|
Supra excusavit se apostolus per rationem hic excusat se per facti
evidentiam. Et circa hoc duo facit. Primo enim committit auditoribus
iudicium suae excusationis; secundo prosequitur suam causam, ibi si
quis confidit, et cetera. Dicit ergo primo: licet appareat per
rationem falsum esse quod imponunt mihi pseudo, tamen si aliqui sint
inter vos, qui ratione non vincantur et noluerint rationi acquiescere,
saltem videte, id est considerate, ea quae sunt secundum faciem, id
est in manifesto apparent de me evidenter. Committit autem eis
iudicium causae suae, ad ostendendam securitatem cordis sui. Iob
VI, v. 29: respondete, obsecro, absque contradictione. Sed
contra Io. VII, 24: nolite secundum faciem iudicare. Non ergo
bene dicitur hic quae secundum faciem sunt videte. Respondeo.
Dicendum est quod ibi accipitur secundum faciem pro his quae exterius
apparent in homine, scilicet pro sola veritatis apparentia, secundum
quae non debet homo iudicare, quia aliquando contrarium latet in
corde. Unde dicitur Matth. VII, 15: veniunt ad vos in
vestimentis ovium, intrinsecus, et cetera. Hic vero accipitur
secundum faciem pro ipsa veritate evangelica et facti evidentia,
secundum quam potest fieri iudicium. Glossa aliter exponit, scilicet
secundum faciem, id est pseudo videte, id est attendite. Quasi
dicat: considerate facta eorum, quia impossibile est quin inter multa
bona quae praetendunt, non faciant aliqua ex quibus poteritis
cognoscere intentionem ipsorum pravam. Matth. VII, 20: ex
fructibus eorum, et cetera. Consequenter cum dicit si quis autem
confidit, etc., prosequitur causam suam. Contingit autem quod
aliquis movetur contra aliquem, deceptus auctoritate alicuius qui se
magnum facit. Et sic Corinthii commoti erant contra apostolum decepti
a pseudo, qui se dicebant maioris auctoritatis quam Paulus, quia
venerant a Iudaea, et quia erant primo conversi. Et ideo apostolus
duo facit. Primo evacuat auctoritatem illorum pseudorum; secundo
prosequitur causam suam, ibi ut autem non existimer, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod pseudo non sint sibi
praeferendi; secundo quod ipse est praeferendus eis, ibi nam et si
amplius, et cetera. Dicit ergo: hoc, inquam, secundum faciem
videte; quod si quis, de pseudo, confidit se Christi esse, propter
aliquod magnum quod fecerit, vel propter aliquod donum spirituale quod
a Christo receperit, hoc cogitet apud se, id est consideret
diligenter in corde suo quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
Quasi dicat: quidquid invenitur in eis, totum invenitur in nobis,
unde debeamus dici et esse Christi. I Cor. VII, 40: puto
quod et ego spiritum Christi habeam. Rom. c. VIII, 9: si
quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Non solum autem
nos sumus Christi sicut et ipsi, sed multo plus possumus gloriari quod
sumus Christi quam ipsi. Et hoc est quod dicit nam et si amplius
aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam, scilicet
potestatem, dedit nobis dominus. Act. IX, 15: vas electionis
est mihi iste. Gal. II, 8: qui operatus est Petro, et cetera.
