|
Apostolus, captata benevolentia Corinthiorum, consequenter
excusationem suam addit, et circa hoc tria facit. Primo enim ponit
intentum; secundo sub quaestione accusationem contra eum ab eis factam
exponit, ibi cum ergo hoc, etc.; tertio excusat se, ibi fidelis
autem Deus. Circa primum sciendum est quod apostolus in prima
epistola (quam nos non habemus) missa ab eo Corinthiis, vel per
nuntium, promiserat eis quod primo iret ad eos antequam iret in
Macedoniam, et per eos iret in Macedoniam, et iterum inde rediret in
Achaiam, in qua est Corinthus, et de Achaia in Iudaeam;
postmodum, in secunda epistola, quam nos habemus primam, scribit eis
quod primo iret in Macedoniam, et postmodum iret in Corinthum. Quia
ergo videtur secundum hoc contrarium primae promissioni, apostolus
excusat se modo de hoc, ponens primo ipsam promissionem primo factam,
et ideo dicit et hac confidentia, quasi dicat: vos scitis puritatem et
sinceritatem meam, et estis testes mei, et gloria mea, ideo in hac
confidentia, id est in hoc confisus, quia per alterutrum glorificari
speramus, volui primo venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis,
quia secunda visitatio et confirmatio in fide, dicitur secunda gratia
respectu conversionis, quam primo habuerunt ministerio et praedicatione
ipsius. Et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia
venire ad vos, et a vobis deduci in Iudaeam. Iste est ordo primae
promissionis, sed in praecedenti epistola est ordo contrarius, sicut
dictum est. Consequenter huius mutationis accusationem, qua
accusabant eum Corinthii, ponit sub quaestione, dicens cum ergo hoc
voluissem, et cetera. Duo imponebant ei ex hoc, levitatem, quia
mutaverat propositum, Eccli. XXVII, 12: stultus ut luna
mutatur, et carnalitatem, quia visum erat eis, quod ex aliquo carnali
et humano affectu hoc fecisset. Unde haec duo tangit, et primo
levitatem, unde dicit numquid levitate usus sum, si non feci quod
aliquando volui? Absit. Est. XVI, 9: nec putare debetis, si
diversa iubeamus, ex animi levitate venire. Ps. XXXIV, 18:
in populo gravi, et cetera. Secundo tangit carnalitatem cum dicit aut
numquid ea quae cogito, facienda vel dimittenda, secundum carnem
cogito, id est secundum aliquem carnalem affectum, ut sit apud me,
est et non, id est affirmatio et negatio? Infra X, 2: arbitrantur
nos tamquam secundum carnem ambulemus. Iac. c. I, 8: vir duplex
animo, et cetera. Exposita eorum accusatione, consequenter excusat
se, dicens fidelis autem Deus, etc., et circa hoc duo facit.
Primo insinuat se non fuisse mentitum; secundo ostendit modum quomodo
non fuit mentitus, ibi qui autem confirmat, et cetera. Quod autem
non fuerit mentitus, excusat se dupliciter, scilicet ex consuetudine,
et ex causa. Ex consuetudine quidem, quia non debet credi quod
aliquis de facili mentiatur, qui numquam inventus est mendax, et
secundum hanc expositionem fidelis Deus, etc., accipitur in vi
iuramenti, quasi: testis sit mihi Deus, quod sermo meus, scilicet
praedicationis, qui fuit apud vos, non est in illo est et non, id
est, non est in illo falsitas. Deut. XXXII, 4: Deus
fidelis, et absque ulla, et cetera. Si autem sumatur fidelis Deus,
etc., pro veritate divinae promissionis, tunc est sensus: fidelis
est Deus, id est servat promissa sua. Promiserat autem mittere ad
vos praedicatores veritatis, Ier. III, 15: dabo vobis pastores
iuxta cor, etc., et ideo cum sim missus ab eo, sermo noster qui
fuit, etc., sicut supra. Ex causa excusat se, cum dicit Dei enim
filius. Et hoc dupliciter, scilicet motiva et efficiente, ibi qui
autem confirmat, et cetera. Causa autem motiva ad non mentiendum
est, quia qui assumit aliquod officium, naturaliter movetur ad ea quae
congruunt illi officio, et non ad contraria. Sed constat quod
officium apostolicum est praedicare veritatem; non ergo movetur ad
contrarium veritatis, quod est mentiri. Et circa hoc tria facit.
Primo probat veritatem dicti sui per dictum Christi; secundo
veritatem Christi per dictum Dei, ibi quotquot autem, etc.; tertio
concludit suum propositum, ibi ideo et per ipsum, et cetera. Dicit
ergo primo: dico quod dicta nostra debent reputari vera, et vera
sunt, quia praedicavimus Christum in quo non fuit aliqua falsitas.
Et hoc est quod dicit Dei enim filius Christus, qui est praedicatus
per nos in vobis; per me, scilicet principaliter, et Sylvanum,
secundario (iste est Sylas de quo habetur Act. XVIII, 5) et
Timotheum, de quo supra. Isti enim duo fuerunt cum apostolo, quando
primo convertit eos. In illo, scilicet filio Dei, non fuit est et
non, id est, falsitas, vel non fecit quod non convenit. Sed fuit in
illo est, id est veritas; nam verum et ens convertuntur. Io. c.
XIV, 6: ego sum via, veritas et vita. Sed quia posset videri
dubium hoc quod dicit, quod in Christo non fuit falsitas, ideo statim
hoc probat, subdens quotquot autem, et cetera. Et probat hoc modo.
