|
1. Supra praemissi sunt Psalmi pro liberatione ab hostibus; hic
ponitur Psalmus in quo petit vindictam de eis: et praeponitur titulus
talis, in finem quem cantavit domino pro verbis Chusi filii gemini.
Historia habetur 2 Reg. 17, quod David fugit a facie filii sui,
et Achitophel sapientissimus adhaesit Absaloni. Chusi vero adhaesit
David: quem remisit ut sciret consilia Achitophel, et ea sibi
significaret. Cum autem Achitophel consilium dedisset Absaloni
nocivum valde patri suo David, scilicet ut statim eum invaderet
antequam tutaretur alicubi, Chusi secreto significavit David, ut de
campestribus fugeret ubi erat, et transiret Jordanem ad loca
munitissima. Isto ergo nuncio Chusi audito David, hoc canticum
cecinit domino: et ideo dicitur hic, quem cantavit domino pro verbis
Chusi filii gemini. Dicitur autem filius gemini, quia forte de tribu
Beniamin erat: vel ex aliquo descenderat qui habebat hoc nomen.
Hieronymus non habet, in finem: nec pro victoria, sed pro
ignoratione, vel ignorantibus. Et dicit super verbis Aethiopis:
tamen nescitur an fuerit Aethiops. Mystice autem hic Psalmus potest
esse Ecclesiae, et contra persecutores. Et dicitur pro verbis
Chusi, qui interpretatur silentium, sed gemini dextera; quasi
dicat: occulto divinae providentiae judicio factum est ut Achitophel,
qui fratris ruina interpretatur, scilicet Judas Iscariotes, in
ruinam, idest in mortem fratris sui, Christi videlicet, qui non
confunditur eos vocare fratres, Hebr. 2 consilio et auxilio
conspiravit. Sed quod ille ad perniciem unius hominis fecit,
Christus ad salutem omnium inflexit, ut dicit Augustinus in Glossa.
Hic autem Psalmus habet tres partes. Primo ponitur oratio. Secundo
exauditio, ibi, dominus judicat. Tertio gratiarum actio, confitebor
domino. Circa primum duo facit. Primo orat ut liberaretur ab
hostibus. Secundo, ut hostes deprimantur, exurge domine in ira tua.
Circa primum duo facit. Primo petit misericordiam. Secundo allegat
suam innocentiam: domine Deus meus si feci istud. Circa primum tria
facit. Primo praemittit orantis affectionem. Secundo proponit
petitionem: salvum me fac. Tertio petitionis rationem, ne quando
rapiat. Affectus orationis est ut speret in domino: Eccl. 2: quia
nullus speravit in domino, et confusus est: et ideo dicit, in te
speravi. Petitio est duplex; petit enim salvari et liberari,
secundum Dionysium. Liberari est removeri a malo; salvari conservari
in bonis. Sic ergo petit quod salvetur a corruptione hostium, et
liberetur ab eis. Et potest intelligi de corporalibus hostibus, et de
spiritualibus: quasi dicat: salvum me fac ab hostibus, et a
tentationibus: Psal. 21: salva me ex ore leonis. Idem, ibidem,
libera animam meam a malignitate eorum. Ponit petitionis rationem cum
dicit, nequando rapiat, etc.: quasi dicat: nisi subvenias mihi,
devorabit me Absalon, sicut leo: 2 Reg. 15: surgite fugiamus:
neque erit nobis refugium a facie Absalonis. Et supra dicit in
plurali, ab omnibus persequentibus: hic in singulari: ne quando
rapiat ut leo, quia omnes sub uno capite comprehenduntur: spirituales
sub uno Diabolo: corporales sub Absalone. De primo 1 Petri 5:
adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens et cetera. Psal.
9. Insidiatur in abscondito quasi leo et cetera. Rapiat quasi
subito, et velociter: Joa. 10: lupus rapit: quia Diabolus
insidiose facit. Et hoc faciet, dum non est qui redimat et cetera.
