|
Ministri Dei nostri, dicetur vobis, Is. LXI, v. 6. In his
verbis congrue tangitur materia huius secundae epistolae ad
Corinthios. Nam in prima epistola agit apostolus de ipsis
sacramentis, sed in hac secunda agit de ministris ipsorum
sacramentorum, tam bonis, quam malis. Ratio autem hanc epistolam
scribendi fuit, quod Corinthii, post praedicationem eius, admiserant
pseudo-apostolos, quos apostolo praeferebant. Propter hoc scribit
eis hanc epistolam, in qua commendat apostolos et ostendit verorum
apostolorum dignitatem; ostendit etiam et vituperat falsorum
apostolorum falsitatem. Commendat autem verorum apostolorum
dignitatem, ex hoc quod sunt ministri Dei. Ministri, inquit,
Dei, dicetur vobis, scilicet apostolis, qui quidem dicuntur ministri
quantum ad tria. Primo quantum ad dispensationem sacramentorum. I
Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros, et cetera.
Christus enim institutor est sacramentorum, sed apostoli et eorum
successores ea dispensant, et ideo subditur in praedicta auctoritate et
dispensatores mysteriorum Dei. Secundo quantum ad gubernationem,
scilicet inquantum gubernant populum Dei. Sap. c. VI, 5: cum
essetis ministri, non recte iudicastis, et cetera. Deus enim
gubernat omnia per prudentiam. Unde quicumque aliquid gubernat,
dicitur minister Dei. Tertio quantum ad humanae salutis operationem,
inquantum scilicet eorum ministerio et praedicatione, homines ad
salutem conversi sunt: cuius salutis solus Deus est auctor, quia ipse
est qui venit salvum facere quod perierat, apostoli vero ministri. I
Cor. III, v. 4 s.: quid ergo est Apollo? Quid Paulus?
Ministri eius, cui credidistis, et cetera.
|
|