Dedit, inquam, mihi potestatem hanc specialem ad convertendum gentes
in aedificationem, scilicet Ecclesiae, et non in destructionem,
sicut faciunt pseudo, abutentes potestate eis data in contrarium ad
quod data est. Nam, licet potestas detur in aedificationem Ecclesiae
in fide et charitate, isti tamen quaerunt gloriam suam et non
Christi, et ideo destruunt. Et hoc faciebant praedicando observari
legalia et faciendo quaestum. Si ergo amplius glorior de hac potestate
quam habeo, et in qua gloriam Christi quaero et non meam, non
erubescam, scilicet de huiusmodi commendatione mea, quia non facio ad
ostendendum me, sed causa necessitatis, scilicet ut ostendens
auctoritatem meam esse magnam, et pseudo nullam, non decipiamini ab
eis de caetero. Ubi nota quod, secundum Gregorium, duabus de causis
potest aliquis se commendare absque peccato, scilicet quando aliquis
provocatur opprobriis et conculcatur; et hoc ut non desperet videns se
conculcari, et ut confutet adversarios. Sic Iob commendavit se
multum, sicut patet XXVII cap., unde dicit: neque enim
reprehendit me cor meum in omni vita mea, et cetera. Item quando
aliquis praedicans veritatem, et alius adversarius veritatis
contradicit sibi et impedit manifestationem veritatis, tunc huiusmodi
praedicator debet se commendare et ostendere auctoritatem suam, ut
confutet illum et ut trahat auditores ad veritatem. Et hoc facit
apostolus in multis locis et hic etiam. Consequenter cum dicit ut
autem non existimer, etc., prosequitur causam suam ex facti
evidentia. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit falsum esse quod
sibi imponitur; secundo rationem dicti assignat, ibi non enim
audemus, etc.; tertio exponit rationem ipsam, ibi non autem non, et
cetera. Circa primum sciendum est, quod, sicut dictum est,
imponebatur apostolo quod in praesentia esset humilis propter timorem,
vel propter gratiam et favorem captandum, et in absentia dure scriberet
eis. Et ideo dicit apostolus quod non est ita, sed si bene volunt
considerare quae apparent, ita invenient eum facto, qualem habuerunt
scripto, et hoc possunt experiri, si volunt. Et hoc est quod dicit
ut autem non existimer, a pseudo seu a vobis, tamquam terrere vos,
vel timorem vobis incutere, per epistolas nostras quas vobis mittimus,
quem quidem timorem non incutiebam vobis in praesentia. Et hoc ideo
est quoniam ipsi, scilicet pseudo, inquiunt: epistolae, scilicet
Pauli, graves sunt, id est dure et graviter punientes, et fortes,
id est absque timore; sed praesentia non talis, imo infirma, id est
debilis et humilis, quod respondet ei quod dicit fortes; et sermo,
scilicet praedicatio sua, et collocutio, et exhortatio,
contemptibilis, quod respondet ei quod dicitur graves. Sed qui est
huiusmodi, id est qui talia dicit de nobis, cogitet, id est sciat
certe, quia quales sumus, et cetera. Id est tales erimus
praesentes, cum venimus ad vos, quales sumus per epistolas,
absentes, si necesse fuerit. Causam autem quare apostolus se habuit
humiliter ad eos, manifestat apostolus I Cor. c. II, 3: et
ego, fratres, cum timore multo et tremore, etc., quod faciebat,
quia non erant firmi in fide. Et voluit eos per dulcedinem suae
conversationis firmare. Quare autem locutus fuerit sibi plana, et
praedicaverit eis non subtilia, insinuat I Cor. III, dicens:
tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis, et cetera. Nondum
enim erant capaces altioris doctrinae. Consequenter cum dicit non enim
audemus, etc., ostendit rationem dicti sui, dicens: dico quod non
sumus similes pseudo, nec etiam est verum quod imponitur nobis, quia
ego non dico alia quam facere est necesse. Et ideo dicit non enim
audemus nos inserere, id est dicere nos esse unum ex eis, aut
comparare, id est similem facere, quibusdam, scilicet pseudo, qui
seipsos vobis tantum commendant, et tamen ab aliis et a factis suis non
commendantur, contra illud Prov. XXVII, 2: laudet te
alienus, et non os tuum, et cetera. Sed ipsi in nobis, etc., id
est secundum ea quae sunt in nobis commensuramus facta nostra et dicta.
Quasi dicat: illa dicimus de nobis quae sunt proportionata nobis, id
est commensurata factis nostris. Gal. ult.: unusquisque opus suum
probet, et cetera. Sed contra cap. IV, 2 dicitur commendantes
nosmetipsos ad omnem conscientiam, et cetera. Ergo non bene dixit.
Respondeo. Dicendum est quod aliud est commendare seipsum ad
conscientiam, et aliud ad aures. Nam ad conscientias hominum
commendamus nos ipsos, cum bene agimus, et hoc est bonum. Ad aures
autem commendamus nosmetipsos verbis tantum, et hoc est malum. Primo
modo commendant se iusti et apostolus; secundo modo pseudo et
hypocritae.
|
|