|
1. Supra Psalmista orationem proposuit contra persequentes
manifeste; hic contra dolosos orat, ne decipiatur. Et circa hoc duo
facit. Primo ponit petitionem contra dolosos, ne decipiatur.
Secundo, ut lapsus reparetur, ibi, domine ne in furore et cetera.
Hic Psalmus habet titulum in quo est aliquid novi, qui talis est; in
finem pro ea quae consequitur hereditatem. Ubi tangitur figura et
mysterium. Figura quidem intelligi potest dupliciter. Primo,
secundum quod Glossa exponit, et habetur in historia Genesis 21,
quod Sara videns ludentem Ismaelem cum Isaac filio suo, turbata
est, et dixit ad Abraham: ejice ancillam hanc et filium ejus: non
enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac. Intellexit
quidem Sara ludum illum persecutionem esse contra Isaac; Abraham
autem dure accepit quod dixerat Sara de filio suo Ismaele; sed dixit
ei Deus: non tibi videatur asperum super puero et ancilla tua: omnia
quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus, quia in Isaac vocabitur
tibi semen, etc.: quasi dicat: Isaac tibi haeres erit tuus, non
Ismael. Unde infra 25, dicitur: dedit Abraham cuncta quae
possederat filio suo Isaac, filiis autem concubinarum largitus est
munera et cetera. Potest ergo hic Psalmus referri ad hoc: quod
populus Judaeorum secundum figuram consequebatur hereditatem promissam
Abrahae, cujus erat caput David, et rex. Secundum mysterium vero
populus Christianus: Gal. 4: nos autem, fratres, secundum Isaac
promissionis filii sumus. Ergo Psalmus iste tendit in finem, idest
in Christum quem laudat pro ea, scilicet pro Ecclesia, quae
consequitur hereditatem, reprobata synagoga. Alio modo, secundum
litteram Hieronymi, titulus est, victori pro heredibus canticum
David: et sic potest intelligi, quod iste Psalmus factus est pro
victoria quam David habuit ad litteram. Et sciendum, quod David
fugiens haereditatem amisit per Absalonem, sicut habetur 2 Reg.
16. Unde sicut praecedens Psalmus fuit pro liberatione et victoria
contra Absalonem, ita hunc fecit pro recuperatione hereditatis: quia
David reverso in Hierusalem, adhuc malitiose insurrexerant sibi et
quidam alii contra eum. Unde 2 Reg. 20, mandavit David
Amasae, quod usque in diem tertium convocaret omnes viros Juda, ut
persequeretur Siba filium Bochri: quia magis afflicturus est nos
filius Bochri quam Absalon. Pertransiverat enim omnes tribus Israel
usque Abelam, omnesque electi congregati erant ad eum: quo decapitato
regnavit David super omnem Israelem. In hoc ergo Psalmo secundum
litteram tria considerantur. Primo petit exaudiri. Secundo ostendit
fiduciam suae exauditionis, ibi, mane exaudies. Tertio proponit
petitionem, ibi, domine deduc me. Circa primum duo facit. Primo
petit exaudiri. Secundo signat rationem exauditionis, ibi, rex
meus. Notandum, quod qui vult petere aliquid ab aliquo, sic
procedit. Primo desiderat quod vult petere. Secundo meditatur verba
proponenda. Tertio proponit ea apud exaudientem. Et e converso
auditor. Primo percipit verba auditu. Secundo intellectu capit
sensum verborum. Tertio inclinatur ad implendum desiderium petentis.
Loquitur ergo David ad Deum, secundum similitudinem hanc. Et primo
petit primum, scilicet ut audiat verba ejus exteriori auditu, cum
dicit, verba mea auribus percipe, domine. Secundo petit sensum,
scilicet intellectum verborum, cum dicit, intellige clamorem meum,
non exteriorem, sed interiorem affectum: Ps. 17: clamor meus in
conspectu ejus: Hieronymus: intellige murmur meum, quod cogitavi
proponendum: et consonat illi translationi quae dicit meditationem.
Tertio petit tertium, scilicet exauditionem: intende voci orationis
meae, idest velis exaudire orationem meam: Psal. 69: Deus in
adjutorium meum intende. Sed numquid Deus haec seorsum facit,
audit, intendit, exaudit? Dicendum, quod metaphorice loquitur:
scilicet ut omnia haec approbet, verba exteriora, meditationem
interiorem, et quae proponit. Secundo ponit rationem exauditionis,
cum dicit, rex meus. Et est hoc principium versus secundum Graecum.
Ponitur autem triplex ratio exauditionis, scilicet ex parte Dei.
