|
1. Supra posuit Psalmum in quo David orabat pro sua persecutione;
hic ponit Psalmum ad gratiarum actionem: et primo praemittitur
Psalmus pro beneficiis collatis toto humano generi. Secundo alius pro
beneficiis collatis sibi pro destructione inimicorum, vel pro bonis
concessis. Tertio pro malis sublatis, ibi, confitebor: nam hic
exprimit affectionem hominis considerantis beneficia Dei concessa
humano generi, et gratias agentis. Titulus, in finem Psalmi David
pro torcularibus quia aliud est supra expositum, exponam hic solum
ultimum. Ubi considerandum est, quod Deut. 16, dicitur: septem
diebus facies festum tabernaculorum, quando de area et torculari
colliges fruges tuos et cetera. Sciendum enim est, quod David
specialem devotionem habebat in festis celebrandis: et aliquid faciebat
speciale ad laudem Dei. Festum autem tabernaculorum praecipuum erat.
Et hoc fiebat in vindemiis in commemorationem divini beneficii, quando
eduxit de Aegypto filios Israel in tabernaculis, et induxit in terram
promissionis ubi sunt fructus: et ideo oportebat quod haberent fructus
pulcherrimos, quo tempore erant torcularia; et ideo dicitur pro
torcularibus. Hoc ad litteram. Sed spiritualiter torcular est
Ecclesia: Isa. 5: plantavit vineam electam, torcular extruxit in
ea: Matth. 21: plantavit vineam, et fodit in ea torcular. Dicit
ergo pro torcularibus, idest Ecclesiis orbis: et dicitur Ecclesia
torcular, quia sicut in torculari separatur vinum a vinatiis, sic in
Ecclesia boni separantur a malis opere ministrorum: etsi non loco
semper, affectu tamen. Eadem ratione dicitur et area: quia separatio
fit grani a paleis. Item a verbis litteraliter positis separatur
sensus spiritualis. Item torcularia sunt martyria, in quibus fit
separatio animarum a corporibus, dum corpora eorum qui pro Christi
nomine afflictione et persecutione calcantur, quassatim remanent in
terra, animae vero ad requiem in caelestibus emanant. Psalmus iste
dividitur in duas partes. Primo enim Psalmista admiratur divinam
excellentiam. Secundo ejus clementiam, ibi, quid est homo. Circa
primum duo facit. Primo ostendit majestatem Dei esse admirabilem.
Secundo esse manifestam, ibi, ex ore infantium. Circa primum duo
facit: quia primo ponit eum mirabilem. Secundo rationem dicti
manifestat, ibi, quoniam elevata et cetera. Dicit ergo, domine
omnium: Esther 13: dominus omnium tu es; sed specialiter dominus
noster, qui te colimus, tibi adhaeremus. Hieronymus habet,
dominator noster: Judic. 8: non dominabor vestri, nec filius
meus, sed dominabitur super vos dominus. Quam admirabile est nomen
tuum etc. scilicet divinitatis: Psal. 92: mirabiles elationes
maris et cetera. Genes. 32: cur quaeris nomen meum quod est
mirabile? Item Christi incarnati: Isa. 9: vocabitur nomen ejus
admirabilis. Sed numquid solum in Judaea, ut dicunt Judaei, vel in
Africa, ut Donatistae? Non; sed in universa terra: Malach.: ab
ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Ratio
admirationis subjungitur, quoniam elevata est magnificentia tua, quia
in caelis apparet magnitudo tua. Admiratio est quando aliquis videt
effectum, et ignorat causam. Dupliciter est ergo aliqua causa
admirabilis: vel quia ignota totaliter, vel quia non producit effectum
manifestantem causam perfecte. Primum non est in Deo: quia producit
effectum: Rom. 1. Invisibilia Dei per ea quae facta sunt et
cetera. Producit dico effectum, non tamen manifestantem perfecte
causam: et ideo remanet admirabilis: et hoc est quod dicit:
magnificentia tua, idest laus vel virtus tua, quae potest facere
magna. Est elevata super caelos, improportionaliter excedens
factionem caelorum. Unde excludit errorem dicentium, quod Deus sit
forma caeli: esset enim secundum hoc proportionatus caelis. Item
dicentium quod agit ex necessitate naturae: quia non extenderet se
supra caelos: tamen potest in infinitum majus facere. Vel super
caelos, idest Scripturas, quia plus est quam in Scripturis
commendetur: Eccl. 43: glorificantes Deum quantumcumque
potestis, supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. Vel
magnificentia tua, idest filius tuus Deus homo, elevata est, in
ascensione, super caelos: Ephes. 4: qui descendit, ipse est qui
ascendit super omnes caelos et cetera.
