|
Posito zelo quem ad Corinthios habebat apostolus, et ostenso zelum
esse rationabilem, hic consequenter removet eorum excusationem. Et
circa hoc duo facit. Primo proponit eorum excusationem; secundo vero
removet eam, ibi existimo enim me, et cetera. Circa primum sciendum
est quod Corinthii possent suspicari quod ideo zelum haberet de eis,
quia timeat ne dimittant doctrinam suam propter doctrinam pseudo; unde
possent dicere: constat quod minus bona sunt dimittenda propter magis
bona; ergo si pseudo meliora doceant, non debes turbari, si
acquiescimus eis. Et ideo hanc excusationem ponit, ostendendo quod
nihil maius quam apostolus, docent et praedicant. Nam apostolus tria
praedicavit eis, et docuit eos. Primo quod essent Christi. Supra
IV, 5: non enim praedicavimus nosmetipsos, sed Christum Iesum.
Secundo quod haberent spiritum Christi. Rom. VIII, v. 9: si
quis spiritum Christi non habet, hic non est eius. Tertio ut
reciperent Evangelium Christi. Rom. I, 16: non enim erubesco
Evangelium, et cetera. Si ergo pseudo meliora vobis praedicarent et
vos docerent, recte faceretis et excusabiles essetis; sed hoc non
faciunt. Et hoc est quod dicit nam et si is qui, etc., quasi
dicat: timeo ne pseudo qui venit ad vos non missus, sed ex se, sicut
fur et latro. Io. X, 8: quotquot venerunt, fures sunt et
latrones. Ier. XXIII, 21: non mittebam eos, et ipsi
currebant. Rom. X, 15: quomodo praedicabunt, nisi, et cetera.
Si, inquam, talis praedicator praedicat vobis alium Christum,
scilicet excellentiorem quam illum quem nos praedicavimus: quod non
potest esse, quia, ut dicitur I Cor. VIII, 6: unus dominus
noster Iesus Christus, per quem omnia, et cetera. Et hoc quantum
ad primum. Aut alium spiritum, scilicet meliorem, accipitis,
scilicet per talem, quam accepistis, scilicet per nos, id est
ministerio nostro, quod non potest esse, quia, ut dicitur I Cor.
c. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus, et
cetera. Et hoc quantum ad secundum. Aut praedicat vobis aliud
Evangelium, id est aliam praedicationem vel doctrinam, quam per nos
non recepistis, Gal. I, 6: miror quod sic tam cito
transferimini, et cetera. Si, inquam, alia et meliora facerent
vobis, recte pateremini, id est faceretis, excusando vos. Et quia
non potest eis aliud Evangelium, id est melius tradi, ideo apostolus
excommunicat Galatas, si aliud Evangelium recipiant, Gal. I,
9: si quis aliud vobis evangelizaverit, et cetera. Consequenter cum
dicit existimo, etc., removet hanc excusationem. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit quod ipse non minus fecit eis quam alii;
secundo quod plus, ibi aut numquid, et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ostendit quod nihil minus fecit facto quam alii
apostoli; secundo innuit quod non defuit ei facultas ad hoc faciendum,
ibi nam et si imperitus sermone, etc.; tertio ostendit evidentiam
utriusque, ibi in omnibus autem, et cetera. Dicit ergo: recte
pateremini vos seduci ab eis, si melius praedicarent vobis, sed hoc
non est verum. Enim, id est quia, existimo me nihil minus fecisse,
in his, a magnis apostolis, id est quam Petrus et Ioannes, quos
isti habebant magnos. Et comparat se magnis apostolis, tum quia
Paulus videbatur et reputabatur ab eis minor quam illi, eo quod illi
fuerunt cum Iesu, et Paulus non; tum etiam quia pseudo dicebant se
missos ab eis, et ideo ostendendo se parem magnis apostolis, istorum
errorem removet et pseudo confutat. Et non solum nihil minus fecit,
sed plus. I Cor. XV, 10: plus omnibus laboravi. Et ne forte
dicerent ei: unde tibi est facultas ad hoc faciendum, cum sis
imperitae linguae? Ostendit quod ei facultas affuit ex magnitudine
scientiae, dicens: licet sim imperitus sermone, tamen non sum
imperitus scientia, II Petr. ult.: sicut et charissimus frater
noster Paulus, secundum sapientiam, et cetera. Sed hoc sciendum
est, quod pseudo quaerentes gloriam propriam et lucra sectantes,
nitebantur attrahere populum per ornata et subtilia et exquisita verba,
non attendentes nisi solum aures permulcere. Apostolus vero, quia non
