|
Postquam tractavit de bonis ministris Christi et fidei, consequenter
apostolus invehitur contra falsos ministros et pseudo-prophetas. Et
primo invehitur contra eos; secundo vero contra illos, qui, decepti
ab eis, adhaerebant eis, in XIII cap., ibi ecce tertio, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo excusat se de eis quae
imponuntur sibi per rationem; secundo vero per facti evidentiam, ibi
quae autem secundum faciem sunt, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo recusat se excusare per experimentum, cum tamen posset; secundo
vero excusat per rationem, ibi qui arbitrantur, et cetera. Circa
primum tria facit. Primo praemittit obsecrationem; secundo interponit
illud quod imponitur sibi a pseudo, ibi qui in facie quidem, etc.;
tertio recusat experimentum, ibi rogo autem. Dicit ergo ipse autem
ego Paulus, qui vos et alios ad eleemosynas exhortor; ego, inquam,
ipse, obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi. De
mansuetudine Christi habetur Matth. XI, 29: discite a me, quia
mitis sum, et cetera. De modestia Sap. c. XI, 21: omnia in
numero, pondere et mensura disposuisti, et cetera. Modestia enim
nihil aliud est quam modum servare in agendis. Facit autem specialiter
hic mentionem de mansuetudine et modestia Christi, quia pseudo, et
Corinthii, specialiter imponebant Paulo quod cum esset praesens apud
eos conversaretur humiliter, et cum esset absens scriberet eis valde
dure. Et ideo posuit illa duo quae Christus habuit, ut sciant quod
apostolus haec etiam ostendit et servavit exemplo Christi. Et ideo
consequenter interponit vitium sibi impositum, dicens: ego ipse
Paulus, id est vere humilis, quia Paulus humilis et quietus
interpretatur. I Cor. XV, 9: ego sum minimus, et cetera.
Unde ego ipse, id est, vere Paulus. Ps. ci, 28: tu quidem
ipse es. Eccli. c. XIX, 23: est qui nequiter humiliat se, et
cetera. Et Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi
inconstantia, et cetera. Ego inquam obsecro, qui in facie, id est
exterius, ut dicitis, humilis sum inter vos, id est humiliter
conversatus, cum sum vobis praesens, absens autem, id est cum sum
absens a vobis, quando scilicet non timeo laedi ab aliquo vestrum,
confido in vobis, id est confidenter ago, aspere vobis per epistolam
scribens. Prov. XXVIII, 1: iustus quasi leo confidens, et
cetera. Consequenter cum dicit rogo autem, etc., recusat sumere
experimentum. Isti enim credebant quod apostolus ex timore ductus
conversaretur humiliter inter eos, et ideo dicit: vos ita creditis,
sed ego rogo vos, qui et ipse obsecro, ut velitis experiri, utrum
ego, si necesse sit, faciam in praesentia, quomodo facio in
absentia. Et ideo dicit ne praesens, id est cum fuero apud vos,
audeam facere in vobis, si necesse sit, per eam confidentiam, id est
ita confidenter, sicut existimor a vobis audere, id est audacter et
confidenter agere, in quosdam, incorrectos dure reprehendendo, per
litteras etiam corrigendo. Iob XXXI: exaltat audacter, et
cetera. Deinde excusat se per rationem, dicens qui arbitrantur,
etc., quasi dicat: et licet nolim experimento me excusare propter
vos, tamen ratio in promptu est ad excusandum me sufficienter. Circa
hoc ergo tria facit. Primo ponit causam, quare imponunt ei quod
dictum est; secundo destruit causam illam; tertio confirmat per
rationem. Causa autem quare hoc sibi imponitur, scilicet quod
praesens sit humilis, absens autem severus et austerus, est quia isti
arbitrabantur apostolum secundum carnem ambulare. Et quia unusquisque
secundum regulam operis operatur, finis autem habet rationem regulae,
ideo quilibet dirigit opus suum ad finem quem intendit. Qui ergo
ponunt finem suum in bonis carnalibus dicuntur ambulare secundum
carnem. Et inde est quod ita regulant opera sua, ut consequantur ea
quae sunt carnis; quae quidem, quia possunt subtrahi ab hominibus,
ideo homines, qui in carnalia tendunt, blande se habent ad homines et
humiliter. Et ideo, quia credebant apostolum ambulare secundum carnem
ideo credebant quod propter hoc humiliter conversatus sit inter eos.