Quarum una est rex meus. Regis enim est gubernare. Ex quo ergo ad
Deum pertinet, pertinet ad eum necessaria providere: Hier. 10:
quis non timebit te o rex gentium? Alia ratio est, quia Deus: Deus
enim finis est voluntatum nostrarum et conservator: Ps. 27: in
Deo speravit cor meum, et adjutus sum et cetera. Et ideo dicit Deus
meus: Isa. 8: numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro
vivis et mortuis et cetera. Tertia ratio sumitur ex parte orantis,
cum dicit: quoniam ad te orabo, domine; quasi dicat: conveniens
est, quia promisisti orantibus exauditionem. Matth. 7: omnis qui
petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Nec
refertur quod dicit Hieronymus, deprecor, et hic dicitur, orabo:
quia hoc designat continuationem orationis sine intermissione: quasi
dicat: ita orabo, quod tamen semper deprecor: Luc. 18: oportet
semper orare, et non deficere.
2. Haec est secunda pars Psalmi. Ubi primo ostendit fiduciam se
habere de exauditione. Secundo fiduciae rationem, ibi, mane astabo
et cetera. Dicit ergo: exaudies vocem meam mane: secundum literam,
idest celeriter, quasi dicat tempestive. Hoc enim sperare debemus de
Deo quod cito exaudiet: Isa. 30: ad vocem clamoris tui statim ut
audierit respondebit tibi. Idem penul. adhuc illis loquentibus ego
audiam. Ratio fiduciae ponitur cum dicit, mane astabo et cetera.
Nota quod mane quadrupliciter dicitur: scilicet naturalis diei:
Gen. 1: factus est vespere et mane dies unus. Item vitae humanae;
et sic juventus dicitur mane. Psal. 89: mane floreat et transeat.
Item diei gratiae in prima conversione hominis ad Deum, quia tunc
incipit habere lumen gratiae: Ps. 89: repleti sumus mane
misericordia tua. Item aeternitatis: Ps. 29. Ad vesperam,
scilicet in vita praesenti, demorabitur fletus, et ad matutinum,
scilicet aeternitatis, laetitia. Duplex ergo ratio assignatur
confidentiae. Primo, quia mane astat, idest Deo adhaeret, et ad
Deum se praeparat; unde Hieronymus habet, praeparabor: Eccl.
18: ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui
tentat Deum. Mane ergo diei, idest in matutinis, astabo tibi,
idest tibi intendam. Et hoc, quia tunc est homo liber a
solicitudinibus, et magis habet cor liberum ad cogitandum de Deo:
Psal. 62: in matutinis domine meditabor in te: Isaiae 26: sed
et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te, et exaudies
vocem meam et cetera. Quia devotos audit. Mane, scilicet gratiae,
propulsis tenebris culpae, astabo, et contemplabor, ut habet littera
Hieronymi. 2 Reg. 23: sicut lux aurorae mane absque nubibus
rutilat oriente sole et cetera. Exaudies vocem meam, scilicet
liberando a culpa et poena. Vel mane, scilicet in die aeternitatis:
Job 38: ubi eras cum me laudarent astra matutina et cetera. Et
tunc homo totaliter exauditur. Vel mane, idest a juventute: astabo
tibi: Thren. 3: bonum est viro cum portaverit jugum domini ab
adolescentia sua: Eccl. ult. memento creatoris tui in diebus
juventutis tuae et cetera. Exaudies voces meam, quia Prov. 8:
diligentes me diligo: et qui mane vigilaverint ad me, inveniet me.
Secunda ratio fiduciae est, quod videt; unde dicit, et videbo: et
exponit hoc primo quomodo astet, cum dicit: ego autem in multitudine.
Primo dicit quid videt: scilicet qui sunt illi qui impediuntur ab
exauditione, et quae sunt hujusmodi impedimenta: et isti sunt mali;
unde dicit videbo, scilicet quoniam Deus et cetera. Ubi notanda sunt
duo. Primo, quod mali excluduntur ab istis. Secundo quod inducuntur
in mala poenae, ibi, odisti omnes et cetera. Circa primum loquitur
de Deo sicut de aliquo homine qui diligit aliquos seu odit. Ubi
triplex gradus potest esse: quia alicui peccatoris placet peccatum,
alicui placet persona peccantis, alicui neutrum: sed tamen libenter et
sine indignatione videt eum. Hoc autem non est in Deo: quia Deo non
placet peccatum, nec respicit ad familiaritatem peccatoris. Item
dedignatur eum videre: et ideo dicit quantum ad primum, videbo quoniam
tu non es Deus volens iniquitatem, idest non placet tibi. Quantum ad
secundum dicit: neque habitabit juxta te malignus, idest non habes eum
in familiaritate tua: Ps. 100: non habitabit in medio domus meae
et cetera. Item ibidem 25: odivi Ecclesiam malignantium. Quantum
ad tertium dicit, neque permanebunt injusti, idest peccatores, ante
oculos tuos, scilicet approbationis: Habacuc 1: mundi sunt oculi
tui, et respicere ad iniquitatem non poteris.
