|
1. In praecedenti Psalmo petiit David ut deduceretur in via
justitiae propter inimicos; hic autem ut lapsus reparetur. Et videtur
hic Psalmus exprimere affectus hominis, qui pro peccatis castigatus,
et in manibus inimicorum datus, poenitentia peracta liberationem
obtinuit: et ideo hic est primus Psalmus septem poenitentialium. Qui
septem sunt propter septem dona sancti spiritus, per quem quis
poenitet: et omnes incipiunt a luctu, et terminantur in laetitiam:
quia per planctum poenitentiae pervenitur ad regnum gloriae: Matth.
5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Titulus talis
est, in finem Psalmi David pro octava. Hieronymus transtulit,
victori in Psalmis super octava canticum David. De isto titulo
restat videre, quid sibi velit hoc quod dicitur pro octava. Nam
caetera exposita sunt. Sciendum ergo, quod tituli ab Esdra facti
sunt partim secundum ea quae tunc agebantur, et partim secundum ea quae
contigerunt. Habetur enim in historia Levit. 23, quod in mense
septimo Judaei faciebant festum tabernaculorum septem diebus, et
octavus dies inter omnes erat celeberrimus: erat enim dies coetus atque
collectae, quae fiebant pro necessariis ad cultum divinum et
pauperibus. Et forte David fecit hunc Psalmum in ista solemnitate,
et dicebatur in octavo die. Pertinet autem festum istud ad mysterium:
quia per octo significatur resurrectio, quando colligentur omnes a
quatuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli, Matth. 13.
Vel dicitur octava propter quorumdam falsam opinionem qui dicebant quod
post septem millia annorum futura esset resurrectio, domino ad judicium
veniente. Sed nulli hoc tempus notum existit: Act. 1: non est
vestrum nosse tempora vel momenta et cetera. Matth. 24: de die
autem illa et hora nemo scit; neque Angeli caelorum; nisi pater solus
unde alia ratio est, quare per octavam designatur resurrectio: quia in
praesenti saeculo duplex vita est. Una qua vacat homo rebus
corporalibus, alia spiritualibus. Prima vita significatur per
quaternarium, quia est numerus corporum, ut etiam dicit Plato, quia
per ipsum significantur dimensiones. In solidis namque primus numerus
corporalis est pyramis ut tradit Boetius in Arith. sua. Cum igitur
pyramis illa sit prima, quae triangula basi in altitudinem se tollit,
sequitur quod quaternarius sit primus numerus solidus; ut v. G. si
posito triangulo super tres angulos erigantur lineae, et ad unum medium
punctum vertices jungantur, fit pyramis; cujus basis est unum
triangulum; latera vero triangula. Secunda vero vita quae spiritualis
est, significatur per ternarium: nam in planis figuris ternarius
primus numerus superficialis existit. Et idem Boetius in eodem libro
dicit. Est enim primo superficies triangularis omni prorsus
crassitudine carens. Septenario, quod ex hujusmodi quaternario et
ternario constituitur, succedit octava, resurrectio corporum scilicet
et animarum. In Glossa tamen alia ratio assignatur, ut dicatur quod
ad corpus pertinet quaternarius, quia constat ex quatuor elementis, et
quatuor afficitur qualitatibus, scilicet sicca et humida, calida et
frigida; et quatuor temporibus administratur: vere, aestate,
autumno, et hyeme. Ad animam vero pertinet ternarius propter tres
vires animae, scilicet rationabilem, irascibilem et concupiscibilem.
Peracta vero utraque vita, scilicet corporali et spirituali, quasi
septenario numero transacto, veniet dies judicii, et suis unicuique
pro meriti jus reddetur. Vel ideo per octavam significatur
resurrectio, quia octava aetate erit. Nam prima aetas currit ab Adam
usque ad Noe. Secunda a Noe usque ad Abraham. Tertia ab Abraham
usque ad David. Quarta a David usque ad transmigrationem
Babylonis. Quinta a transmigratione Babylonis usque ad Christum.
Sexta a Christo usque ad finem mundi. Currunt simul sexta et septima
aetas, scilicet quiescentium et laborantium, et post has erit octava
aetas resurgentium. Dividitur autem Psalmus iste in tres partes.
Primo enim ponitur poenitentia; secundo poenitentiae fletus, ibi,
laboravi et cetera. Tertio utriusque fructus, ibi, discedite. Sed
homo existens in peccato tria incommoda patitur, a quibus petit
liberari. Primum est perversitas actus; secundum est vulneratio
naturae et debilitas; tertium reatus poenae imminens. Primo ergo
petit liberari a primo; et ideo dicit, domine ne in furore et cetera.