Redimitur quis, dum liberatur a malo: et hoc refertur ad liberationem
a poena: Osee 13: de morte redimam eos. Neque qui salvum faciat,
per liberationem a culpa: Matth. 1: ipse salvum faciet populum suum
a peccatis eorum. Hieronymus: ne forte rapiat ut leo animam meam, et
laceret; et non sit qui eripiat. Deinde allegat suam innocentiam:
domine Deus meus, si feci istud. Et hoc potest intelligi
dupliciter: vel per modum juramenti, vel praenuntiationis. Si per
modum juramenti, sic sciendum est quod duplex est juramentum, scilicet
per contestationem, sicut ad Rom. 1: testis est mihi Deus cui
servio in spiritu meo et cetera. Et per execrationem, ut cum
dicitur, si ita feci sic contingat mihi; Job 31: si gavisus sum ad
ruinam illius qui me oderat et cetera. 2 Cor. 1: ego testem Deum
invoco in animam meam: quasi dicat, si non sum innocens rapiat me.
Vel potest intelligi per modum praenuntiationis; quasi dicat. Si ego
sum in istis defectibus, haec erit poena mea, decidam et cetera. Et
secundum hoc excludit primo a se culpam, si feci istud, et cetera.
Secundo determinat sibi poenam, decidam et cetera. Excludit autem a
se culpam, primo in generali, cum dicit, domine Deus meus, si feci
istud. Quid istud? Peccatum, scilicet superbiae secundum Glossam,
quod est quasi universale peccatum: Eccl. 10: initium omnis
peccati superbia. Vel aliter; istud, quia quando quis patitur
tribulationem aliquam ex culpa sua, dicitur ei, tu fecisti tibi
istud; quasi dicat; tu es in causa ut hoc fiat. Et sic dicit: si
feci istud, ego huic persecutioni causam dedi: 2 Reg. 8: faciebat
David judicium et justitiam cum populo suo. Mich. 7: iram domini
portabo: quia peccavi ei et cetera. Secundo, cum dicit, si est
iniquitas etc. excludit culpam in speciali; ubi tria facit: nam primo
dicit quod nulli fecit injuriam; et ideo dicit, si est iniquitas:
Job 51: si iniquitatem quae est in manu et cetera. 1 Reg. 24:
animadverte et vide, quod non est in manu mea malum neque iniquitas.
Unde cum homo nulli facit injuriam, injustum videtur quod affligatur.
Secundo quidem remisit offensam; et ideo dicit, si reddidi et
cetera. Et hoc 1 Reg. 24: pepercit tibi oculus meus. Dixi
enim: non extendam manum meam in dominum meum: quia Christus domini
est. Levit. 19: ne quaeras ultionem: nec memoreris injurias
civium tuorum. Tertio, quod inimicis benefecit: quod est tertium
bonum. Unde littera Hieronymi habet, dimisi hostes meos vacuos.
Rom. 12: noli vinci a malo, sed vince et cetera. Prov. 25:
si esurierit inimicus tuus et cetera. Matth. 5: benefacite eis qui
oderunt vos. 4 Reg. 6; regi Samariae mandavit Elisaeus ut
apponeret cibos exercitui regis Syriae, qui venerat ad capiendum eum.
Appositaque est eis ciborum magna praeparatio.
2. Consequenter cum dicit, decidam. Determinat sibi poenam quae
sequitur: quasi dicat: si ista non sunt vera quae dico, fiant mihi
ista. Et primo ponit detrimentum pecuniae. Secundo personae.
Tertio gloriae. Dicit ergo quantum ad primum: hoc malum accidat
mihi, scilicet quod decidam merito, idest juste ab inimicis, idest
auferantur mihi bona. Job 31: si adhaesit membris meis macula,
seram, et alius comedat. Quoad personam tria ponit quae homo patitur
in se. Primo persecutionem. Secundo captivitatem. Tertio mortem.
