|
De istis ergo ministris tractat hic apostolus, ostendens in hac
epistola eorum dignitatem etiam scribens Corinthiis. In qua quaedam
praemittit. Primo salutationem; secundo prosequitur epistolam, ibi
benedictus Deus, et cetera. In salutatione autem tria ponit: primo
enim describit personas salutantes; secundo personas salutatas, ibi
Ecclesiae quae est, etc.; tertio bona optata, ibi gratia vobis, et
cetera. Circa primum primo describitur persona salutans principalis,
quia Paulus; secundo persona adiuncta, quia Timotheus. Persona
salutans describitur ab humilitate, quia Paulus, qui Latine dicitur
modicus. Iste est ille modicus, de quo Is. LX, 22: minimus
erit in mille, et cetera. Vel a doctrina, quia Paulus dicitur os
tubae. Ista est illa tuba de qua Zach. IX, 14: dominus in tuba
canet, et cetera. Et competit quod dicitur Is. LVIII, 1:
quasi tuba exalta vocem tuam, et cetera. A dignitatis auctoritate,
quia apostolus, et cetera. Ubi tria ponuntur. Primo quod sit
legatus, unde dicitur apostolus, id est principaliter missus. Soli
enim duodecim apostoli electi missi sunt a Christo. Lc. VI,
13: elegit duodecim, quos et apostolos, et cetera. Alii autem
discipuli non missi sunt principaliter, sed secundario. Et inde est
quod apostolis succedunt episcopi, qui habent specialem curam gregis
domini. Alii autem sacerdotes succedunt septuaginta duobus
discipulis, qui gerunt vices commissas sibi ab episcopis. Est ergo
eius dignitas quia apostolus. I Cor. IX, 2: si aliis non sum
apostolus, sed tamen vobis sum, et cetera. Gal. II, 8: qui
operatus est Petro, et cetera. Sed quare vocat se hic apostolum,
dicens Paulus apostolus, cum in epistola ad Romanos scribit se
servum? Ratio huius est, quia Romanos reprehendit de dissensione et
superbia, quae est mater dissensionis, quia inter superbos semper
iurgia sunt. Unde ut eos revocet a dissensione, inducit eos ad
humilitatem, vocando se servum. Corinthii vero erant pertinaces et
rebelles, et ideo, ut reprimat eorum proterviam, usus est hic nomine
dignitatis, dicens se apostolum. Secundo ponitur cuius sit legatus,
quia Iesu Christi. Infra V, 20: pro Christo legatione
fungimur. Tertio ponitur modus quo adeptus est legationem, quia non
iniecit se ut pseudo. Ier. c. XXIII, 21: non mittebam eos,
et ipsi currebant. Non est datus populo ex divino furore, iuxta illud
Iob XXXIV, 30: qui facit regnare hypocritam, et cetera.
Osee XIII, 11: dabo tibi regem, sed in furore meo. Est
adeptus apostolatum ex voluntate Dei et beneplacito. Act. IX,
15: vas electionis est mihi iste. Et ideo dicit per voluntatem
Dei. Persona autem adiuncta est Timotheus. Unde dicit et
Timotheus frater. Frater, inquam, propter fidem, Matth.
XXIII, 8: omnes vos fratres estis, etc., et propter
dignitatem, quia episcopus: et inde est quod Papa vocat omnes
episcopos fratres. Connumerat autem sibi Timotheum, quia cum ipse
transisset per eos, sicut dixit in I Epist., ult. cap., possent
credere quod malitiose retulisset apostolo ea de quibus ipse scribit ad
eos. Consequenter ponuntur personae salutatae, et primo principales,
secundo adiunctae principalibus, in hoc quod dicit Ecclesiae Dei,
quae est totus populus fidelis, tam clerici quam laici. I Tim.
III, 15: ut scias quomodo oporteat te conversari. Quae est
Corinthi, quia Corinthus erat metropolis Achaiae. Sed adiunctae
personae sunt omnes sancti, qui sunt unius spiritus sancti gratia
renati. I Cor. VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati,
et cetera. Qui sunt in Achaia, cuius metropolis est Corinthus.
Istis autem personis salutatis optat apostolus bona. Unde dicit
gratia vobis, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit ipsa
bona; secundo ipsorum auctorem, ibi a Deo patre, et cetera. Ponit
autem ista duo extrema bona, ut in eis intelligantur media. Primum
enim bonum est gratia, quae est principium omnium bonorum. Nam ante
gratiam nihil est nisi diminutum in nobis. Ultimum autem omnium
bonorum est pax, quia pax est generalis finis mentis. Nam
qualitercumque pax accipiatur, habet rationem finis; et in gloria
aeterna et in regimine et in conversatione, finis est pax. Ps.
CXLVII, 3: qui posuit fines tuos pacem. Quis autem sit auctor
horum bonorum ostendit, subdens a Deo patre, et cetera. Et haec duo
possunt dupliciter distingui, quia cum dicit a Deo patre, potest
intelligi pro tota Trinitate. Nam, licet persona patris dicatur
pater Christi per naturam, tamen tota Trinitas est pater noster per
creationem et gubernationem. Is. LXIII, 16: et nunc,
domine, pater noster es tu. Ier. III, 19: patrem vocabis me.
A Deo ergo patre nostro, id est a tota Trinitate proveniunt bona.
Matth. VII, 11: si vos cum sitis mali, et cetera. Sed si
Deus pater noster accipiatur pro tota Trinitate, quare additur
persona filii, cum dicit et domino Iesu Christo? Numquid est alia
persona a Trinitate? Dicendum quod additur non propter aliam personam
sed propter aliam naturam, scilicet humanitatis assumptae a filio in
personam divinam: quam quidem Trinitati connumerat, quia omnia bona
proveniunt nobis a Trinitate per incarnationem Christi; et primo
gratia, Io. I, 17: gratia et veritas, etc., secundo pax,
Eph. II, 14: ipse est pax nostra, et cetera. Item cum dicit a
Deo patre nostro, potest intelligi persona patris solum; et, licet
tota Trinitas sit pater noster, ut dictum est, tamen persona patris
est pater noster per appropriationem; et sic hoc quod dicit et domino
Iesu Christo, intelligitur de persona filii. De persona autem
spiritus sancti non fit hic mentio, quia, sicut dicit Augustinus,
cum sit nexus patris et filii, ubicumque ponitur persona patris et
persona filii, intelligitur persona spiritus sancti.
|
|