2. Deinde cum dicit, ex ore, ostendit quod est maxime manifesta.
Et primo ostendit manifestationem. Secundo ejus rationem, ibi,
quoniam videbo. Quod sit manifesta, probat; quia illud est
manifestum quod est omnibus inditum, quantumcumque simplicibus, quasi
quadam naturalis cognitione. Duplex namque est genus hominum, qui
consequuntur naturalem et rectum instinctum, sicut sunt simplices, vel
sapientes. Quod sapientes cognoscant Deum, hoc non est magnum; sed
quod simplices sic. Sunt autem quidam qui naturalem instinctum
pervertunt: et isti cognitionem Dei repellunt: Ps. 81:
nescierunt idest nescire voluerunt, neque intellexerunt et cetera.
Job 22: dixerunt Deo, recede a nobis; scientiam viarum tuarum
nolumus. Deus autem facit ut per illos, idest per simplices, qui
sequuntur naturalem instinctum, confundantur qui pervertunt naturalem
instinctum. Per infantes designantur simplices: 1 Pet. 2: sicut
modo geniti infantes, rationabiles sine dolo et cetera. Dicit ergo,
admirabile quidem est nomen tuum, ita tamen quod ex ore infantium et
lactentium perfecisti laudem, qui interius instigas ad hoc: et hoc
propter inimicos tuos; qui adversantur scientiae et cognitioni tuae:
Phil. 3: inimicos crucis Christi et cetera. Ut destruas inimicum
et ultorem, quemcumque persecutorem. Vel Pharaonem qui velit ulcisci
contra confitentem nomen tuum: 2 Cor. 10: consilia destruentes,
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Vel
tyrannum qui armis impugnat nomen sanctum tuum: 1 Pet. 2: ut
benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.
Hoc fecit Christus: nam Matth. 21, de pueris Hebraeorum
respondit Christus, quod ex eorum verbis perfecta sit laus, qui
spiritus sancti instinctu laudabant: quod tamen videbatur pueriliter
agi. Hoc locum habet quando simplices recognoscunt Deum, et alii
pervertunt studia cognitionis naturalis, ne cognoscant ipsum Deum.
Item hoc in apostolis qui sine litteris et idiotae: Act. 4:
simplices sicut columbae: Matth. 10: et sicut oves in medio
luporum; et destruxerunt omnes inimicos Christi. 1 Cor. 1: quae
stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundantur sapientes, et infirma
et cetera.