quaerebat utilitatem propriam, sed solum dilatationem fidei Christi et
profectum eius, ita proponebat verbum fidei, ut omnes possent capere,
conformans se conditioni audientium et capacitati. Unde quia isti in
principio non erant capaces altae doctrinae, proposuit eis fidem, non
in subtilitate sermonis, sed eo modo quo capere possent, scilicet
plane et aperte. Et ideo isti dicebant eum esse imperitum sermone. I
Cor. I, 17: non in sapientia verbi, et cetera. Et propter hoc
dicit apostolus: licet sim imperitus sermone, ut vobis videtur, hoc
non fuit ex defectu scientiae, sed propter vos, ex quadam
dispensatione, quia tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis,
et cetera. Vel dicendum, ad litteram, quod apostolus fuit balbus,
et ex hoc pseudo deridebant eum. Et ideo dicit et si imperitus
sermone, id est impeditae linguae, non tamen sum imperitus scientia,
Ex. IV, 10: impeditioris et tardioris linguae sum. Quod autem
nihil minus fecerim a magnis apostolis, evidenter apparet per ea quae
feci vobis. Et ideo dicit in omnibus praedictis, manifestatus sum in
vobis, qui experti estis quae per me fiunt. I Cor. IX, 2:
signaculum apostolatus mei vos estis in domino. Et infra XII,
12: signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos, et cetera.
Consequenter cum dicit aut numquid peccatum, etc., ostendit quod
plus fecit quam omnes alii, et hoc quia praedicavit sine sumptibus.
Circa hoc duo facit. Primo ponit factum, secundo causam facti
assignat, ibi quare? Quia non diligo vos, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ostendit factum quantum ad praeteritum; secundo
quantum ad futurum, ibi et in omnibus, et cetera. Factum autem
praeteritum ostendit dupliciter. Primo in generali, secundo in
speciali, ibi quoniam gratis, et cetera. Dicit ergo: recte dico
quod nihil minus feci ab illis, nisi forte hoc reputetis male et minus
factum, quia diminui de auctoritate mea, non accipiens sumptus a
vobis; sed si hoc esset malum, minus fecissem. Et ideo ostendit quod
non est malum. Et hoc est quod dicit aut numquid peccatum feci, id
est numquid peccavi, humilians meipsum et diminuens de auctoritate
mea? Quasi dicat, non. Eccli. III, 20: quanto maior es, et
cetera. I Cor. IX, 19: cum essem liber, et cetera. Matth.
VI: qui humiliaverit se, et cetera. Ratio autem humiliationis meae
est non propter lucrum proprium, sed propter promotionem vestram.
Unde dicit ut vos exaltemini, id est in fide confirmemini. Corinthii
autem avari erant, et ideo si a principio accepisset sumptus, forte
destitissent a fide. Item, pseudo praedicabant propter quaestum. Ut
ergo Corinthii reciperent apostolum et pseudo auferret occasionem
quaestus, gratis praedicavit eis sine sumptibus propriis. Hoc autem
quod dixerat in generali, manifestat in speciali, ibi quoniam gratis,
etc., et facit duo. Primo ostendit quomodo sine sumptibus
praedicavit eis in primo adventu ad eos; secundo ostendit quod idem
fecit in mora quam apud eos contraxit, ibi et cum essem, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit, scilicet
humiliationem, dicens: in hoc humilians meipsum, quoniam evangelizavi
vobis gratis, id est sine sumptu, non autem sine mercede, quia hoc
non est laudis. Licet enim omnes possent capere sumptus personae ab
eis quibus proponunt verbum Dei, nullus tamen praedicare debet pro
mercede et quaestu. Secundo, quia possent dicere isti: unde ergo
accepisti sumptus? Respondet quod ab aliis Ecclesiis, dicens
Ecclesias alias expoliavi, accipiens ab eis stipendium ad ministerium
vestrum. Ex hoc convincit eos quod non possint dicere apostolo quod
non liceret ei accipere ab eis. Si enim accipitur ab aliis ad
servitium eorum, multo magis liceret ei accipere ab ipsis. Ex hoc
etiam apparet quod legatus Papae visitans unam partem legationis,
potest accipere stipendia. Et quod dominus Papa, pro necessitate
unius patriae, potest accipere subsidium ab aliis partibus mundi.
Ratio est, quia Ecclesia est sicut unum corpus. Videmus autem in
corpore naturali quod natura, quando deficit virtus in uno membro,
subministrat humores et virtutem accipiens ab aliis membris.
|
|