax qui inter turbas requiem quaerit habere. Isaiae XXXV: dicite pusillanimis: confortamini. Et a tempestate, scilicet a tribulatione hominum salva me tam temporali quam spirituali.

9. Praecipita, domine. In praecedenti parte Psalmista posuit affectionem quam passus est a malis: hic agit de eorum malitia. Et primo describens malitiam peccatorum petit eam impediri. Secundo petit eam poena puniri, ibi, veniat mors. Circa primum duo facit. Primo petit impediri eorum malitiam. Secundo describit eam, ibi, quoniam vidi iniquitatem. Dupliciter mali habent facultatem et virtutem nocendi, scilicet propter altitudinem status, et propter consensum multorum in unum. Et hoc periculosum est; et ideo debet duplex remedium contra hoc adhiberi. Uno modo ut deiiciantur de statu. Alio modo ut ponatur divisio inter eos. Quantum ad primum petit, praecipita, domine, scilicet removendo eos de statu, quasi dicat; deiice eos humiliando. Quantum ad secundum dicit, et divide linguas eorum, quia eorum malitia primo est in lingua qua magnifice loquuntur. I regum II: nolite multiplicare loqui sublimia et quia lingua loquendo ad malum consentiunt. Et huiusmodi divisionis figura fuit in veteri testamento, ubi divisae sunt linguae gentium; Gen. XI.

10. Quoniam vidi iniquitatem. Hic describit eorum malitiam. Et primo describit communem malitiam mundi. Secundo malitiam alicuius personae principaliter inter eos. Communem malitiam multitudinis describit primo in generali. Secundo in speciali, ibi, die ac nocte. In multitudine est duplex inordinatio. Una ex parte principum. Alia ex parte populi. Nam civitas est ordinata quando principes iuste regunt et populus obedit; aliter non bene disponitur. Et talis civitas est mundus, in quo nec principes iuste regunt, nec populus obedit. Sed civitas Dei est bene ordinata. In civitate ergo mundi vidi iniquitatem et contradictionem. Iniquitatem vidi ex parte principum et iudicum. Isaiae I: iniqui sunt coetus vestri. Item vidi contradictionem ad praelatos. Isaiae XLI: populus tuus sicut humus qui conculcatur.

11. Die ac nocte. Hic ostendit in speciali. In qualibet civitate sunt tria, scilicet muri qui ambiunt eam, media habitatio, et plateae. Et philosophus distinguit tria genera hominum. Per muros intelliguntur principes et magnates civitatis qui tuentur populum sicut muri tuentur civitatem. Prov. XXV: sicut urbs patens et absque murorum ambitu, sic, et cetera. Isaiae LXII: super muros tuos (Ierusalem) constitui custodes, idest principes et rectores. Isaiae I: principes tui infideles. Et die, scilicet exequendo malitiam, nocte excogitando. Vel die in prosperis, nocte in adversis. Unde dicit, circumdabit eos super muros eius iniquitas, idest iniustitia principum circumdabit civitatem mundi, sicut muri civitatem. Medium huius civitatis est populus in quo est labor in medio eius et iniustitia, velut quantum ad malum quod agunt; et sic studiositas ad malum cum dicit, labor impositus. Ierem. IX: ut inique agerent laboraverunt. Sap. V: lassati sumus in via (iniquitatis). Et ipsa species mali, et iniustitia. Et hoc intelligitur passive de iniustitia quam patiuntur a praelatis, et labor impositus. Plateae sunt loca publica, et sunt qui exercent officia publica, sicut negotiatores in quibus est manifesta iniustitia, sicut per usuras. Psalm.: qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Et ideo dicit, non defecit de plateis eius usura. Item occulta, unde dicit et dolus.