Secundo contra secundum; et ideo addidit orans, miserere mei et
cetera. Tertio contra tertium; et ideo subjungit, sed tu domine et
cetera. Dicit ergo: domine, ne in furore tuo. A malis actibus
liberat aliquis aliquem arguendo verbis, et corripiendo poenis: et
utrumque facit Deus. Sed argutio quandoque fit ad emendationem: et
hoc est, in misericordia Ps. 140: corripiet me justus et cetera.
Quandoque ad condemnationem; et hoc est irae; et ideo dicit,
domine, arguas me, sed non in furore, quia hoc est vindictae, et hoc
fiet in judicio, quando dicet Matth. 25: discedite a me maledicti
et cetera. Esurivi enim et cetera. Isa. 30: ardens furor ejus,
et gravis ad portandum et cetera. Modo autem arguit, sed non in
furore; quia ad emendandum arguit, et non ad condemnandum: et hoc
petit iste cum dicit, neque in ira tua corripies me: quasi dicat,
corripe me, sed non in ira vel in furore, sed per flagella
temporalia. Augustinus: hic ure, hic seca, hic non parcas, ut in
aeternum parcas. Hier. 10: corripe me, verumtamen in judicio.
2. Deinde cum dicit, miserere, petit liberari a secundo, scilicet
a vulneratione naturae et debilitate. Et primo in generali
infirmitatem exponit; secundo in speciali, ibi, sana et cetera.
Dicit ergo, miserere mei domine, quoniam infirmus sum. Peccatum est
spiritualis infirmitas: nam infirmitas corporalis ex solutione debitae
proportionis humorum accidit: sic quando affectiones animae non sunt
proportionatae, est ibi spiritualis aegritudo; et ideo dicit infirmus
sum. Glossa, infirmus sum natura et vitio adeo quod justitiam tuam
sustinere nequeo. Ps. 115: servus tuus ego sum, et filius
ancillae tuae. Sap. 9: homo infirmus et exigui temporis, et minor
ad intellectum judicii et legum. Deinde cum dicit, sana, etc.
exponit in speciali quomodo sit infirmus: et hoc dupliciter. Primo,
quia amisit suam fortitudinem; secundo, quia perdidit suam
discretionem, ibi, et anima mea turbata est et cetera. Dicit ergo:
sana me domine. Hier. 17: sana me domine, et sanabor et cetera.
Quia si homo est liber a peccato, aptus est ad retinendum gratiam et
virtutes, quae sunt fortitudo hominis; et ideo sana me domine, et hoc
ore, quia ossa mea, idest fortitudo mea, animae scilicet meae virtus
et fortitudo, turbata est. Item turbatur discretio, inquantum
peccatori videtur recte agere cum peccat; et ideo dicit: et anima mea
turbata est valde: quia perversum habet judicium de agendis; ut
scilicet quod bonum est judicet esse malum, et e converso. Deinde cum
dicit, sed tu domine, orat contra reatum damnationis. Ubi tria
facit. Primo enim ostendit periculum imminere; secundo petit auxilium
gratiae, ibi, convertere; tertio exponit periculum imminens, ibi,
quoniam non est in morte et cetera. Dicit ergo: infirmus sum, non
possum per me surgere: sed tu domine, qui potes, usquequo non
exaudies? Ps. 12: usquequo domine oblivisceris me in finem? In
hoc videbatur periculosum sibi, quod non convertebatur. Eccl. 5:
ne tardes converti ad dominum, et ne differas de die in diem: subito
enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te. Habacuc
1: usquequo clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te verum
patrem, et non sanabis etc.: quasi dicat: quamdiu ero in peccato,
et non dabis auxilium ut resurgam? Et ideo petit auxilium, dicens,
convertere et cetera. Et tangit tria: scilicet conversionem,
ereptionem, et salvationem. Oculus hominis non illuminatur a sole
nisi habeat directam oppositionem ad illum; ita anima si debet recipere
lumen divinum, debet habere directum aspectum ad Deum: et hujusmodi
directus aspectus semper est paratus a Deo; sed homo avertit se, et
oportet quod Deus convertat, inquantum prius convertitur ad nos
convertendo nos ad se; et ideo dicit, convertere. Thr. 5:
converte nos domine, et convertemur ad te et cetera. Si aliquis
compeditus traheretur ad suspendium, ac videret aliquem de quo
confideret, rogaret attente ac diceret, eripe me. Hoc modo orat iste
dicens, eripe animam meam; quasi dicat, eripe me tractum per
peccatum, ductum ad mortem. Prov. 24: erue eos qui ducuntur ad
mortem. Ps. 68: eripe me de luto ut non infigar et cetera.