3. Hic ostendit quomodo inducuntur ad poenam: et ponit triplicem
ordinem. Triplex enim gradus est, quo modo aliquis odit aliquem.
Primo habet eum odio, volendo ei malum in corde. Secundo hoc
exequitur inferendo poenam. Tertio si quando punivit, tamen
reconciliat eum sibi. Sed Deus primo odit; unde dicit, odisti omnes
et cetera. Sap. 14: similiter est odio Deo impius et impietas
ejus. Sed contra, Sap. 2: diligis omnia quae sunt et cetera.
Respondeo: quod Deus fecit, non odit; sed quod non fecit, scilicet
peccatum. Sed si nos pertinaciter insistamus, peccatorem odit
inquantum non revocat, et per poenas ordinat. Secundo infert poenam;
et ideo dicit: perdes omnes qui loquuntur mendacium: Sap. 1: os
quod mentitur occidit animam. Nota quod triplex est mendacium:
scilicet perniciosum, quod fit in nocumentum alterius sive spiritualis
sive temporalis rei, puta in doctrina; et hoc est gravissimum.
Jocosum, quod dicitur ad delectandum. Officiosum, quo quis loquitur
ad proficiendum sive temporaliter sive spiritualiter. Et secundum
Augustinum, nullum mendacium officiosum est sine peccato: quia si
mentiris ut liberes aliquem, hoc non est bonum: quia apostolus dicit
Rom. 3: non sunt facienda mala ut veniant bona. Praeterea omne
malum posset fieri propter bonum; potest tamen officiosum esse
aliquando veniale. Sed jocosum semper est veniale. Perniciosum vero
semper est mortale: et de isto hic intelligitur. Tertio Deus sic
odit sicut poenas inferens qui non reconciliatur; unde subdit: virum
sanguinum et dolosum abominabitur dominus. Illa abominamur quae in
cognitione nostra non patimur. Viri sanguinum dicuntur illi quorum
affectus est ad effundendum sanguinem: Prov. 1: pedes eorum ad
malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem: 2 Reg. 16:
egredere vir sanguinum. Dolosus est qui in dolo loquitur. Sed
advertendum, quod ordinate procedit Psalmista: quia primo homo
simpliciter operatur malum cogitando; et hos Deus odit. Sed quando
addunt malitiam exequendo, provocant Deum ad puniendum. Sed quando
perdurant, tunc Deus abominatur: Prov. 17: abominatio est Deo
vita impii et cetera.
4. Consequenter cum dicit, ego, ostendit, quomodo astat domino:
et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo accedit ad Deum.
Secundo, quam orationem porrigit, ibi, adorabo. Dicet ergo aliquis
sibi: tu dicis quod non habitabit juxta te malignus. Sed numquid non
tu es peccator? Quomodo ergo astabis? Et ideo dicit, non secundum
merita, sed in multitudine misericordiae tuae introibo, idest
appropinquabo tibi, in domum tuam. Vel ad litteram dicitur templum,
vel congregatio fidelium: 1 Tim. 3: quomodo oporteat te in domo
Dei conversari, quae est Ecclesia Dei. Dan. 9: non enim in
justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam et
cetera. Sed tu cum sis peccator, idest vir sanguinum, quomodo
appropinquas vel adoras? Certe, in timore tuo: Eccl. 1: qui sine
timore est, non poterit justificari; ideo dicit, in timore tuo,
scilicet cum reverentia.
5. Supra petiit orationem exaudiri; hic proponit eam. Et primo
orat pro se. Secundo pro aliis. Circa primum duo facit. Primo
proponit orationem. Secundo ponit ejus rationem, ibi, quoniam non
est. Circa primum duo petit; scilicet deduci et dirigi; et hoc
ideo, quia homo in mundo est sicut in via: Isa. 30: haec est
via: ambulabitis in ea. Qui autem vadunt per viam, indigent duobus:
quia si via non sit secura, indigent ducatu; vel dirigente, si sit
dubia. In mundo undique sunt hostes: Psal. 141: in via hac qua
ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Item ignota est via: Job 3:
viro cujus abscondita est via et cetera. Et ideo primo petit,
domine, deduc me in justitia tua, secundum justitiam tuam, vel ut
ambulem in tua justitia: et hoc, propter inimicos meos: Ps.