Quantum ad primum dicit, persequatur. Quantum ad secundum,
comprehendat. Quantum ad tertium, et conculcet, vel occidendo, vel
totaliter me prosternat. Quantum ad gloriam subjungit, et gloriam
meam et cetera. Ac si diceret, quicquid sit illud in quo glorior,
redigatur in pulverem et dispergatur. Mystice: inimicus Diabolus
persequens tentando: Thren. 4: velociores fuerunt persecutores et
cetera. Comprehendat, per consensum peccati: Thren. 1: omnes
persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Conculcet per
consuetudinem et contemptum: Isa. 51: incurvare ut transeamus.
Gloria hominis duplex est: naturalis scilicet et spiritualis. De
prima 1 Cor. 11: vir non debet, idest mens, velare caput suum
quia gloria et imago Dei est. De secunda 2 Cor. 1: gloria nostra
haec est testimonium conscientiae nostrae. Gloriam ergo hominis
deducit Diabolus in pulverem, quia imago Dei deturpatur, quia
maculatur: 1 Tim. 4: cauteriatam habentes conscientiam: Ps.
72: domine in civitate tua, imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
3. Supra proposuit orationem pro se, petens liberari et salvari;
hic petit contra inimicos: ubi duo facit. Primo petit eorum
punitionem. Secundo punitionis fructum, ibi, et exaltare. Legamus
primo litteram secundum historiam, sicut potuit competere David.
Exurge, duobus generibus hominum dicitur: dormienti et jacenti.
Deus autem quando peccata non punit, dormire videtur, quasi non
haberet prudentiae vigilantiam: Ps. 43: exurge, quare obdormis
domine? Item quando non punit, videtur impotens jacere; sed tunc
surgere videtur, quando potestatem manifestat adversarios puniendo:
Isa. 26: exaltetur manus tua, ut non videant, videant et
confundantur zelantes populi, et ignis hereditatem tuam devoret. In
ira dicit, idest in punitione, quae est irae effectus. Fructum autem
punitionis ponit triplicem. Unum ex parte Dei, ut Deus exaltetur,
non in se, sed in opinione hominum, quia per hoc reputatur altus et
potens: et ideo dicit, exaltare; quasi dicat: deprime inimicos
meos, et in hoc altus apparebis. Eccl. 36: sicut in conspectu
illorum magnificatus est in nobis, ita in conspectu nostro et cetera.
Et dicit, in finibus, ut totaliter deprimat, et nihil remaneat
invadendo fines eorum. Hieronymus habet, elevare indignans super
hostes; quasi dicat, irascere, et in hoc elevare. Alius fructus est
ex parte David: nam 1 Reg. 13, legitur: invenit dominus virum
secundum cor suum, cui praecepit ut esset dux super populum suum: et
ipse David de se dicit 2 Reg. 6: praecepit mihi dominus, ut sim
dux, et cetera. Hoc ergo praeceptum videbatur evacuari David
depresso: et ideo dicit: exurge in praecepto quod mandasti, scilicet
sim dux in regno: et ideo Hieronymus habet, exurge ad me in judicium
quod mandasti. Alius fructus est ex parte populi. In veteri lege
ordinabatur per homines de aliis principibus populi; sed de summo
principe solum dispensabatur per Deum: Num. 27: provideat dominus
Deus spirituum omnis carnis hominem et cetera. Deut. 17: cum
intraveris terram quam dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis
eam, habitaverisque in illa, et dixeris, constituam super me regem
sicut habent omnes per circuitum nationes, illum constitues principem
quem dominus tuus elegerit. Ergo populus in magno principatu debebat
sequi divinam ordinationem: et ideo subdit: et synagoga populorum
circumdabit te, idest sequetur tuam ordinationem, ut revertatur in