3. Consequenter hujus manifestationis rationem subnectit dicens,
quoniam. Tullius dicit in Lib. de natura deorum, et fuit dictum
etiam ab Aristotele, quamvis in ejus libris quae apud nos habentur non
inveniatur, quod si aliquis homo intraret palatium quod videret bene
dispositum, nullus est ita amens, qui licet non videret quomodo factum
fuerit, quin percipiat quod fabricatum sit ab aliquo. Nos intramus
mundum, nec videmus quomodo factum sit; sed ex hoc ipso quod est ita
bene ordinatus, debemus percipere quod est factus ab aliquo. Et hoc
specialiter ostendit ordo corporum caelestium. Fuerunt quidam errantes
qui causas rerum attribuunt necessitati materiae; unde dicunt facta
omnia propter calidum et frigidum, siccum et humidum, ut elementa quae
sic convenerunt. Hoc autem si apparentiam posset habere in aliis,
nullo tamen modo in caelestibus corporibus: quia non possunt attribui
necessitati materiae, quod tantum distet hoc ab illo, et tanto tempore
compleant cursum suum. Hoc autem nonnisi in causam intellectivam
oportet reducere. Et ideo Scriptura quando vult manifestare Dei
potentiam, reducit nos in considerationem caelorum. Is. 40:
levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec: ideo
dicit, quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum. Dicit
autem, opera digitorum, propter tria: quia quae cum digitis facimus,
attente et distincte facimus. Et quae de corporibus caelestibus
consideranda sunt, non reducuntur nisi in causam intelligibilem; et
ideo dicit, opera digitorum tuorum: Ps. 135: qui fecit caelos in
intellectu: vel respondet ad id quod dicit, elevata. Quando quis
facit elevari quod grave est, supponit humerum; sed quando facit
elevari quod est leve, supponit digitum; et ideo dicit, opera
digitorum, quasi leve sit ei facere caelos: Isa. 40: quis
appendet tribus digitis molem terrae, et caelos palma ponderabit? Vel
quae digitis facimus subtilia opera sunt. Ut ostendat ergo quod haec
subtiliora sunt aliis, dicit opera digitorum et cetera. Lunam vero
nominat, et non solem, propter gentiles, qui credebant eum summum
Deum: et ideo ponit specialiter, lunam et stellas, in quibus non est
manifesta ratio erroris: Eccl. 43: species caeli gloria
stellarum, mundum illuminans in excelsis dominus. Mystice apostolos
vel Scripturas opera digitorum. Tres digiti tres personae; quasi
dicat, opera totius Trinitatis vel spiritus sancti. Lunam,
Ecclesia: stellas, doctores. Et haec Deus fundavit.
4. Quid. Supra Psalmista admiratus est divinae majestatis
excellentiam; et nunc commemorat duo beneficia divinitus collata
hominibus. Secundo ex hoc Psalmum terminat in laudem, ibi, domine
dominus noster et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit
clementiam Dei ad homines, per comparationem ad ea quae sunt supra
homines. Secundo per comparationem ad primum hominem, ibi, gloria et
honore. Tertio per comparationem eorum quae sunt sub homine, et
constituisti. Supra hominem duplex est natura: divina scilicet, et
angelica. Primo ergo ponit beneficia per comparationem ad Deum.
Secundo per comparationem ad Angelos, ibi, minuisti. Primo
exponatur secundum quod competit quantum ad beneficia naturalia.
Secundo quantum ad gratuita. Et secundum primum modum et circa eum
duo facit. Primo ponit specialem curam hominis a Deo. Secundo
familiaritatem specialem, aut filius hominis. Mirabile est quod quis
magnus alicui parvo speciali familiaritate conjungatur: et ideo primo
Psalmista commemorat parvitatem hominis ex conditione quid est homo,
tam parva res? Job 14: homo natus de muliere: et 25: homo
putredo, et filius hominis vermis. Secundo quantum ad originem: quia
etiam vilis: Job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum
semine? Et 10: nonne sicut lac et cetera. Et ideo dicit, aut
filius hominis? Sed isti sic parvo, sic vili, dicit quod duo facit:
scilicet quod memoratus est ejus, et quod visitat eum. Primum
pertinet ad curam. Secundum ad familiaritatem specialem. Et est
talis modus loquendi: sicut si aliquis artifex fecisset magna, et
inter aliqua unum minimum, scilicet acum, et quando fecit acum
ostendit se habere ejus scientiam. Sed quod in dispositione operum
curaret de acu, esset valde mirabile; et ideo dicit, quid est homo,
quod inter magnas creaturas recordaris ejus? Eccl. 16: ne dicas,
a Deo abscondar etc. et quae est anima et cetera. Quia propter
parvitatem Deus non obliviscitur tui. Sed quid magnum est hoc? Deus
enim habet curam de omnibus: Sap. 12: nec est enim alius quam tu,
cui cura est de omnibus. Dicendum, quod de homine habet specialem
curam, scilicet quod in judicio remunerentur actus ejus: Job 14:
dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos et cetera. Item non
curam solum habet de homine, sed familiaritatem habet cum eo; et hoc
est quod dicit, quoniam visitas cum. Sola natura rationalis est capax
Dei, cognoscendo et amando. Inquantum ergo Deus nobis praesens
efficitur per amorem vel cognitionem, visitat nos: Job 10:
visitatio tua custodivit et cetera. Sic ergo magna clementia Dei est
in comparatione hominis ad Deum.
