|
Postquam apostolus excusavit se de his quae falso imponebantur sibi a
pseudo, hic consequenter, ut confutet eos, scilicet pseudo, et
reddat auctoritatem suam honorabilem, commendat se Corinthiis. Circa
hoc autem duo facit. Primo rationem suae commendationis assignat;
secundo ponit suam commendationem, ibi in quo quis audet, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo petit ut eius insipientia
supportetur; secundo subdit necessitatem suae commendationis, ut non
insipiens videatur, ibi aemulor enim vos, etc.; tertio innuit quod
dato quod sit insipiens, supportare debent, ibi iterum dico ne quis,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo praemittit suum
desiderium, ut petitio sua facilius exaudiatur; secundo ponit suam
petitionem, ibi sed et supportate me. Desiderium autem apostoli est,
ut Corinthii sustineant apostolum commendantem se. Et ideo per
adverbium optandi incipit dicens utinam sustineretis, et cetera.
Circa quod sciendum est, quod praecepta moralia sunt de agendis, quae
cum sint particularia et variabilia, non possunt determinari una
communi ratione et regula indefinite, sed oportet quandoque praeter
regulam communem aliquid facere in aliquo casu emergente. Quando autem
hoc modo fit aliquid praeter communem regulam, sapientes, qui causam
huius considerant, non turbantur, nec reputant insipienter factum
esse. Indiscreti vero et minus sapientes non considerantes ex qua
causa hoc ita fiat, turbantur et reputant stulte factum fore; sicut
patet, quia praeceptum morale est non occides, aliquando tamen necesse
est malos occidere. Et quando hoc fit, sapientes commendant vel non
reputant male factum. Stulti autem et haeretici damnant, dicentes hoc
esse male factum. Quia ergo communis lex moralis est quod homo non
commendet seipsum, secundum quod dicitur Prov. XXVII, 2:
laudet te alienus, etc., potest fieri in aliquo casu praeter hanc
communem regulam ut homo commendet se, et laudabiliter hoc facit, et
tamen indiscreti hoc reputant insipientiam. Unde cum immineret casus
quo apostolus deberet se commendare, hortatur eos ad hoc quod istud non
reputent ei ad insipientiam, dicens utinam sustineretis, scilicet
patienter, modicum insipientiae meae, supportando me. Et dicit
modicum, quia si commendaret se sine causa, esset maxima insipientia.
Et iterum, si commendaret se ex causa omnino urgente, tunc nihil
esset ibi insipientiae. Sed quia commendat se, licet ex causa non
tamen omnino urgente, cum alio modo posset confutare pseudo, et quia
commendat se multum, videtur ibi esse aliquid insipientiae, et hoc
est, quod dicit modicum insipientiae meae. Infra XII, 11:
factus sum insipiens, et cetera. Et licet sic sim insipiens, tamen
supportate me. Et hoc debent facere, quia subditi debent supportare
praelatos, et e converso. Gal. VI, 2: alter alterius onera, et
cetera. Eph. IV, v. 2: supportantes invicem in charitate.
Necessitatem autem commendationis ostendit, dicens aemulor, et
cetera. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit huiusmodi
commendationem provenire ex zelo, ut excludat insipientiam; secundo
dicit hunc zelum non esse inordinatum, ut vitet indiscretionem, ibi
timeo autem, etc.; tertio excludit eorum excusationem, ibi nam si is
qui venit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit zelum,
quem habet ad eos, sanctum, quia Dei; secundo ostendit causam huius
zeli, quia incumbebat sibi ex officio, ibi despondi vos, et cetera.
Est ergo zelus sanctus, quia aemulor vos, id est diligo vos
ferventer, Dei aemulatione, id est ad honorem Dei, non meum.
Circa quod nota, quod aemulatio, prout est idem quod zelus, non
aliud est quam quidam motus animi bonus vel malus, tendentis in statum
proximi, et importat fervorem amoris. Et ideo consuevit sic
definiri: zelus est amor intensus non patiens consortium in amato. Et
si quidem non patiatur consortium in aliquo bono, puta vitii vel
alicuius imperfectionis, sed singulariter illud solus vult habere,
tunc zelus est bonus et aemulatio bona, de qua dicitur I Cor.
