|
Hic incipit epistola in qua apostolus duo facit. Primo enim excusat
se de eo quod non iverat ad eos, sicut promiserat; secundo prosequitur
intentionem suam, cap. III, ibi incipimus iterum, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ponit excusationem de mora; secundo
morae assignat causam, secundo cap., ibi statui autem, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo enim reddit eos benevolos; secundo
excusationem ponit, ibi et hac confidentia, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo captat eorum benevolentiam, recitando quaedam in
generali; secundo quaedam in speciali, ibi non enim, et cetera.
Benevolentiam autem eorum captat apostolus ostendendo quod quidquid
facit, totum facit ad eorum utilitatem. Et circa hoc duo facit.
Primo praemittit utilitatem quae ex ipso aliis provenit; secundo
rationem eorum assignat, ibi quoniam sicut abundant, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo enim ponitur gratiarum actio; secundo
actionis gratiarum modus, ibi qui consolatur, etc.; tertio causa,
ibi ut possimus et ipsi consolari. Agit ergo gratias toti Trinitati,
a qua provenit omne bonum. Et ideo dicit benedictus Deus, id est
tota Trinitas. Item personae patris, cum dicit et pater domini
nostri Iesu Christi, per quem, scilicet Christum, pater nobis
omnia donavit. Sed sciendum quod nos benedicimus Deum, et Deus
benedicit nobis, sed aliter et aliter. Nam dicere Dei, est facere.
Ps. XXXII, 9: dixit et facta sunt. Unde benedicere Dei est
bonum facere, et bonum infundere, et sic habet rationem causalitatis.
Gen. I, 28, et XXII, v. 17: benedicens benedicam tibi,
et cetera. Dicere autem nostrum non est causale, sed recognoscitivum
seu expressivum. Unde benedicere nostrum idem est quod bonum
recognoscere. Cum ergo gratias agimus Deo, benedicimus sibi, id est
recognoscimus eum bonum et datorem omnium bonorum. Tob. XII, v.
6: benedicite Deum caeli, et cetera. Dan. III, v. 57:
benedicite, omnia opera, et cetera. Recte ergo gratias agit patri,
quia misericors est, unde dicit pater misericordiarum, et quia
consolator, unde dicit et Deus totius consolationis. Et agit gratias
de duobus, quibus homines maxime indigent. Primo enim indigent, ut
auferantur ab eis mala, et hoc facit misericordia, quae aufert
miseriam; et misereri est proprium patri. Ps. CII, 13:
quomodo miseretur pater filiorum, et cetera. Secundo indigent ut
sustententur in malis quae adveniunt. Et illud est proprie consolari,
quia nisi homo haberet aliquid in quo quiesceret cor eius, quando
superveniunt mala, non subsisteret. Tunc ergo aliquis consolatur
aliquem, quando affert ei aliquod refrigerium, in quo quiescat in
malis. Et licet in aliquibus malis homo possit in aliquo consolari et
quiescere et sustentari, tamen solus Deus est, qui nos consolatur in
omnibus malis. Et ideo dicit Deus totius consolationis; quia si
peccas, consolatur te Deus, quia ipse misericors est. Si
affligeris, consolatur te, vel eruendo ab afflictione per potentiam
suam, vel iudicando per iustitiam. Si laboras, consolatur te
remunerando, Gen. XV, 1: ego merces tua, et cetera. Et ideo
dicitur Matth. V, 5: beati qui lugent, et cetera. Materiam
autem gratiarum actionis subdit dicens qui consolatur, et cetera.
Quasi dicat: ideo benedictus, quia consolatur nos in omni
tribulatione. Infra VII, 6: qui consolatur, et cetera. Causam
autem huius ponit, cum dicit ut possimus et ipsi consolari. Ubi
notandum est, quod in donis divinis est ordo. Ad hoc enim Deus dat
aliquibus specialia dona, ut ipsi effundant illa in utilitatem
aliorum. Non enim dat lumen soli, ut sibi soli luceat sed ut toti
mundo. Unde vult quod de omnibus bonis nostris, sive sint divitiae,
sive potentia, sive scientia, sive sapientia, accrescat aliqua
utilitas aliis. I Petr. c. IV, 10: unusquisque gratiam quam
accepit, et cetera. Hoc est ergo quod apostolus dicit consolatur nos
in omni tribulatione. Sed quare? Non ut solum nobis hoc sit ad
bonum, sed etiam ut aliis prosit. Unde dicit ut possimus et ipsi
consolari eos, et cetera. Possumus enim consolari alios per exemplum
consolationis nostrae. Qui enim non est consolatus, nescit
consolari. Eccli. XXXIV, v. 11: qui non est tentatus,
qualia scit? Qui sunt in omni, id est in qualibet pressura. Is.
c. LXI, 1 s.: spiritus domini misit me, etc., ut consolarer
omnes lugentes, etc., Eccli. c. XLVIII, 27: consolatus
est lugentes, et cetera. Possumus, dico, consolari per
exhortationem ad tolerantiam passionum, promittendo praemia aeterna,
qua scilicet exhortamur vos per Scripturas et internas inspirationes,
ut patienter sustineamus, et alios exhortemur exemplo nostro, et per
ipsas Scripturas. I Cor. c. XI, 23: ego enim accepi a
domino, et cetera. Is. XXI, 10: quae audivi a domino, et
cetera. Posita utilitate quae ex apostolis aliis provenit, dictorum
consequenter rationem assignat, dicens quoniam sicut abundant, et
cetera. Et quia duo dixerat, scilicet quod Deus consolatur nos in
omni tribulatione, et quod possimus et ipsi, etc., hic rationem
horum duorum exponit, et primo ostendit quomodo Deus consolatur nos in
omni tribulatione; secundo quomodo consolatio nostra convertitur in
consolationem aliorum, ibi sive autem tribulamur, et cetera. Dicit
ergo: recte dico quod consolatur nos in omni tribulatione nostra, quia
secundum quod abundant passiones Christi in nobis, et cetera. Dicit
Christi, id est inchoatae a Christo. Ez. IX, 6: a sanctuario
meo incipite. In Christo enim inceperunt passiones pro peccatis
nostris, quia ipse peccata nostra pertulit in corpore suo super
lignum, I Petr. II, v. 24, deinde per apostolos, qui
dicebant mortificamur tota die, Ps. XLIII, 22 etc., deinde
per martyres qui secti sunt, tentati sunt, etc., Hebr. XI,
37; ultimo ipsi peccatores pro suis peccatis patienter iram domini
portabunt, quia peccaverunt ei. Vel passiones Christi, id est quas
sustinemus propter Christum: Act. V, 41: ibant apostoli
gaudentes, et cetera. Et Ps. XLIII, 22: propter te
mortificamur, et cetera. Sicut, inquam, huiusmodi passiones
abundant, sic abundat per Christum consolatio nostra. Ps.
XCIII, v. 19: secundum multitudinem dolorum, et cetera.
|
|