Coloss. 1: eripuit nos de potestate tenebrarum. Item salvum me
fac. Postquam liberaveris me a malis, perduc ad salutem. Ps.
62: in ipso salutare meum: et hoc non per merita mea, sed propter
misericordiam tuam, ad Titum 3: non ex operibus justitiae quae
fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
3. Deinde cum dicit, quoniam, ostendit periculum imminens. Et
primo periculum praesentis mortis, scilicet naturalis. Secundo
damnationis aeternae a qua non est reditus: unde, quoniam non est in
morte, idest post mortem, qui memor sit tui, scilicet cogitando
bonitatem tuam, si de ea non fuit memor in vita. Et hoc ideo, quia
anima rationalis non habet flexibilitatem arbitrii post mortem. Eccl.
11: sive ceciderit lignum ad Austrum, sive Aquilonem; in
quocumque loco ceciderit, ibi erit. Secundum periculum est, quia in
Inferno est obstinatio, et non est ibi confessio, ista scilicet de
qua dicit apostolus. Rom. 16: ore autem fit confessio ad salutem:
et ideo dicit: in Inferno autem quis confitebitur tibi? Vel aliter;
in morte, scilicet peccati, qui memor sit tui: quasi dicat: te
deprecor, eripe animam meam ne consentiam: quia in peccato meo non ero
memor tui: Daniel. 13: declinaverunt oculos suos ut non viderent
caelum nec recordarentur judiciorum justorum. In Inferno autem,
idest in profundo peccatorum, quis confitebitur tibi? Prov. 8:
impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnet.
4. Deinde cum dicit, laboravi, ponit gemitum poenitentis: ubi tria
videtur tangere. Primo tristitiam cordis. Secundo defectum
rationis, ibi, turbatus est. Tertio infirmitatem virtutis, ibi,
inveteravi. Tristitia cordis tripliciter indicatur. Primo per
gemitum et suspiria. Secundo per corporis inquietudinem. Tertio per
lacrymas. Quantum ad primum dicit, laboravi in gemitu meo, scilicet
suspirando: Thren. 1: multi gemitus mei, et cor meum moerens et
cetera. Ps. 37: rugiebam a gemitu cordis mei. Dicit autem,
laboravi, quia labor est pugnare contra se, et tamen labor iste bonum
fructum habet: Sap. 3: bonorum laborum gloriosus est fructus.
Quantum ad secundum dicit, lavabo: ubi duo ponit, scilicet lectum et
stratum; et haec duo licet pro eodem accipiantur, tamen proprietatem
sequimur. Stratum dicuntur panni qui sternuntur in lecto. Lectum,
illud quod subtus ponitur, et dicitur lectus ab eligendo, scilicet
stramina et similia, unde fit lectus. Per hoc ergo quod dicit:
lavabo per singulas noctes lectum meum, dat intelligere quod quaelibet
nocte surgebat, et appodiatus juxta lectum plorabat. Littera
Hieronymi est, natare faciam lectum meum: et est parabolica locutio.
Vel natare faciam, idest ad modum natantis faciam habere ex
inquietudine mea in eo. Dicit autem, lacrymis stratum meum rigabo,
quia etiam in lecto jacens plorando perfundebat pannos lecti, quasi
irriguum lacrymarum. Moraliter, lectus in quo homo quiescit, est
conscientia, hanc lavat homo per lacrymas in poenitentia: Hier. 4:
lava a malitia cor tuum. Per stratum vero designantur peccata, quae
supersternuntur conscientiae: quae quidem abluenda sunt lacrymis: quia
lacrymae lavant delictum, quod pudor est confiteri. Glossa: Thren.
2: defecerunt prae lacrymis oculi mei et cetera. Per singulas ait
noctes, idest per singula peccata. De singulis enim peccatis debet
homo poenitendo plorare. Datur autem hic intelligi quod poenitens
habeat vices interpolatas: quia inter bona quae faciebat aliquando
peccabat, et de singulis plorabat: unde non dicit per unam, sed per
singulas noctes. Dicit autem rigabo per inundantiam lacrymarum;
Hier. 9: quis dabit capiti meo aquam, et oculis et cetera.
Thren. 2: deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, ne
taceant pupillae oculi tui.