me: et propter hoc in altum regredere, idest apparebit magnificentia
tua; quasi dicat: non solum propter vindictam, sed ut homines
revertantur ad me. Sed prout refertur ad Christum, petit
incarnationis mysterium: in quo duplex est fructus. Primus depressio
Daemonum, et conversio hominum, exurge domine. Quantum ad primum
dicit, exurge, idest appare in mundo per incarnationem, et hoc in ira
tua, idest ut punias Daemones: Joan. 12: nunc judicium est mundi
et cetera. Marc. 1: quid nobis et tibi Jesu Nazarene? Venisti
ante tempus perdere nos. Et exaltare in finibus inimicorum, auferendo
eorum possessionem: Luc. 11: cum fortis armatus custodit atrium
suum, in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior illo
supervenerit, et vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus
confidebat, et spolia ejus distribuet: et Matth. 12: quomodo
potest quisquam intrare domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi
prius alligaverit fortem, et tunc domum ejus diripiet? Vel contra
Judaeos, ut sit petitio Ecclesiae gentium contra eos. Et dicit,
exaltare in finibus inimicorum: alia non mutantur. Illud quod
exaltatum homini apparet, ex hoc occultatur: ut puta quando nimis in
altum exaltatur. Sicut ergo quod latet in profundo si exaltetur
apparet: Job 28: profunda fluvii scrutatus est, et abscondita
producit in lucem: sic ait, exaltare, idest manifestare: et sicut
quod nimis exaltatur occultatur; unde Act. 1: elevatus est, et
nubes suscepit eum ab oculis eorum, sic exaltare, ut efficiaris
Judaeis occultus: ut te non cognoscant, et sic crucifigant, et
redimantur. Quantum ad secundum dicit, exurge domine Deus in
praecepto, pro conversione hominum. Ubi primo ponitur motivum
conversionis. Secundo perfectio. Tertio punitio. Dicit ergo, in
praecepto, scilicet mansuetudinis et humilitatis: quod mandasti:
Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Exurge
ergo in hoc praecepto, idest appare humilis altus existens; quasi
dicat: ita humilitatem accipias ut altitudinem non deseras: vel exurge
a mortuis, et sic synagoga populorum circumdabit te, congregatio
scilicet beatorum qui remunerabuntur, et malorum qui punientur.
Cant. 11: oleum effusum nomen tuum et cetera. Isa. 2:
praeparabitur mons domus domini in vertice montium, et elevabitur super
colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et 6 cap.: leva oculos tuos
in circuitu: omnes isti qui congregati sunt venerunt tibi. Et propter
hanc in altum regredere, scilicet ut hanc synagogam perficias,
credentium scilicet congregationem: Ephes. 4: ascendens in altum
captivam duxit captivitatem et cetera. Mich. 2: ascendit pandens
iter ante eos. Vel in altum, absconderis ab oculis Judaeorum, et
cetera. Synagoga populorum circumdabit te, contemnendo et
persequendo: in quo maxime punientur.
4. Secunda pars est istius Psalmi, in qua agitur de exauditione
petitionis. Et quia exauditio petitionis fit judicio Dei, ideo
introducitur divinum judicium. Et primo praemittit ipsum. Secundo
agit de dilatione ejus, Deus judex justus fortis et patiens, numquid
irascetur per singulos dies. Circa primum tria facit. Praemittitur
enim primo judicium. Secundo ejus modum, judica me domine et cetera.
Tertio judicis idoneitatem, scrutans corda et renes Deus. Dicit
ergo, habeo inimicos persequentes: et peto divino auxilio liberari.
Et de hoc confido. Quia dominus judicat populos: judicat enim orbem
terrae in aequitate, et populos in veritate sua: Ps. 96. Isa.