12. Si inimicus meus. Hic describit malitiam alicuius singularis personae et principalis in multitudine. Et forte vel refertur ad Saul, vel ad Doech Idumaeum. Et primo ponit malum quod possit tollerari aliquo modo. Secundo ponit malum quod non est tollerabile. Tollerabile est aliquo modo quod homo pateretur persecutionem ab inimicis. Et ideo primo describit persecutionem inimicorum. Et primo ex parte inimici persequentis. Secundo ex parte persecutoris. Tertio ex parte persecutionem patientis. Persequens aliquando dicitur inimicus, cum scilicet inimicitias exercet exterius. Eccli. XII: noli credere inimico tuo in aeternum. Aliquando exercet inimicitias habens inimicum cum odio in corde. Levit. XIX: ne oderis fratrem tuum in corde tuo. Ex parte autem persecutoris est differentia, quia quandoque ille qui persequitur expresse mala dicit de illo quem persequitur, sive detrahendo, sive iniuriando. Et huiusmodi persecutio vocatur maledictio. Unde dicit, si inimicus meus maledixisset mihi. Psalm.: cuius os maledictione, et cetera. Aliquando non loquitur expresse mala, sed tenet malum modum in loquendo, quia loquitur despective. Ex parte sustinentis etiam est diversitas quia aliquando audit opprobria et sustinet patienter. Iac. ult.: sustinentiam Iob audistis. Unde, sustinuissem utique. Aliquando abscondit se a facie inimici. Unde, abscondissem me forsitan ab eo. Eccli. VIII: ne stes contra faciem inimici tui. Ioan. VIII: abscondit se. Quantum ergo ad diversitatem persequentis, dicit, divide linguas, etc. quoniam non solum patior ab inimico, sed ab amico. Quantum ad secundum dicit, si super me magna locuti fuissent, abscondissem me forsitan ab eo: tu vero homo unanimis. Hic ponit malum quod non est tollerabile, idest quod iniuriam patitur ab inimicis, quia nulla pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus. Et describit inimicitiam primo quantum ad interiora. Secundo quantum ad exteriorem familiaritatem, ibi, qui simul mecum. Quantum ad interiora describit malum secundum tria. Primo secundum vocis concordiam. Phil. I: statis (in uno spiritu) unanimes. Et ideo dicit: tu vero homo unanimis, quasi dicat: mala dixisti mihi: et ideo intellectualiter est. Et secundum hoc potest loqui de Saul cuius erat familiaris. Sed in Glossa mistice exponitur tripliciter. Secundum quod convenit fideli uno modo. Alio modo secundum quod convenit Christo respectu Iudaeorum. Tertio modo secundum quod convenit Christo respectu Iudae. Primo ergo modo hoc potest dicere quilibet fidelis quando patitur persecutionem ab alio fideli. Secundo modo potest dicere Christus de Iudaeis qui fuerunt unanimes, quia obligaverunt se ad eius mandata. Exod. XIV: omnia quaecumque mandaverit nobis dominus faciemus. Tertio quantum ad Iudam qui obligaverat se ad consilia eius. Et quod dicit, dux meus, similiter tripliciter exponitur. Uno modo secundum quod potest aliquis dux vocari, quia dat bonum consilium et auxilium, et postea persecutionem intentat. Mich. VII: nolite confidere in duce. Alio modo de Christo respectu Iudaeorum Iudae, qui est dux meus non me ducens, sed a me dux gentium constitutus. Rom. II: confidis te ducem esse. Vel (de) sacerdotibus qui sunt duces in populo. Ad Iudam (apostolum) autem dicit Christus: tu es dux a me constitutus, uno modo quia dux populi Christiani cum aliis ducendis. Ps.: principes Iuda duces eorum. Vel dux quia constitutus a Christo cum illis (qui) praecedebant eum quocumque ipse erat venturus. Luc. X. Notus meus potest dicere unus fidelis alteri fideli qui simul mecum dulces capiebas cibos, quia simul in Ecclesia conversati sunt. Item Iudaeus fuit notus Christi qui conversatus est in eloquiis Dei. Rom. III. Item Iudas, quia Christus praenovit eius malitiam. Ioan. VI: unus ex vobis Diabolus est. Secundo consistit amicitia in exteriori familiaritate. Et hoc manifestat in duobus, scilicet (primo) in rebus corporalibus et humanis. Secundo in divinis. In primis illi habent ad invicem amicitiam qui simul in mensa conversantur. Et si hoc intelligatur de Christo ad Iudam loquente, sic secundum Glossam capiebat simul cum Christo cibos in mensa corporales. Psalm.: qui edebat panes meos, et cetera. Et dicit dulces, quia cibi convivantium animos dulces facere consuescunt. Eccli. VI: est amicus socius mensae. Sic etiam potest dici de quocumque familiari corporaliter. Sunt etiam cibi spirituales quos Iuda cum Christo sumpserat, scilicet verbo Dei. Eccli. XV: cibavit eum pane vitae, et cetera. Hos dicit Deus cibos, quia verba Dei magis suavia sunt quolibet cibo corporali. Ps.: quam dulcia faucibus, et cetera. In secundo ergo dicit, ambulavimus cum consensu. Hieronymus super Matthaeum dicit, quod non est aliqua res quae ita faciat diffidentes sicut diversitas fidei et cultus divini. Et hoc fuit maxime tempore persecutionis, quando patres praecedebant filios, et e contrario. Et ita unitas fidei et religionis est maximum vinculum amoris; et ideo est maxima malitia prosequi eos qui in eodem cultu sunt. Et dupliciter contigit aliquos esse diversorum cultuum. Uno modo quia unus totaliter non est in illo cultu in quo est alius, sicut quando unus est Christianus, et alius est Iudaeus vel Paganus; et tales non sunt simul in domo Dei. Aliquando utrique sunt de eadem religione, tamen non consentiunt simul, sicut Catholicus et haereticus; et haec duo excludit cum dicit, simul in domo Dei ambulavimus, scilicet in Ecclesia, Tim. III, quae est domus Dei. Secundo modo cum dicit, cum consensu. I Cor. I: idipsum dicatis omnes. Si autem referamus ad Iudaeos, sic in domo, id est in Ierusalem. Et similiter ibi fuit cum Iuda, quia non reprobavit Christus vinculum veteris legis. Matth. V: non veni solvere legem, sed adimplere. Veniat mors super illos.