142: spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: propter nomen
tuum domine vivificabis me in aequitate tua. Dirige in conspectu tuo
viam meam. Alia translatio habet, dirige in conspectu meo viam tuam:
prima concordat cum Hieronymo: secunda cum Graeco; sed tamen idem
est sensus: quasi dicat: domine, sum in via occulta: Prov. 14:
est via quae videtur homini recta, novissime autem deducit ad mortem:
et ideo, dirige me in conspectu tuo, idest secundum tuam
providentiam, quia tibi nihil est occultum. Vel in conspectu tuo, ut
tibi semper placeam. Vel in conspectu meo viam tuam, ut scilicet
semper sit in corde meo, ut te semper sequi possim.
6. Deinde cum subjungit, quoniam, assignat rationem petitionis, et
describit inimicos, et periculum imminens. Primo ex defectu boni.
Secundo ex abundantia mali, ibi, quia cor eorum et cetera. Defectus
quidem est, quia si servarent pacem, possem eis pacificari et secure
incedere. Sed non est in ore eorum veritas; quia aliud habent in
ore, et aliud in corde: Osee 4: non est veritas: et ideo non
possum secure incedere. Item ex abundantia mali. Et primo quantum ad
meditationem, cum dicit: cor eorum vanum est, idest vana meditantur,
ad quae attingere non possunt, scilicet decipere pauperes qui
custodiuntur a te: Eccl. 2: multae insidiae sunt dolosis. Secundo
ex aviditate: quia, sepulcrum patens est guttur eorum. Guttur servit
ad gustum et locutionem. Uno modo potest legi, ut exponatur secundum
quod ordinatur ad locutionem; quasi dicat: guttur eorum est sepulcrum
patens: nam sicut sepulcrum est locus mortuorum, et de eo egreditur
foetor, ita locutiones eorum mortificant alios, vel spiritualiter vel
corporaliter: 1 Cor. 15: corrumpunt bonos mores colloquia prava.
Item foetida sunt eloquia talium, quia turpia loquuntur: Eccl. 2:
eructant praecordia foetentium. Alio modo ut exponatur quantum ad
comestionem et aviditatem: et hoc possumus accipere vel ad litteram;
et sic sunt sepulcrum patens, quia sunt voraces. Et propter hoc ut
impleant voracitatem suam, adulantur, et inique agunt. Vel
figuraliter: et sicut sepulcrum quantum est de se paratum est ad
suscipiendum mortuos, sic isti semper sunt parati ad decipiendum:
Hier. 5: pharetra ejus quasi sepulcrum patens. Tertio quantum ad
eorum oppressionem, linguis suis etc.: quasi dicat: per verba blanda
ducunt ad mortem: Rom. 16: per dulces sermones et blande seducunt
corda innocentium: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum et
cetera. Haec potest esse oratio justi et Ecclesiae.
7. Consequenter cum dicit, judica, orat pro aliis. Et primo
contra malos. Secundo pro bonis, ibi, et laetentur. Circa primum
tria facit. Primo petit eorum judicium. Secundo determinat judicii
modum, ibi, decidant et cetera. Tertio assignat judicii causam,
ibi, quoniam irritaverunt. Dicit ergo, judica illos, ex quo sunt
mali. Sed advertendum, quod duplex est judicium: scilicet
discretionis, quo etiam boni judicantur: Psalm. 42: judica me
Deus, et discerne causam meam et cetera. Secundo condemnationis:
Jo. 3: qui non credit, jam judicatus est. Hic loquitur de judicio
condemnationis, quo mali judicabuntur in extremo judicio: unde
Hieronymus habet, condemna eos Deus. Sed contra: Matth. 5:
orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Respondeo.