3: stat ad judicandum dominus, et stat ad judicandos populos. Et
nota quod postquam dixit, propter hanc in altum, subjungit de
judicio: quia post ascensionem revertetur ad judicandum: Act. 1:
quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet ad
judicandum. Modus judicii ponitur in forma orationis, quia orando
ostendit quid fiet in judicio, dicens, judica me. Et primo ponit
bonorum retributionem. Secundo malorum punitionem, consumetur. In
judicio duo retribuuntur: quia bonis bona, et malis mala. Qui ergo
bonus est, et qui caret malis, habebit abundantiam bonorum, et
sublationem malorum: Prov. 1: qui me audierit, abundantia
perfruetur, timore malorum sublato et cetera. Et ideo quantum ad
primum dicit, judica me secundum justitiam meam, scilicet quam dedisti
mihi, secundum quod sum justus: et haec justitia est, ut mihi
retribuantur bona: Matth. 5: beati qui esuriunt et sitiunt
justitiam, quoniam et cetera. Quantum ad secundum dicit: secundum
innocentiam meam: et haec justitia est ut nihil mali patiatur: Job
22: salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum
suarum. Et nota, quod petit hoc judicium secundum justitiam. Supra
dicit in poenitentiali Psalmo secundum misericordiam, nullum meritum
commemorans: nunc autem quia jam justificatus fecerat aliqua bona,
quibus debebatur praemium, petit judicari secundum justitiam. Quod
ait, super me, designat quia justitia hominis et innocentia non sunt
ab homine, sed a Deo. Contra hoc quod petit, ut sibi sint bona, et
mali nihil patiatur, videtur aliquando bonum esse et utile opprimi a
malis, et etiam ultra boni habent mala in mundo isto, et mali bona:
Luc. 16: recordare quia recepisti bona in vita tua et cetera. Et
ratio hujus assignatur. Consumetur, idest ad finem deveniet:
nequitia peccatorum: Apoc. ult.: qui in sordibus est, sordescat
adhuc. Nota quod quandoque Deus differt poenam ut praedestinati
convertantur: Isa. 30: propterea expectat vos Deus, ut
misereatur vestri. Unde tunc. Consumetur nequitia peccatorum, idest
deficiet. Quandoque ut mali malitiam suam amplius manifestent, et
judicia Dei appareant justa: et tunc, consumetur, idest
perficietur, nequitia peccatorum, ut justior appareat vindicta:
propter quod dicit Gen. 15: scito praenoscens quod peregrinum
futurum sit semen tuum, etc. usque necdum completae sunt iniquitates
Amorrhaeorum et cetera. Act. 7: et non dedit ei hereditatem in ea
nec passum pedis etc. usque dixit dominus. Sic ait, consumetur;
quasi dicat: faciant quidquid possunt, quia tandem consumetur nequitia
ipsorum peccatorum. Sed numquid mali gravabunt bonos? Non: quia
Deus diriget justos. Unde, diriges justum, Prover. 2:
simplicitas justorum dirigit eos.
5. Deinde cum addit, scrutans, ostendit judicis idoneitatem. Et
primo ponit idoneitatem judicis. Secundo confidentiam de eo
conceptam, ibi, justum adjutorium meum. Duo autem requiruntur ad
idoneitatem judicis: scilicet ut sit sapiens, et ut sit justus. Haec
autem sunt in Deo: et ideo judex est idoneus: Prov. 20: rex qui
sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Est enim
sapientissimus, omnia cognoscens, etiam interiora: Heb. 4: omnia
nuda et aperta sunt oculis ejus. Est etiam justissimus: Hier. 2:
tu autem domine Sabaoth, qui judicas juste et cetera. Et ideo
dicit, scrutans corda. Hieronymus habet sic, probator cordis et
renum, Deus justus: et post sequitur alius versus: clypeus meus in
Deo. Ubi littera nostra habet, justum adjutorium et cetera. Dicit
ergo, scrutans. Tria sunt in homine: unum apparens, scilicet
exterius opus: et duo quae latent, scilicet intentio et delectatio.
Haec duo nobis latent, sed Deo patent. Et quia Deo sunt nota,
licet nobis occulta, ideo dicit, scrutans corda, quia novit
intentionem, et renes, idest delectationem, utrum scilicet delecteris
in laude Dei vel hominum. Sed quia scrutari est inquirere, inquirere
autem est ignorantis, hoc a Deo removet. Et ut ostendat quod Deus
evidenter scit; cum dixit, consumetur etc. convenienter dixit,
scrutans: quia in tribulatione maxime apparet conditio hominum.
Deinde subinfertur, justum adjutorium meum a domino et cetera. Ubi
ponitur fiducia concepta de judice, a quo adjutorium est sperandum.