Sed haec ratio nulla est et vana, et ideo destruit eam. Dicens in
carne enim, etc., quasi dicat: quod nos sumus in carne non possumus
negare, quia Rom. VIII, 12 dicitur: debitores sumus non
carni, etc.; sed quod nos regulemur secundum carnem, ponendo in
bonis carnalibus finem, sive intentionem nostram, hoc est falsum,
quia non secundum carnem militamus, id est vitam nostram, quae est
quaedam militia, ut dicitur Iob VII, 1, non regulamus secundum
carnem. Et quod non militemus secundum carnem probat, cum dicit nam
arma nostra, etc., et primo, ex militaribus armis, sicut
unusquisque pugnator habet arma accommoda militiae et pugnae suae. Sed
constat quod arma eorum qui pugnant secundum carnem, seu militant,
sunt divitiae, voluptates, honores et potentiae mundanae et
temporales, cum ergo arma nostra non sint huiusmodi, quia arma
militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo, id est secundum
Deum, vel ad honorem Dei, ergo nos non militamus secundum carnem.
Secundo vero cum dicit ad destructionem, etc., ponit virtutem
armorum spiritualium, quorum quidem virtus patet ex triplici effectu
eorum. Primus effectus est quod per ipsa arma confunduntur rebelles.
Et quantum ad hoc dicit ad destructionem munitionum, quasi dicat:
bene sunt potentia Deo, ut destruant rebelles. Infra Tit. I,
9: ut sit potens exhortari, et cetera. Ier. I, 10: ut evellas
et destruas, et cetera. Muniunt autem se aliqui contra Deum
dupliciter. Aliqui astutis consiliis, sicut sunt tyranni, qui
machinantur pravis consiliis suis destruere quae Dei sunt, ut ipsi
tyrannizent. Et quantum ad hoc dicit consilia destruentes, scilicet
tyrannorum. Iob V, 13: qui apprehendit sapientes, et cetera.
Aliqui vero per superbiam vel altitudinem ingenii proprii. Et quantum
ad hoc dicit et omnem altitudinem, scilicet suae superbiae. Rom.
XII, 16: non alta sapientes, etc., id est superba. Sive
profunditatem intellectus tam legisperitorum, quam philosophorum.
Rom. VIII, 39: neque altitudo, neque profundum. Is. V,
21: vae qui sapientes estis in oculis vestris. Altitudinem, dico,
extollentem se adversus scientiam Dei, scilicet fidem, quae est
scientia Dei, quia quae de Deo dicuntur impugnant, scilicet partum
virginis, et alia Dei mirabilia. Is. XI, 9: repleta est terra
scientia Dei. Apoc. II, 23: quam dicunt altitudinem Satanae.
Apoc. II, 24: qui non cognoverunt altitudinem Satanae. Rom.
XI, 20: noli altum sapere, sed time. Secundus effectus est
conversio infidelium ad fidem. Et quantum ad hoc dicit et in
captivitatem redigentes, etc.; quod quidem fit quando id quod homo
scit, totum supponit ministerio Christi et fidei. Ps. CIL, v.
8: ad alligandos reges eorum in compedibus, et cetera. Eccli.
VI, 25: iniice pedem tuum in compedes illius, id est in documenta
fidei, et cetera. Tertius effectus est correctio peccantium. Et
quantum ad hoc dicit et in promptu habentes, id est promptum et liberum
animum habentes ad puniendum omnem inobedientiam. Ps. CIL, 6:
gladii ancipites in manibus, et cetera. Et hoc erit, cum impleta
fuerit vestra obedientia, id est cum vos perfecte obedientes eritis,
quia si vos velitis obedire, non erit nobis locus puniendi
inobedientiam aliorum et vestram. Vel, tunc ulciscemur vos de
inobedientia, quando impleta fuerit obedientia vestra, id est quando
destruetur inobedientia vestra: contraria enim contrariis curantur.
|
|