Dicendum, quod prophetae in sua prophetia non loquebantur voluntate
propria: 2 Pet. 1: non enim voluntate humana allata est aliquando
prophetia, sed spiritu sancto et cetera. Et ideo quae proferebant,
dicebant secundum intellectum divinae justitiae: et ideo haec erant
magis praedictiones futurorum quam orationes eorum: unde judica, idest
scio quod judicabis. Modus justitiae duplex ponitur. Primo, ut
deficiant ab intento. Secundo, ut removeantur a loco. Per primum
impediuntur mala quae intendunt: et ideo dicit, decidant a
cogitationibus suis, idest consiliis: Job 5: qui apprehendit
sapientes in astutia eorum, et cetera. Vel decidant, idest puniantur
propter cogitationes suas: Rom. 2: cogitationum accusantium et
cetera. Sed per secundum expelluntur a societate bonorum; unde
sequitur: secundum multitudinem et cetera. Hoc erit tunc quando
Matth. 25, dicetur: ite maledicti et cetera. Job 18: expellet
eum de luce in tenebras et cetera. Et dicit secundum multitudinem
impietatum, quia secundum eas erit modus condemnativus: Deut. 25:
pro mensura delicti erit et plagarum modus. Causa ponitur, quoniam
irritaverunt, idest ad iram provocaverunt. Hoc in Deo non iram, sed
voluntatem puniendi ostendit. Alia litera amaricaverunt te, qui
dulcis es, in te pertinaciter peccando. Peccatores primo peccant,
post aggravant peccatum suum ex pertinacia, et Deus tunc non parcit,
sed irritatur, idest inducitur ad vindictam: Rom. 2: an ignoras
quod benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum
duritiam tuam: Deut. 32: ipsi me provocaverunt in eo qui non est
Deus et cetera.
8. Consequenter cum dicit, et laetentur, ponit petitionem. Et
primo ponit eam. Secundo subdit expositionem, in aeternum. Circa
primum duo facit. Primo enim ponit quid petit, quia laetitiam; unde
dicit laetentur: hoc est enim finis bonorum omnium. Ps. 67: justi
epulentur et exultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
Secundo, quibus petit, quia sperantibus: unde, qui sperant in te.
Consequenter cum dicit, in aeternum exultabunt, exponit primo, et
dicit, laetentur. Secundo, cum dicit, sperent, ibi, quoniam tu
benedixisti justo. Laetitia namque sanctorum in patria est
sempiterna: et ideo dicit, in aeternum: et secura; unde addit, et
habitabis in eis: plena, propter quod subdit, et gloriabuntur et
cetera. Sempiterna quidem est, non temporalis: Isa. 51:
laetitia sempiterna super capita eorum et cetera. Secura absque
perturbatione: Isa. 32: sedebit populus meus in pulchritudine
pacis, et in tabernaculis fiduciae; et ideo dicit, et habitabis in
eis, sicut protector: unde Hieronymus habet, et proteges eos:
Apoc. 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum
eis. Est etiam plena: et hoc patet ex quatuor. Primo ex gloria inde
concepta; unde, gloriabuntur, quia non gloriatur quis de re nisi
habeat eam excellenter. Sancti vero excellentissime Deum habent;
ideo dicit, gloriabuntur. Secundo ex materia: quia gloriantur de re
plenissima, et de omni bono: Joan. 16: usque modo non petistis
quidquam in nomine meo; petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit
plenum: Jo. 15: ut gaudium meum in vobis sit et cetera. Et ideo
dicit in te. Tertio ex societate: quia solus homo non potest bene
gaudere de aliquo, sed quando amicos habet secum participes illius
boni: et ideo dicit, omnes. Ps. 86: sicut laetantium omnium
habitatio est in te. Quarto ex perfectione, qui diligunt: hoc enim
proprium est amicorum gaudere de bono amici, nec facile homo dimittit
quod diligit.
9. Consequenter cum dicit, quoniam, ostendit quare sperant. Quia
primo de dono gratiae. Secundo ex misericordia praedestinationis et
cetera. Ex dono namque gratiae; unde ait, quoniam tu benedixisti
justo, dando scilicet ei specialem gratiam: Ephes. 1: benedixit
nos omni benedictione spirituali in caelestibus. Et misericordia
praedestinationis: Ephe. 1: praedestinati sumus secundum propositum
voluntatis ejus, qui operatur omnia in omnibus: et hoc est quod ait,
scuto bonae voluntatis, scilicet aeterna voluntate misericordiae suae,
quae ab aeterno disposuit salvare: Ephes. 1: elegit nos ante mundi
constitutionem, ut essemus sancti et immaculati. Quod autem ait: ut
scuto, innuit quod ipsa voluntas Dei bona est sicut scutum contra
omnia mala: 2 Reg. 23: dominus scutum et robur meum et cetera.
Vel est hic ut scutum protegens, in patria vero ut scutum coronans.
Consuetudo namque fuit Romanis antiquitus uti scutis rotundis, et in
illis habebant spem victoriae; et quando triumphabant, illomet scuto
utebantur ut corona. Et inde sancti pinguntur cum scuto rotundo in
capite: quia de hostibus adepti triumphum, scutum rotundum ad instar
Romanorum gerunt in capite pro corona. Dicit ergo: scuto bonae
voluntatis tuae coronasti nos; quasi dicat, pro scuto coronationis
nostrae habemus bonam voluntatem tuam, quae nos hic defendit, et ibi
coronat.
|
|