5. Sed sequitur de homine hoc in comparatione ad Angelos, quibus
homo invenitur propinquus. Minuisti. In Angelis invenitur imago
Dei per simplicem intuitum veritatis, absque inquisitione; in homine
vero per discursum; et ideo in homine aliquantulum. Inde est quod
homines dicuntur Angeli: Malach. 2: legem requirent ex ore ejus:
quia Angelus domini exercituum est. Est et homo corruptibilis, sed
modicum; quia aliquando homo in patria omnia sine discursu cognoscet;
et erit secundum corpus incorruptibilis: 1 Cor. 15: oportet
corruptibile hoc induere incorruptionem. Consequenter ostendit
clementiam Dei ad hominem, per comparationem ad ipsum hominem, cum
dicit, gloria et honore et cetera. Coronari est regum. Deus fecit
hominem quasi regem inferiorum et est gloria, scilicet claritas divinae
imaginis: et haec est quaedam corona hominis: 1 Cor. 11: vir
imago est et gloria Dei: Ps. 4: signatum est super nos lumen
vultus tui domine. Sed ille honoratur, qui non subjicitur alicui.
Homo enim nulli creaturae naturali corporali subjicitur, quantum ad
animam, nec in ingressu nec in progressu: non in ingressu, quia a
creatura non producitur, et libere agit: nec perit cum corpore; et in
hoc honor hominis consistit; et ideo dicitur Sap. 2: nec
judicaverunt honorem animarum sanctarum etc. usque fecit illum: Ps.
48: homo cum in honore esset non intellexit et cetera. Consequenter
cum dicit, constituisti, ponit clementiam Dei ad hominem per
comparationem ad ea quae sunt sub homine, quia voluit habere hominem
dominium super ista inferiora: et circa hoc tria facit. Primo
proponit dominium. Secundo facultatem dominandi. Tertio numerum
subditorum. Secundum, ibi, omnia subjecisti. Tertium, ibi, oves
et boves. Dicit ergo, ex quo homo est rex, dedisti ei dominium.