13. Hic petit adhiberi eis poenam iustam. Et primo petit infligi poena. Secundo ostendit culpam; ibi, quoniam nequitiae. Circa primum sciendum est quod hic ponitur historia quae habetur Num. XVI, quando Dathan et Abiron fecerunt seditionem. Moyses fecit alios ab eis recedere, et dixit quod scilicet dominus faceret rem novam ut aperiatur terra, etc.; et statim aperta est terra et deglutivit eos. Dicit ergo alludens historiae illi, veniat mors super illos, quasi dicat: veniat eis poena quia faciunt novam culpam persequens amicum, idest Christum; dupliciter. Uno modo ut unum sit determinativum alterius, quasi dicat: veniat mors; et talis quod descendant in Infernum. Vel ut sint duae poenae: una mortis et alia descensus in Inferno. Nam ibi aliter sunt puniti Dathan et Abiron qui erant principes, quia sunt absorpti; alii autem sunt occisi per incendium quod fuit in castra. Quantum ergo ad minores dicit: veniat mors super illos. Quantum ad maiores, et descendant in Infernum. Et designatur in his duplex poena, quam Psalmista non optat sed pronunciat. Una quam sustinebunt in Inferno post hanc vitam; alia quam hic in vita patiuntur. Post vitam patiuntur mortem damnationis aeternae. Rom. VI: stipendia peccati mors. Psalm.: mors peccatorum pessima. Sed in vita descendunt in Infernum, idest in voraginem vitiorum. Prov. XVIII: impius cum in profundum venerit, et cetera. Vel descendant viventes post hanc vitam, idest descendant cum affectu quem habent, qui est vita eorum, ad Infernum. Vel si dicatur optative, tunc exponitur sic; mors, scilicet iustitiae qua interius moritur peccato. Coloss. III: mortui estis, et vita vestra, et cetera. Descendant viventes, vita iustitiae in Infernum per considerationem, secundum illud Isaiae XXXVIII: in dimidio dierum meorum vadam ad portas Inferi. Et qui sic per considerationem poenarum ut eas evadant, descendunt viventes non descendent morientes. Eccli. VII: memorare novissima, et cetera.

14. Quoniam nequitiae. Hic ponitur ratio poenae, ubi primo ponit occultam eorum culpam. Secundo ponit manifestam culpam. Alludit illi historiae Numeror. XVI: recedite, recedite a tabernaculis impiorum. Nequitiae dicuntur peccata occulta. Rom. XIII: non in impudicitiis, et cetera. Unde in tabernaculis eorum, idest in occulto. In medio, idest in publico. Isaiae III: peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt. Iob XI: si iniquitatem quae in manu tua, et cetera. Quantum ad culpam manifestam, et iniustitia non inveniatur, etc. vel secundum aliam litteram. Est duplex genus culpae; quandoque scilicet ex subita subreptione; quandoque ex malitia. Primum peccatum quod est ex subita subreptione est quasi extrinsecum homini. Regum de parabola Nathan de peregrino, scilicet concupiscentia quae subito intravit in David. Unde alia littera non habet in tabernaculis, sed in hospitiis, quasi adventitiae secundum Glossam. Sensus est, quasi naturale, (peccatum) quia in medio eorum, idest in medio cordis. Deo gratias.