5. Consequenter cum dicit, turbatus, ponit defectum rationis.
Tristitia enim est causa irae; et ideo tristis irascitur de facili.
Ira autem semper turbat oculum rationis. Turbati autem minus
praevident; et ideo dicit: turbatus est oculus meus, idest ratio
mea, sed a furore aliorum: irascebatur enim David et turbabatur,
quando videbat insurrexisse contra se Absalon filium suum et
consiliarios ejus. Vel a furore suo, quia turbabatur contra peccata
propria. Recognoscebat enim in statu persecutionis illius, quod
propter peccata sua juste affligeretur; et haec ira non caecat, sed
turbat. Alia vero ira excaecat. Vel: a furore tuo, domine Deus
quo me punis, quasi provocatus a me, quia te turbavi: Isa. 38:
attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum: Job 16: facies
mea intumuit a fletu et planctu et cetera. Tertio ostendit
infirmitatem virtutis, cum ait: inveteravi et cetera. Quando aliquis
in juventute victoriosus fuit et fortis, si postmodum patiatur non
solum ab extraneo, sed etiam a suis, reputatur senescere. Ita
David, qui in juventute sua vicerat omnes, modo autem fugiebat filium
suum, dicit inveteravi, scilicet aliorum reputatione: inter omnes
inimicos meos, manifestos scilicet et occultos: Hebr. 8: quod
autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Vel peccator
inveterascit, recedens a novitate Christi: de qua dicit apostolus
Rom. 9: in novitate vitae ambulemus, ut serviamus in novitate
spiritus. Rom. 7, Glossa: serviamus operibus novi hominis, idest
Christi, quae non nostris viribus vel lege attingimus, sed gratia
spiritus sancti. Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est
Rom. 6: ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus
peccato. Per quam servitutem reducitur quis in vetustatem peccati,
membrum factus veteris hominis: propter quod monet apostolus et
suadet, Rom. 12: reformamini in novitate sensus vestri, vel
mentis vestrae. Reformamini, dicit Glossa, quia in Adam fuistis
deformati in novitate et cetera. Novum hominem, scilicet Christum;
videlicet, imitantes hanc vetustatem et deformitatis miseriam,
propheta sub interrogatione deplorat dicens, Baruch 3: quid est,
Israel, quod in terra inimicorum es? Inveterasti in terra aliena et
cetera. Et consonat ei quod hic dicitur, inveteravi inter omnes
inimicos meos: vel Daemones, vel omnia peccata quibus omnibus
consensi; et sic hoc quod dicit: inveteravi, secundum hunc sensum est
materia gemitus; quasi dicat, ideo lavabo etc. quia inveteravi
veterem hominem imitatus, vitiis omnibus me subjiciens; et tunc hoc
quod dictum est turbatus est, etc., refertur ad statum poenitentis.
Vel potest referri ad materiam justitiae, et hoc quantum ad statum
peccati; quasi dicat: ideo inveteravi, idest peccavi, quia oculus
meus, idest caro mea, turbata est a furore, idest ab impetu
passionis: Ps. 57: supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae
secundum Glossam Augustini: et non viderunt solem, scilicet
justitiae: Daniel. 13: concupiscentia subvertit cor tuum. Item
idem: exarserunt in concupiscentiam ejus etc. ut neque recordarentur
judiciorum justorum. Ab impetu ergo passionis dicit David in eo forte
turbatum oculum rationis ut non videret caelum, et hoc fuit
concupiscentia Bersabee, 2 Reg. 2, quam ad se vocatam cognovit.
Et postmodum cognito quod esset gravida, ad crimen adulterii addidit
crimen homicidii. Unde Uriam virum Bersabee proditorie jussit
occidi: pro quibus peccatis gravissimis justo Dei judicio passus est a
filio persecutionem.
6. Discedite. Haec est tertia pars principalis, in qua fructus
poenitentiae ponitur: unde hic se exauditum ostendit, et exinde
gratulatur: et circa hoc tria facit. Primo enim repellit a se
inimicos. Secundo confitetur se esse exauditum, ibi, quoniam
exaudisti. Tertio praenunciat inimicorum eventum, ibi, erubescant.
Dicit ergo, discedite, et cetera. Detur quod aliquis propter
peccatum afflictus fuerit: post datam indulgentiam insultare potest
inimicis, vel inducentibus ad peccatum, vel persequentibus
corporaliter. Ad litteram Hieronymus dicit, discedite a me,
inducentibus me ad peccatum: quia societatem vestram nolo: 2 Cor.
