Lectio 3

Supra apostolus ostendit rationem eorum quae dixerat, hic consequenter ipsam rationem manifestat. Dixerat enim quod commensurabat se sibi, et non excedebat mensuram suam. Potest autem aliquis in gloriando et commendando se, excedere dupliciter. Primo quantum ad id de quo gloriatur, puta, si quis gloriatur de eo quod non habet; secundo quantum ad id in quo gloriatur, puta, si quis habens aliquid ex alio, gloriatur in ipso, tamquam a se haberet. Et ideo apostolus ostendit quod neutro istorum modorum excedit mensuram gloriando vel laudando se. Et primo quantum ad primum; secundo quantum ad secundum, ibi qui autem gloriatur, et cetera. Circa primum duo facit. Primo probat quod non excedit mensuram suam quantum ad gloriam de praeteritis; secundo quantum ad gloriam de futuris, ibi spem autem habentes, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit intentum; secundo propositum probat, ibi non enim quasi non, etc.; tertio concludit, ibi nec in immensum gloriantes, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod metimur et comparamus nosmetipsos nobis, facientes scilicet secundum quod officium nostrum exigit. Hoc autem nos agentes non in immensum gloriamur, id est non excedimus mensuram nostram exercendo potestatem nostram et commendando nos, Lev. XIX, v. 35: nolite facere iniquum, etc.; sed, gloriamur, secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus. Glossa hic exponit de mensura praelationis apostoli, et dicit secundum mensuram, id est secundum mensuratum mihi a Deo populum, cuius ego sum praelatus et regula ad dirigendum. Sed hoc idem potest universalius accipi, ut mensura regulae dicatur quantitas gratiae: et tunc est sensus: sed gloriamur secundum mensuram qua mensus est nobis Deus, id est, secundum quantitatem gratiae, quam dedit nobis Deus. Eph. IV, 7: unicuique data est gratia, et cetera. Quae quidem gratia est nobis regula, ne extollamur, et deviemus a Deo. Qua mensus est nobis Deus, quia quidquid boni facimus in evangelizando et in conversatione vestra et aliorum, totum est ex Deo mihi in vobis et aliis concessum. I Cor. III, v. 6: ego plantavi, Apollo rigavit, et cetera. Mensuram, dico, pertingendi usque ad vos, quia vos estis sub mensura gratiae mihi datae, per quam conversi estis ad Christum et obeditis Evangelio. Hoc est ergo quod proponit, scilicet quod non excedit mensuram suam gloriando se, quod sit eorum praelatus et quod per eum conversi sunt. Et quod ita sit, scilicet quod pertingat usque ad eos, probat consequenter, cum dicit non enim quasi non pertingentes, etc., quasi dicat: vere gloriamur, non enim superextendimus nos in gratia vel gloria, vel in potestate nostra, quasi non simus pertingentes usque ad vos potestate nostra et ministerio. Nam usque ad vos pervenimus in Evangelio Christi, id est, in praedicatione Evangelii Christi. I Cor. IV, 15: in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui, etc.; et supra IX, 1: nonne opus meum vos estis, et cetera. Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatum, et cetera. Et ideo concludit dicens: igitur cum glorior de vobis, non glorior in immensum. Unde dicit non in immensum gloriantes, etc., ubi alius fundamentum fidei posuisset. Consequenter cum dicit spem autem habentes, etc., ostendit quod non excedit mensuram suam quantum ad gloriam de futuro. Sciendum est autem, quod praedicator potest habere duplex argumentum gloriae de praedicatione sua. Unum est ut conversi ad praedicationem suam proficiant in melius. Aliud ut per ipsos conversos alii convertantur, quia, ut dicitur Ex. XXXVI, cortina cortinam trahit, etc.; et Apoc. ult.: qui audit, dicat: veni. Nam quando quis videt alios converti, facilius convertitur. Et quantum ad ista duo, apostolus sperat augeri gloriam suam de Corinthiis, primo scilicet de profectu eorum in melius. Et ideo dicit: dico quod nec in immensum gloriamur de conversione vestra per nos causata olim sed adhuc habentes, scilicet sumus, spem magnificari in futuro, id est augeri gloriam nostram, crescentis fidei vestrae in vobis, id est de fide vestra crescente et proficiente in melius per bona opera. I Petr. II, 2: lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, et cetera. Et iterum, secundo, speramus magnificari in conversione aliorum per vos. Et ideo dicit in abundantia, etc., id est in abundantia praedicationis, non solum in vobis, sed etiam in illa loca quae ultra vos sunt. Et hoc secundum regulam nostram, id est, secundum quod iniunctum est nobis a Christo, non solum evangelizare vobis, sed omnibus gentibus. Mc. ult.: euntes in mundum universum, et cetera. Nec tamen sumus habentes spem in aliena regula, id est non speramus gloriari, nec gloriamur in aliqua aliena regula. Quasi dicat: non in illis quae praeparata sunt ab aliis, id est quos alii duxerunt ad fidem sed faciam fructum in illis, in quibus ab aliis non est praedicatum. Rom. XV, 20: praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus. Contra est quod Petrus praedicavit Romae antequam praedicaret ibi Paulus. Respondeo. Dicendum est, quod non dicit hoc recusans praedicare ubi alius praedicasset, sed dicit quod intendit praedicare etiam ubi non praedicasset aliquis. Consequenter cum dicit qui autem gloriatur, etc., ostendit quod non excedit mensuram suam quantum ad id in quo gloriatur, dicens: quia si ego glorior in eo, in quo gloriandum est, non excedo. Cum autem gloriandum sit in Deo, qui gloriatur, in domino glorietur, Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, et cetera. Potest autem hoc exponi tripliciter. Uno modo, in domino glorietur, ut ly domino, denotet obiectum gloriandi, quasi dicat: ex hoc glorietur quod habet dominum amando et cognoscendo. Ier. IX, 24: in hoc glorietur, et cetera. Alio modo, glorietur in domino, id est secundum Deum; et hoc modo gloriatur qui gloriatur de his quae Dei sunt, et non de malis, sicut ille, de quo dicitur in Ps. LI, 3: quid gloriaris in malitia? Alio modo, in domino glorietur, id est ut gloriam suam reputet se habere a Deo, totum quod cecidit ad gloriam suam referens in Deum. I Cor. IV, 7: quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, et cetera. Et sic accipitur hic cum dicitur qui gloriatur, in domino glorietur, quasi dicat: glorior de praedictis, sed non quasi hoc a me habeam, sed a Deo. Et hoc etiam est mensura vestra, quia totum bonum vestrum habet ortum a nobis. Et vere in domino debemus gloriari, non nobis imputare gloriam nostram, sed Deo. Nam non est probatus, id est comprobatus, a Deo vel hominibus, ille, qui seipsum commendat, Prov. XXVII, 2: laudet te, etc., sed ille quem Deus commendat, id est commendabilem facit bonis operibus et miraculis. Nam Deus est causa totius boni operis per homines facti.