Est enim duplex adjutorium Dei: scilicet misericordiae, et aliud
justitiae. Adjutorium quo liberatur a malis et peccatis, est
misericordiae: et non est justum, quia non ex meritis. Sed quando
quis justificatur, Deus perficit: et hoc est justitiae, quia
respondet aliqualiter merito. De primo dicitur Psal. 9: adjutor in
opportunitatibus et cetera. De secundo Psal. 45: adjuvabit eam
Deus et cetera. Sed quare? Quia, salvos facit et cetera. Prov.
2: custodiet rectorum salutem. Rectos corde idest qui intentione
tendunt in Deum. Sed quaerit Cassiodorus. Quare non dicit, qui
salvos facit rectos renibus, sed rectos corde. Respondeo. Rectitudo
pertinet in ordine ad finem, et ad hoc est intentio: et ideo oportet
quod intentio sit recta. In renibus autem est delectatio sensibilis.
6. Supra praemisit divinum judicium; hic autem agit de dilatione
futuri eventus, scilicet poenae. Et primo ostendit causam
dilationis. Secundo praeparationem ad vindictam, nisi conversi et
cetera. Proponit autem tres causas, quare Deus potest putari non
punire peccatores. Una est eo quod non sit justus, ut auferatur
providentia humanorum actuum: Ezech. 9: iniquitas domus Israel et
Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et
civitas repleta est aversione. Dicunt enim: dereliquit dominus
terrae, et dominus non videt: Job 22: circa cardines caeli
perambulat, nec nostra considerat: et hanc excludit a Deo, qui judex
est et justus: Is. 32: ecce in justitia regnabit rex, et princeps
in judicio praeerit. Alia causa est, quia non est potens; sed hoc
excludit, quia Deus fortis, Job 9: si fortitudo quaeritur,
robustissimus est. Quae ergo causa? Quia patiens: et ideo dicit,
numquid irascetur etc.: idest non quolibet die puniet, sed expectat
aliquando et dissimulat: Sap. 12: dissimulans peccata hominum
propter poenitentiam: Isa. 30: expectat vos Deus, ut misereatur
vestri. Et 28: non in perpetuum triturans triturabit. Hieronymus
habet, comminans tota die, scilicet per sacram Scripturam.
7. Deinde cum dicit, nisi, ostendit quod dominus parat se ad poenam
inferendam, etsi differat ex causa: et ponitur haec praeparatio.
Primo ex parte Dei punientis. Secundo ex parte hominis puniti sive
recipientis, ibi, ecce parturiit. Praeparatio ex parte Dei
describitur secundum praeparationem hominis contra meritum vel
peccatum: quia, odio sunt Deo impius, et impietas ejus. Sap. 4.
Et sicut homo praeparat se gladio contra hostes qui sunt prope, sed
arcu contra remotos; ita divina vindicta contra eos qui videntur sibi
adhaerere, et possunt videre causam punitionis, dicitur gladius quasi
contra propinquos sed arcus contra remotos: et ideo non statim te
punit, sed praeparat se ut convertaris. Et nisi conversi fueritis,
gladium suum et cetera. Idest vindictam suam: Job 19: fugite a
facie gladii. Ultor enim iniquitatis est gladius et cetera. Zach.
9: exibit ut fulgur jaculum ejus: vibrabit ad terrendum, et ad
propinquos ut fortius percutiat: quia nisi per comminationes homo
convertatur, fortiter percutit. Maximus Valerius: lento gradu ad
vindictam sui procedit divina ira: tarditatemque supplicii gravitate
compensat. Hieronymus habet, gladium suum acuet, idest praeparabit
majorem damnationem: Deut. 32: si acuero ut fulgur gladium meum et
cetera. Matth. 10: non enim veni mittere pacem in terram, sed
gladium et cetera. Secundum Glossam, gladius Dei Christus est.
Vibratio ergo est comminatio Gehennae in quo percutientur impii,
sicut eo vindicante: Isa. 27: in die illa visitabit Deus in
gladio suo duro et cetera. Praeparat et se arcu, quasi ad remotos;
unde arcum suum et cetera. Et primo agit de praeparatione arcus.
