|
Posita consolatione apostolo a Deo facta post persecutionem, hic
consequenter consolationis causam assignat, quae est de spe divini
auxilii. Et circa hoc duo facit. Primo proponit causam spei;
secundo adducit ad hoc testimonium eorum quibus scribit, ibi non enim
alia, et cetera. Dicit ergo: dico quod speramus adhuc eripi a domino
et consolari, nam gloria, etc., quasi dicat: causa huius est bona
conscientia nostra. Spes enim est expectatio futurorum ex gratia et
meritis proveniens. Unde et circa hoc tria facit. Primo ostendit
gloriam quam habet de testimonio purae conscientiae; secundo causam
huius gloriae insinuat, ibi quod in simplicitate; tertio manifestat
unde proveniat haec causa, ibi et non in sapientia carnali. Dicit
ergo: ideo spero et confido de Deo, quia gloria nostra, id est,
glorior ex testimonio et puritate conscientiae nostrae, ex quibus
secure potest confidere de Deo. I Io. III, 20: si cor
nostrum nos reprehenderit, et cetera. Rom. VIII, 16: ipse
spiritus testimonium, et cetera. Notandum autem quod conscientiae
testimonium verum est, quia non decipit. Multi enim exterius videntur
boni, qui in conscientia sua non sunt boni. Et semper durat. Sed
non dicit conscientiae aliorum sed nostrae, quia semper homo plus debet
stare testimonio conscientiae suae de se, quam testimonio aliorum;
quod non faciunt illi qui reputant se bonos ex hoc quod alii sunt mali,
non ex hoc quod ipsi in veritate boni sint; et illi qui gloriantur de
bonitate alicuius boni viri, qui eis aliqua affinitate coniungitur.
Causam autem huius gloriae insinuat, dicens, quod in simplicitate,
etc.; quae consistit in duobus. In duobus enim consistit puritas
conscientiae, ut scilicet ea quae facit sint bona, et quod intentio
facientis sit recta, et ista dicit apostolus de se. Primo quod habet
intentionem rectam ad Deum in operibus suis, et ideo dicit quod in
simplicitate, id est in rectitudine intentionis. Sap. I, 1: in
simplicitate cordis, et cetera. Prov. XI, 3: simplicitas
iustorum, et cetera. Secundo quod ea quae facit sunt bona, et ideo
dicit et sinceritate operationis, Phil. I, v. 10: ut sitis
sinceri et sine offensa. Unde autem proveniat huius gloriae causa,
manifestat subdens sed non in sapientia carnis. Hoc potest dupliciter
legi. Primo ut referatur ad hoc quod immediate praecedit, scilicet
Dei; et tunc est insinuativum, unde veniat ei sinceritas et
simplicitas; quasi dicat: multi antiqui fuerunt sapientes in sapientia
terrena, sicut philosophi, et multi Iudaei pure vixerunt confidentes
in iustitia legis, sed nos non in sapientia carnali, quae secundum
naturas rerum, vel desideria carnis est, sed in gratia Dei conversati
sumus in hoc mundo. Rom. VIII, 6: prudentia carnis mors est,
et cetera. I Cor. II, 4: non in persuasibilibus humanae
sapientiae verbis, et cetera. I Cor. XV, v. 10: gratia Dei
sum id quod sum. Vel etiam secundum hunc modum non in sapientia,
etc., id est, quasi innixus humanae sapientiae, sed gratiae Dei.
Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae. Alio modo potest
exponi, ut hoc quod dicit in simplicitate, etc., referatur ad
puritatem vitae; hoc vero quod dicit non in sapientia, etc.,
referatur ad veritatem doctrinae, quasi dicat: sicut vita nostra est
in simplicitate et sinceritate Dei, sic doctrina non est in sapientia
carnali, sed in gratia Dei. Sed tamen duae primae magis valent. Et
licet sic bene conversati simus in mundo isto, tamen abundantius
quantum ad vos, quia scilicet ab aliis Ecclesiis receperat sumptus,
ab eis non. Infra XI, 8: alias Ecclesias expoliavi. Et ratio
huius potest esse, quia avari erant, unde, ne contristaret eos,
noluit ab eis recipere sumptus. Consequenter huius sanctae suae
conversationis testimonium eorum invocat, dicens non enim alia,
etc., quasi dicat: haec quae scribimus vobis, non sunt vobis
incognita, quia iam legistis ea in prima epistola, et cognovistis per
experientiam operum. I Io. II, v. 7: non mandatum novum. Et
licet non perfecte cognoveritis, quia comparastis vobis
pseudo-apostolos, spero tamen quod usque in finem, scilicet vitae,
cognoscetis, scilicet perfecte, sicut usque modo cognovistis nos ex
parte. Cuius ratio est, quia cum quis videt aliquem aliquid bene
incipere, debet sperare quod semper bene proficiat. Et quare? Quia
qui coepit in vobis opus bonum, etc., ut dicitur Phil. I, 6.
Et cognoscetis, quia nos sumus gloria vestra, id est, per nos
debetis consequi gloriam aeternam, ad quam homo pervenit per fidem
Christi, quam praedicamus vobis. Prov. XVII, 6: gloria
filiorum sunt patres eorum. Ita dico sumus gloria vestra, sicut et
vos gloria nostra estis, quia per vos a nobis instructos habere
speramus praemium aeternae gloriae. I Thess. II, 19: quae est
spes nostra aut corona gloriae nostrae? Nonne vos? Et haec gloria
erit nobis ex vobis, in die domini nostri Iesu Christi, id est, in
die iudicii, qui dicitur Christi, quia tunc faciet voluntatem suam
cum peccatoribus, puniendo eos, qui in hoc mundo fecerunt voluntatem
suam, contra Christi domini voluntatem peccando. Ps. LXXIV,
3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo, et cetera. Apoc.
XX, v. 12: libri aperti sunt, et cetera.
|
|