|
Postquam apostolus ostendit quod Deus consolatur servos suos in
tribulationibus, scilicet ministros fidei et praedicatores, hic
consequenter manifestat, quod eorum consolatio cedit ad bonum aliorum.
Et circa hoc duo facit. Primo manifestat qualiter eorum consolatio
sit ad aliorum utilitatem et salutem; secundo ordinem huius
consolationis et salutis insinuat, ibi quae operatur tolerantiam, et
cetera. Circa primum advertendum est, quod tria dicit apostolus se
recepisse: tribulationem, cum dicit: in omni tribulatione nostra,
consolationem, cum dicit: qui consolatur nos, exhortationem, cum
subdit: ut possimus et ipsi, et cetera. Accipiendo ergo haec tria
passive, dicimus, quod apostoli consolantur, tribulantur et
exhortantur. Unde et tria ostendit apostolus cedere ad consolationem
aliorum, et hoc in quodam ordine. Et primo eorum tribulationem, cum
dicit sive, inquit, tribulamur, et cetera. Quasi dicat: vere
quidquid recipimus est in bonum vestrum, quia sive tribulamur, pro
vestra exhortatione et salute, quia scilicet nostro exemplo monet vos
Deus ad passionum tolerantiam, unde provenit vobis salus aeterna.
Unde I Machab. VI, 34 legitur, quod ostenderunt elephantis
sanguinem uvae, et mororum, ut acuerent eos ad bellum. Quod fit,
quando tepidis et pigris adhibentur passiones sanctorum in exemplum.
Secundo ostendit, quod eorum consolatio in aliorum utilitatem cedit,
cum dicit sive consolamur. Quasi dicat: ipsa nostra consolatio, qua
nos spe praemii consolamur, est ad consolationem vestram, inquantum
exemplo nostro vos etiam eamdem spem praemii habentes, gaudetis.
Tertio ostendit quod eorum exhortatio passiva est ad bonum aliorum,
dicens sive exhortamur, per internam inspirationem vel per flagella,
hoc est pro vestra exhortatione, scilicet ut vos ad maiora animemini,
et salutem speretis. Unde dicitur II Mach. ult., quod exhortati
sermonibus Iudae, et cetera. Adiuvantibus autem vobis, et cetera.
Huius autem consolationis et salutis ordinem insinuat, cum subdit quae
operatur tolerantiam, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit patientiam habitam in adversis; secundo manifestat fructum,
qui ex patientia provenit, ibi ut spes firma, et cetera. Dicit
ergo: dico quod haec ad vestram salutem cedunt, quae salus est vobis
in hoc, inquantum exemplo nostri estis fortes ad tolerantiam
passionum, et ut patienter sustineatis passiones quas et nos patimur.
Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras.
Iac. V, 10: exemplum accipite, fratres mei, et cetera. Ex qua
quidem patientia provenit vobis fructus, quia ex hoc spes nostra firma
est pro vobis, quod vos efficiamini haeredes vitae aeternae. Rom.
V, 3 s.: tribulatio patientiam operatur, patientia vero spem.
Gregorius: tanto spes in Deum solidior surgit, quanto quis graviora
pro nomine eius pertulerit. Nam ex passionibus quas sustinent sancti
Dei pro Christo, consurgit eis spes vitae aeternae. Et causa spei
huius est, quia sumus scientes, quia sicut estis socii nostri in
passionibus, eritis socii et consolationis, id est vitae aeternae.
II Tim. II, 11: fidelis sermo, nam si commortui sumus, et
convivemus, et cetera. I Petr. IV, 13: communicantes Christi
passionibus gaudete, et cetera. Consequenter cum dicit non enim
volumus vos, captat eorum benevolentiam, recitando quaedam in
speciali. Et circa hoc tria facit. Primo enim describit
persecutionem quam passus est in Asia; secundo specialem ei
consolationem collatam, ibi qui de tantis, etc.; tertio subdit
consolationis causam, ibi nam gloria, et cetera. Dicit ergo primum:
non solum ea quae dicta sunt de tribulationibus in generali, bonum est
vos scire, sed non volumus vos ignorare, quia scire est utile vobis,
inquantum exemplo nostri patientiores estis. Nolumus, inquam, vos
ignorare de tribulatione nostra, et cetera. Thren. III, 19:
recordare paupertatis meae, et cetera. Haec est illa persecutio, de
qua legitur Act. XIX, 23 ss., quae facta est apostolo ab
Asiano quodam argentario concitante plebem contra eum, quam quidem
apostolus exaggerat a tribus. Ex loco, quia in Asia, et hoc est
quod dicit quae, scilicet tribulatio, facta est in Asia, id est,
apud Ephesum, quae est in Asia, ubi debuisset magis honorari et
consolari. Ex acerbitate, quia supra consuetudinem humanarum
passionum, et ideo dicit quoniam supra modum sumus, et cetera. Item
supra posse, et ideo dicit supra virtutem. Sed contra I Cor. X,
13: fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra, et cetera.