Secundo sagittarum. Et in eo paravit. Qui parat arcum, primo
tendit. Secundo ordinat in manu. Quantum ad primum dicit, arcum
suum, idest divinam vindictam, quasi ex inopinato punientem. Quantum
ad secundum dicit, et paravit illum: Isa. 30: praeparata est enim
ab heri Thophet; a rege praeparata, profunda et dilatata: scilicet
ad puniendum. Secundo agit de praeparatione sagittarum et in eo et
cetera. Et primo quantum ad ipsas sagittas. Secundo, quomodo in eis
aliquis magis nocivum ponit, puta ignem vel venenum. Dicit ergo. Et
in eo, scilicet arcu, praeparavit vasa, idest instrumenta mortis,
scilicet occidentiae: Ezech. 9: unusquisque habet vas interitus in
manu sua. Ardentibus effecit, quia ibi aliquid combustivum, per quod
intelligitur poena ignis aeterni; sed dicitur quod in Hebraeo est,
sagittas suas persequentibus me effecit. Per hunc arcum secundum
Augustinum in Glossa intelligitur sacra Scriptura: Job 29: arcus
meus in manu mea instaurabitur. Hic tenditur, quando duritia veteris
testamenti est emollita per novum. Praeparatur, quando exponitur.
Et in eo paravit vasa mortis. Vasa mortis possunt dupliciter accipi:
scilicet in bono, vel in malo. Hi sunt haeretici, qui ex sacra
Scriptura mortem simplicibus parant: et sic paravit, idest parari
permisit: Ps. 106: errare fecit eos et cetera. Effecit, idest
extra fecit, hoc est in apparentia posuit: sagittas, penetrabiles
sententias: Ps. 119: sagittae potentis acutae et cetera. Vel in
bono vasa mortis apostolus inobedientibus: 2 Cor. 2: aliis sumus
odor mortis in mortem. Et hos effecit aptos ad comburendum igne
charitatis: Eccl. 48: surrexit Elias quasi ignis, et verbum et
cetera.
8. Deinde cum dicit, ecce, agit de praeparatione ex parte hominis
puniendi. Ubi duo proponit. Progressum scilicet in peccatum, quo
paratur, scilicet ad punitionem. Et secundo incursum poenae, lacum
et cetera. In progressu peccati tria occurrunt. Malum propositum,
conatus, et effectus. Et sic inimici David primo conceperant, sed
tunc temporis erant in conatu, et post effecerunt. Propositum autem
est sicut conceptio; conatus sicut parturitio; effectus sicut partus.
Et ideo dicit, ecce parturiit, idest nititur efficere, injustitiam,
contra proximum: concepit dolorem, quia Hier. 9: ut inique agerent
laboraverunt: Isa. 59: conceperunt iniquitatem: Jac. 1
concupiscentia cum conceperit, parit peccatum. Peperit autem
iniquitatem conceptam, quia abstulerant Hierusalem Absalon et
Achitophel cum suis complicibus.
9. Lacum. Agit de poena. Et primo ponit metaphoram. Secundo
exponit eam, ibi, convertetur. Venatores ponunt ingenia, ut capiant
lupos in foveis. Ipsi etiam inimici, ut capiant homines, exercent
ingenia sua: et hoc fit per proditionem; et ideo est sicut fovea.
Apud Hebraeos fovea dicitur lacus: Zach. 9: tu autem in sanguine
testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Lacum
ergo, idest foveam profundam, aperuit, idest excogitavit fraudem,
fodit, profunde cogitando: et hoc explendo, incidit etc. quia
cogitabat occidere, et fuit occisus: Ps. 56: foderunt ante faciem
meam foveam et cetera. Et hoc exponit, quomodo meam? Quia
convertetur et cetera. Quia conceperunt dolorem, dolor convertetur in
caput ejus, scilicet iniquitas quam peperit, descendit in verticem
ipsius; Isa. 24: gravabit eum iniquitas sua et cetera.
10. Confitebor; haec est tertia pars, ubi ponit gratiarum actionem
secundum justitiam ejus, quia praecessit meritum: Ps. 110:
confessio et magnificentia opus ejus. Et psallam cum Psalterio:
Ps. 80: sumite Psalmum, et date tympanum et cetera.
|
|