Constat quod in illo quod est manifestativum divinae veritatis non
potest esse falsitas; filius Dei venit ad manifestandum divinam
veritatem in promissionibus a Deo factis complendis per ipsum; ergo in
ipso non est falsitas. Et hoc est quod dicit: non est in filio Dei
est et non, sed est, quia quotquot promissiones Dei, scilicet sunt
factae hominibus, in illo, id est in Christo, est, id est in
Christo verificantur et complentur. Rom. XV, 8: dico Iesum
Christum ministrum fuisse, et cetera. Ad confirmandas, et cetera.
Ex his ergo concludit, quod postquam dicta sua vera sunt, quia
praedicat filium Dei, in quo est veritas, ideo et per ipsum,
scilicet Christum, dicimus, amen Deo, id est verum. Apoc.
III, 14: haec dicit, amen testis fidelis, et cetera. Is.
LXV, 16: qui benedictus est in terra, benedicetur in Deo,
amen, et cetera. Et istam veritatem dicimus Deo, id est, ad
honorem Dei, scilicet manifestantes eius veritatem et gloriam
nostram, quia gloria nostra est conversio vestra. Vel gloria nostra,
quia gloria nostra est ostendere et praedicare verbum Dei.
Consequenter cum dicit qui autem confirmat, etc., probat apostolus
quod non est mentitus, per causam efficientem. Licet enim homo ex
libero arbitrio possit uti lingua sua ad verum vel ad falsum loquendum,
nihilominus tamen Deus potest confirmare hominem sic in vero, ut non
nisi vera loquatur. Si ergo Deus aliquem confirmaret in vero,
manifestum est quod non diceret falsum; sed Deus confirmat nos in
veritate; ergo, et cetera. Et ideo dicit quod Deus est qui
confirmat vos nobiscum in Christo, id est, in vera praedicatione
Christi, quasi dicat: si Christus esset extra nos, possemus
mentiri, sed ex quo est nobiscum, et nos sumus in Christo, non
mentimur. Ps. LXXIV, 4: ego confirmavi columnas eius, et
cetera. Sumus ergo in Christo dupliciter, scilicet per gratiam et
per gloriam. Per gratiam quidem sumus inquantum uncti sumus spiritus
sancti gratia, et effecti sumus membra Christi, et iuncti sibi. Qua
etiam gratia Christus unctus est secundum quod homo. Ps. XLIV,
v. 8: unxit te Deus, et cetera. Et ex plenitudine istius
unctionis redundavit in omnes suos, sicut unguentum in capite,
scilicet Christo, quod descendit, et cetera. Et ideo dicit quod
unxit nos Deus. Unxit, inquam, in reges et sacerdotes. Apoc.
V, 10: fecisti nos Deo, et cetera. I Petr. II, 9: vos
autem genus electum, et cetera. Unionem autem quae est per gloriam,
non habemus in re, sed in spe certa, inquantum habemus firmam spem
vitae aeternae. Et habemus duplicem certitudinem spei huius unionis
consequendae. Una est per signum, alia per pignus. Per signum
evidens, quia fidei. Unde dicit signavit nos signo fidei Christi.
Item signum crucis. Ez. IX, 4: signa thau, id est signum
crucis. Apoc. VII, 3: quoadusque signemus servos Dei nostri,
et cetera. Et hoc per spiritum sanctum. Rom. VIII, 9: si
quis spiritum Christi non habet, et cetera. Et ideo speciale et
certum signum est vitae aeternae consequendae configurari Christo.
Cant. VIII, 6: pone me ut signaculum, et cetera. Vel
signavit signo vitae. Per pignus vero maximum, quia spiritus sancti,
et ideo dicit dedit pignus spiritus in cordibus nostris. De quo certum
est quod nullus potest eum accipere a nobis. Sed nota, in pignore duo
sunt consideranda, scilicet quod faciat spem habendae rei, et quod
valeat tantum, quantum valet res, vel plus; et haec duo sunt in
spiritu sancto. Quia si consideremus substantiam spiritus sancti, sic
valet tantum spiritus sanctus quantum vita aeterna, quae est ipse
Deus, quia scilicet valet quantum omnes tres personae. Si vero
consideretur modus habendi, sic facit spem, et non possessionem vitae
aeternae, quia nondum perfecte habemus ipsum in vita ista. Et ideo
non perfecte beati sumus, nisi quando perfecte habebimus in patria.
Eph. I, 13: signati estis spiritu. Consequenter cum dicit ego
autem testem, etc., excusat se de eo quod non venit: et hoc per
iuramentum quod maius est. Et circa hoc tria facit. Primo ponit suam
excusationem; secundo respondet tacitae quaestioni, ibi non quia
dominamur; tertio exponit quod dicit, ibi nam fide statis. Excusat
se autem per iuramentum duplex. Unum attestationis, cum dicit ego
autem testem Deum invoco, aliud execrationis, cum dicit in animam
meam, id est, contra animam meam. Rom. I, 9: testis est mihi
Deus, et cetera. Testem, inquam, invoco Deum, quia non veni
ultra, id est, post primam vicem, vel postquam discessi a vobis; et
hoc feci, parcens vobis, scilicet quia ipse sciebat eos
incorrigibiles. Unde si ivisset tunc, aut punivisset, et sic forte
recessissent totaliter a fide; aut non punivisset, et sic dedisset
occasionem magis peccandi. Sed quia aliquis posset dicere: quare
dicis parcens vobis? Numquid dominus noster es? Ideo consequenter
hoc removet, dicens non, dico, quia dominamur fidei vestrae, sed
adiutores, etc., quasi dicat: non dico hoc ut dominus, sed ut
coadiutor. I Petr. V, v. 3: non enim dominantes in cleris, et
cetera. Adiutor, inquam, gaudii vestri, vel emendationis vestrae.
Quare autem dicat, fidei vestrae, exponit consequenter, dicens nam
fide statis, id est, statis in gratia ista Christi per fidem.
|
|