XII, 31: aemulamini charismata, et cetera. Gal. IV, 18:
aemulamini bonum in bono, et cetera. III Reg. XVII: zelo
zelatus, et cetera. Ps. LXVIII, 10: zelus domus tuae, et
cetera. Si vero non patiatur consortium in aliqua excellentia vel in
aliqua prosperitate mundi, quia aliquis singulariter vult eam sibi,
tunc zelus est malus et aemulatio mala. Hoc autem bono zelo, seu
aemulatione, aliquando quis aemulatur alios pro se, sicut vir zelatur
pro uxore sua, quam sibi soli vult servari. Aliquando vero zelatur
aliquis pro alio, sicut eunuchus zelatur uxorem domini sui, ut
custodiat eam sibi. Sic apostolus populum suum, quem videbat paratum
ad praecipitium, et cum sponso Christo velle prostitui Diabolo,
aemulabatur, ne Christus sponsus verus in eis aliquod Diaboli
consortium pateretur. Et ideo dicit Dei aemulatione, quasi dicat:
non pro me sed Christo, qui est sponsus. Io. IX, 29: qui
habet sponsam, sponsus est. III Reg. XIX, 10, 14: zelo
zelatus sum pro domino, et cetera. Unde autem apostolo incumbebat
huiusmodi aemulatio, ostendit, dicens despondi enim vos, etc.,
quasi diceret: merito vos aemulor Dei aemulatione, quia ego sum
paranymphus huius matrimonii, quod est inter vos et Christum, quia
ego despondi vos, id est feci sponsalia, quae sunt per fidem et
charitatem. Os. II, 20: sponsabo te mihi, et cetera. Et ideo
pertinet ad me custodire vos. Quicumque ergo convertit populum ad
fidem et ad iustitiam, despondet eum Christo. Despondi, inquam,
non multis, quia quae multis adhaeret, polluitur. Ier. III,
1: tu autem polluta es, et cetera. Sed uni Christo, scilicet viro
perfecto virtutis plenitudine. Zach. VI, v. 12: oriens nomen
eius. Ier. XXXI, 22: novum faciet dominus super terram, et
cetera. Et dicitur Christus vir unus quia singularis, et quantum ad
modum conceptionis, et quantum ad modum nascendi, et quantum ad
gratiae plenitudinem. Eccle. VII, 29: unum de mille, et
cetera. Isti, inquam, viro despondi vos exhibere virginem. Nota
quod a plurali ad singulare descendit, dicens desponsavi vos in
plurali, et exhibere virginem in singulari, volens ostendere quod ex
omnibus fidelibus fit unum corpus et una Ecclesia, quae debet esse
virgo in omnibus membris suis, et ideo dicit virginem castam. In
omnibus enim accipitur virginitas pro integritate corporis, castitas
pro integritate mentis. Nam aliquando aliqua est virgo corpore, quae
non est casta mente. Sic Ecclesia exhibet se Christo virginem,
quando perseverat in fide, et infra sacramenta absque corruptione
alicuius idololatriae et infidelitatis. Ez. XVI, 25: ad omne
caput viae aedificasti signum, et cetera. Castam exhibet se quando
existens infra sacramenta et in fide Christi, exhibet puritatem
corporis et operis. Eph. V, 27: ut exhiberet sibi gloriosam
Ecclesiam, non habentem maculam, neque rugam, et cetera. Sed quia
Corinthii possent dicere: non necesse est quod custodias nos, et
zelus tuus non est rationabilis, quia nos bene servabimus nosmetipsos;
ideo consequenter causam huius zeli ostendit, dicens timeo autem, et
cetera. Ubi sciendum est quod in Paradiso fuit coniugium Adam et
Evae; sed Eva corrupta fuit per serpentem non violenter, sed
astute, inquantum promisit falsum et suasit iniquum. Falsum quidem,
cum dixit: eritis sicut dii et nequaquam moriemini, cum tamen ex hoc
ipsi incurrerint necessitatem mortis; iniquum vero ut transgrederentur
et praeterirent mandatum Dei. Et secundum hanc similitudinem
apostolus loquens, dicit Ecclesiam esse sicut Evam, quam Diabolus
aliquando persecutus est manifeste per tyrannos et potestates, et tunc
sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, ut dicitur I
Petr. V, 8. Aliquando molestat Ecclesiam latenter per
haereticos, qui promittunt veritatem et simulant se bonos, et tunc
sicut serpens seducit astutia sua promittendo falsa. Et ideo dicit
timeo ne sicut serpens Evam seduxit, a Paradiso eam eiiciens,
astutia sua, promittendo falsa, I Tim. II, 14: Adam non est
seductus, sed mulier; ita, idest per similes deceptiones
haereticorum, corrumpantur sensus vestri. Et dicit sensus vestri,
quia sicut in matrimonio carnali cavet sponsus ne coniux corrumpatur
carnaliter, ita apostolus in hoc matrimonio spirituali timet ne
corrumpantur spiritualiter sensus cordis, I Cor. XV, 33:
corrumpunt bonos mores, etc.; vel sensus spirituales, de quibus
Sap. I, v. 1: sentite de domino, etc.; I Cor. XIV, v.
20: nolite pueri effici sensibus. Et excidant a simplicitate, quae
est in Christo Iesu. Simplex enim est illud quod compositione
caret. Pseudo ergo componebant unam sectam ex Iudaismo et
Evangelio, mandantes simul cum Evangelio servari legalia. Illi ergo
excidunt a simplicitate Christi, qui seducti a pseudo, simul cum
Evangelio servant legalia, et hoc timebat apostolus de Corinthiis.
Eccli. II, 14: vae peccatori ingredienti terram duabus viis.
Et e contra Prov. XI, 3: simplicitas iustorum dirigit eos.
|
|