Super opera manum tuarum: Gen. 1: ut praesit piscibus maris, et
volucribus caeli, et bestiis universae terrae, et reptili quod movetur
in terra. Hoc habet per rationem, quia excedit omnia animalia: et
ideo statim cum dixit, gloria et honore, subdidit. Constituisti,
idest dedisti dominium. Sed nota quod dicit, quod homo habet
auctoritatem super opera manuum, non digitorum; quia non sunt subtilia
ut caeli, qui sunt opera digitorum. Homo non potest sibi ea
subjicere; et ideo secundo ostendit facultatem dominandi. Omnia,
inquit, subjecisti, ut praeesset et dominaretur ad nutum. Hoc
signatur Gen. 2, ubi Deus adduxit omnia animalia ad Adam. Et
haec subjectio plenarie fuit ante peccatum; sed aliqua nunc resistunt
in poenam peccati. Tertio cum dicit, oves et boves etc., enumerat
subjecta: et ponit animalia ut etiam plantae intelligantur. In
animalibus autem quaedam subjiciuntur secundum totum genus suum,
scilicet animalia mansueta et domestica secundum suam naturam, scilicet
oves et boves: et hoc in feminino dicit, universas, quia armenta
fiunt praecipue de vaccis et ovibus. Alia sunt quae non subjiciuntur
secundum totum genus: et horum quaedam sunt gressibilia: et quantum ad
hoc dicit, insuper et pecora campi etc.: scilicet apri, cervi, et
hujusmodi: quaedam volatilia, scilicet aves: et quaedam natatilia
sicut pisces. Possunt et haec ad beneficia gratiae referri: et tunc
in his omnia mysteria Christi numerantur. Primo incarnationis, quid
est homo? Duo tangit: scilicet causam incarnationis, et ipsam
incarnationem: et dicit, quid est homo? Videbatur enim Deus oblitus
hominis, quando expulit eum de Paradiso: hujusmodi recordatur quando
reducitur ad illud Psalm. 105: memento nostri domine. Et sic
sequitur incarnatio: quia visitat: et ideo dicit, aut filius hominis
et cetera. Quia licet totum genus humanum visitaverit, specialiter
tamen illum hominem assumptum in unitate hypostasis: Hebr. 1:
nunquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae. Secundum est
passionis. Minuisti propter passionem. Heb. 2: eum autem qui
modico quam Angeli minoratus est et cetera. In Hebraeo habetur, et
minues eum parum a Deo: quia conjunctus est Deo in unitate personae;
sed minutus propter passibilitatem assumptam. Tertium est beneficium
resurrectionis in honore exhibito apostolis, quae numerat per
passionem; Phil. 1: in nomine Jesu omne genuflectatur et cetera.
Joan. 5: ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.
Quartum mysterium est ascensionis: constituisti eum super et cetera.
Eph. 1: constituens eum ad dexteram suam, supra omnem principatum
et potestatem et cetera. Quintum mysterium est adventus ad judicium,
omnia subjecisti etc. idest constituisti eum judicem super omnia:
Hebr. 2: nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei: tunc omnia
subjicientur sub pedibus ejus, idest humanitate ejus, quia caput
Christi Deus, 2 Cor. 11. Et sunt pedes humanitas: Joan.
5: potestatem dedit ei judicium facere. Et hi in judicio quidam
boni: et horum quidam subditi sunt signati per oves: 2 Reg. ult.:
isti qui sunt oves quid fecerunt? Quidam praelati, et hi signati sunt
per boves: Prov. 14: ubi plurimae segetes, ibi manifesta
fortitudo bovis. Quidam mali: et horum sunt tria genera: Joan.
2: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut
concupiscentia carnis, aut superbia vitae. Et primo ponit
luxuriosos: et hi sunt oves et boves et pecora campi, quia bestialibus
delectantur: Joel. 1: putruerunt jumenta in stercore suo, et
demoliti sunt horrea campi. Dicit hoc, quia vadunt per amplam viam,
Matth. 7. Secundo superbos, volucres: Matth. 14: aves caeli
comederunt illud: Deut. 32: devorabunt eos aves morsu amarissimo.
Tertio cupidos, qui perambulant semitas maris, ad litteram; vel
mundi: Ps. 11: in circuitu impii ambulant: Job 1: circuivi
terram, et perambulavi eam. Sicut Deus est mirabilis eminentia
majestatis, ita ostenditur ex clementia; et ideo concludit
admirationem, domine dominus noster et cetera. Tamen sciendum est,
quod iste Psalmus est circularis, quia eundem versum habet in
principio et in fine. Quidam sunt semicirculares, quia non repetunt
totum versum, sed partem; sicut benedic anima mea domino, finis, in
omni loco dominationis ejus.
|
|