6: propter quod separamini, dicit dominus, et immundum ne
tetigeritis, et ego recipiam vos. Vel discedite a me omnes qui
operamini iniquitatem, idest vos operarii iniqui persequendo me
injuste. Discedite, inquam, a me quia dominus mecum est tamquam
bellator fortis: Hiere. 29. Unde Ps. 26: si consistant
adversum me castra, non timebit cor meum. Et per hoc signatur futura
persecutio, et separatio malorum a bonis: Matth. 13: separabunt
malos de medio justorum. Item ejusdem 23: separabunt eos ab
invicem, sicut pastor segregat et cetera. Et infra eod. cap.
discedite a me maledicti et cetera. Consequenter cum dicit quoniam
exaudivit, praenuntiat se exauditum. Ubi advertendum est, quod
superius tria praemisit: scilicet orationem, cum dixit, miserere:
secundo deprecationem, ut liberaretur: convertere. Tertio luctum:
laboravi et cetera. Et haec tria dicit exaudita ordine retrogrado.
Et primo gemitum, dicens, exaudivit dominus et cetera. Gemitus
sanctorum vocem habet apud Deum: Eccl. 35: non despiciet vocem
pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrymae
viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem
eas? A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et dominus exauditor
non delectabitur in illis. Et Genes. 4: vox sanguinis fratris tui
clamat ad me de terra. Propterea dicebat illa sancta domina Judith
8: indulgentiam ejus cum lacrymis postulemus. Secundo
deprecationem: est namque deprecatio proprie secundum Glossam
Cassiodori, pro removendis malis; Luc. 1: exaudita est deprecatio
tua. Dicit ibi Glossa, qua rogasti pro liberatione plebis. Ut ergo
ostendat se liberatum a malis pro quibus rogaverat dicens: convertere
etc., subjungit, hic, exaudivit dominus deprecationem meam. Tertio
orationem, ut scilicet intret in conspectu ejus: et hoc est quod
subinfert, dominus orationem meam suscepit. Et nota, quod ponit hic
ter dominus ut ostendat se exauditum a tota Trinitate: Ps. 66:
benedicat nos Deus Deus noster, benedicat nos Deus.
7. Consequenter cum dicit, erubescant, ponit inimicorum eventus;
ac si diceretur, tu dicis inimicis tuis. Discedite. Sed quid erit
eis discedentibus a te? Certe erubescant et cetera. Haec verba
possunt exponi in bono et in malo. Si in bono, tunc dicta sunt per
modum orationis. Ubi petit quatuor pro eis, scilicet erubescentiam de
peccatis, quia hoc est principium emendationis vitae; Eccl. 4: est
confusio adducens gloriam. Unde erubescant. Secundo dolorem de
peccatis, conturbentur: Ps. 59. Commovisti terram et conturbasti
eam etc.: debet enim poenitens habere vehementiam doloris, plus quam
habuerit delectationem in peccato. Tertio conversionem ad Deum: unde
convertantur; Isa. 31: convertimini sicut in profundum
recesseratis filii Israel. Et quarto erubescentiam, erubescant et
conturbentur vehementer. Est autem erubescentia principium et finis
emendationis. Sed aliter posset reddi ratio; quia scilicet a
principio erubescit quis oculos hominum, et hoc dolet, et vitat mala;
in fine vero erubescit oculum rationis suae et oculum Dei: 1 Rom.
6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis?
De secundo Luc. 18: publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad
caelum levare. Hoc autem fieri debet valde velociter, ut non
tardetur: Eccl. 5: ne tardes converti ad dominum et cetera. Si
autem accipiantur in malo, tunc per modum praenunciationis intelligenda
sunt; quasi dicat, erubescant, prae detectione peccati eorum coram
omnibus: Isa. 1: erubescetis super hortis quos elegeratis, cum
fueritis velut quercus defluens foliis et cetera. Et conturbentur,
timore et tristitia mirabili: Sap. 5: turbabuntur timore horribili
et cetera. Et ideo dicit, vehementer omnes inimici mei convertantur,
recognoscendo culpam propriam et gloriam sanctorum: Sap. 5: hi sunt
quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii:
nos insensati et cetera. Et erubescant, quia erit eis haec recognitio
ad confusionem: et hoc, valde velociter: Isa. 30: subito dum non
speratur, veniet contritio ejus et cetera. Job 21: in puncto ad
Inferna descendunt: Thess. 5: dies domini sicut fur in nocte, ita
veniet. Cum enim dixerint pax et securitas et cetera.
|
|