Respondeo. Dicendum quod pati supra virtutem potest intelligi
dupliciter. Vel supra virtutem naturalem, et de hac loquitur hic,
supra quam Deus aliquando permittit sanctos tentari; vel supra
virtutem gratiae, et de hac intelligitur illud I Cor. X, 13:
fidelis Deus, etc., supra quam non permittit aliquem Deus tentari.
Et quod apostolus loquatur hic de virtute naturali, ostendit
consequenter cum dicit ita ut taederet nos vivere. Constat enim quod
inter alia vivere magis desideratur. Quando ergo est tanta
persecutio, ut et ipsa vita reddatur taediosa, manifestum est quod est
supra virtutem naturae. Et hoc est quod dicit ita ut, etc.; quasi
dicat: sic erat gravis persecutio, ut vita esset nobis taediosa. Iob
X, 1: taedet animam meam vitae meae. Contra Iac. I, 2: omne
gaudium existimate, fratres mei, et cetera. Respondeo. Dicendum
quod tribulatio potest considerari dupliciter. Vel secundum se, et
sic est taediosa; vel in comparatione ad finem, et sic est iucunda,
inquantum propter Deum et spem vitae aeternae sustinetur. Et non
solum erat nobis taediosa vita, sed eramus certi de morte. Unde dicit
sed ipsi in nobis responsum mortis, id est certitudinem mortis,
habuimus; quasi dicat: opinio mea dictabat mihi hoc, quod deberem
mori. Vel aliter, responsum mortis, id est ipsa ratio diceret et
eligeret mori propter taedium vitae. Exaggerat etiam tribulationem ex
causa, unde dicit ut non simus in nobis, etc., scilicet ut
reprimatur humana superbia. Ier. XVI, 19: domine, fortitudo
mea et robur, et cetera. Sed in omnibus confidamus de Deo. Ier.
XVII, 7: benedictus qui confidit in domino, et cetera. Et ideo
dicit sed in Deo qui suscitat, et cetera. I Reg. II, 6:
dominus mortificat et vivificat. Sed quia dominus non derelinquit
sperantes in se, ideo subdit apostolus consolationem ei factam a
domino, dicens qui de tantis periculis, et cetera. Et circa hoc tria
facit. Primo describit consolationem praesentem contra mala
praeterita; secundo consolationem futuram; tertio causam spei. Dicit
ergo: consolati sumus a Deo, qui eripuit nos in praeterito de tantis
periculis, et eruit in praesenti, quia non cessat liberare, Is.
XLIII, 2: cum transieris per aquas, etc., in quem speramus,
quoniam eripiet, et adiecit in futuro, Eccli. II, 9: qui
timetis dominum, sperate in illum. Huius autem spei causam nobis
praebent orationes vestrae. Unde dicit adiuvantibus vobis nos in
orationibus, quas pro nobis facitis. Prov. XVIII, 19:
frater qui iuvatur a fratre, et cetera. Rom. XV, 30: obsecro
vos, fratres, per dominum Iesum Christum, et per charitatem sancti
spiritus, ut adiuvetis me in orationibus vestris, et cetera. Quae
quidem orationes necessariae sunt, quia Deus multa bona confert uni ad
preces multorum. Cuius ratio est, quia Deus de bonis quae confert,
vult exhiberi sibi gratias et quod multi ex hoc teneantur ad gratiarum
actiones, hoc autem fit quando ex eo quod dat uni ad preces multorum,
obligat sibi omnes, ad quorum preces confert bonum aliquod, ut sic non
solum ille cui confert, sed etiam ipsi rogantes, gratias referant
Deo. Et hoc est quod dicit ut ex multarum personis. Et dicit ex
multarum facierum, vel quantum ad aetatem, vel quantum ad
conditionem, vel quantum ad diversitatem gentium vel morum. Eius quae
in nobis est donationis, id est pro illa donatione, scilicet fidei,
quae in nobis est, per multos agantur gratiae Deo pro nobis. Eph.
V, 20: gratias agentes Deo et patri. Vel aliter: ut ex multarum
personis facierum, id est conditionum personis. Dico eius
donationis, quae est in nobis, id est, quae habent idem donum,
scilicet fidei vel charitatis, id est ex multis personis illorum qui
sunt in fide Christi, agantur, et cetera. Et sic secundum hanc
expositionem per diversas facies intelliguntur diversae virtutes, ut
facies unius dicatur illa virtus in qua praeeminet: sicut facies Iob,
patientia; facies David, humilitas, et sic de aliis.
|
|