|
Ostenso quod quando primo eis praedicavit in ipso adventu,
evangelizavit eis gratis, hic ostendit quod nec etiam contrahendo moram
apud eos, accepit ab eis sumptus. Et primo hoc ostendit, secundo
vero respondet cuidam tacitae quaestioni, ibi nam quod mihi, et
cetera. Dicit ergo: non solum quando primo veni ad vos non accepi a
vobis sumptus; sed etiam cum essem apud vos diu et etiam egerem, ut
ostendat quod non dimisit eis sumptus propter divitias, nulli onerosus
fui, aliquid ab aliquo accipiendo. In quo apparet causa quare
dimisit: quia Corinthii, propter avaritiam eis innatam, reputabant
sibi onus ministrare sumptus. I Cor. IX, 12: non sumus usi hac
potestate, sed omnia sustinemus, et cetera. Sed possent isti
dicere: unde ergo habuisti necessaria? Et ideo respondet dicens quod
ab aliis Ecclesiis. Ideo scilicet nihil accepi, quia illud quod mihi
deerat, scilicet a pretio quod lucrabatur nocte laborando manibus
suis, apud aquilam et Priscam. Erat enim scenofactoriae artis, per
quam lucrabatur sibi necessaria. Act. XX, 34: ad ea quae mihi
opus erant, et cetera. Illud ergo quod deerat non dedistis vos, sed
suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia, scilicet
Philippenses, qui erant valde liberales. Unde de hoc in epistola ad
Philippenses commendat eos: Phil. IV, 15: nulla Ecclesia
communicavit mihi in ratione dati et accepti, nisi vos. Sed
Corinthii erant avari. Consequenter cum dicit et in omnibus sine
onere, etc., ostendit quomodo se habebit in hoc ad eos in futurum,
dicens, quod etiam sine onere vult se habere ad eos. Et circa hoc duo
facit. Primo ponit suam rationem communem; secundo confirmat eam,
ibi est veritas Christi, et cetera. Dicit ergo: non solum feci
hoc, scilicet quod gratis vobis evangelizavi et nulli onerosus fui,
sed etiam in omnibus servabo me vobis sine onere, sicut usque modo
servavi, non dure reprehendendo, non severe corrigendo, nec vestra
accipiendo. Act. III: argentum et aurum et vestem nullius
concupivi. Num. XVI, 15: tu scis quod nec asellum quidem
acceperim ab eis, dicit Moyses ad dominum. Samuel dicit, I Reg.
c. XII, 3: loquimini de me, si oppressi, et cetera. Et quod
ita facturus sit, confirmat ex duobus. Primo ex eo qui loquitur in
ipso, scilicet Christo, qui est veritas, a qua non potest esse
falsum. Et ideo dicit est veritas Christi in me, etc., quasi
dicat: hoc quod dixi verum est, quia veritas Christi loquitur in me,
et cetera. Hoc infra ultimo: an experimentum quaeritis eius qui in
me, et cetera. Vel hoc potest accipi per modum iurantis. Quasi
dicat: Deus, qui est veritas et est in me scrutans corda, sit mihi
testis, quod ita servabo me. Rom. I, 9: testis est mihi Deus,
et cetera. Secundo, ex eo quod non intendit minuere gloriam suam,
sed augere. Apostolus enim attribuebat sibi apud Christum ad magnam
gloriam quod ipse solus, inter apostolos, sine sumptu praedicabat
Corinthiis. Et ideo dicit: ideo servabo me sine onere, quoniam non
infringetur, id est non minuetur, in me haec gloria, quod scilicet
gratis praedico vobis, et quod a licitis abstineo, propter salutem
vestram: quae quidem est gloria Christi, quia ipse glorificatur per
hoc in me; vel quia ego hanc gloriam habeo specialiter apud Christum.
Quae quidem refringeretur in regionibus Achaiae, ubi Corinthus erat
metropolis, si recepisset ab eis, quia avari erant. Habitabant enim
in maritimis, et erant intenti mercationibus, et tales consueverunt
esse avari. I Cor. IX, 15: bonum est mihi magis mori, quam ut
gloriam meam quis evacuet. Consequenter cum dicit quare? Quia non,
etc., ponit causam quare non accepit sumptus ab eis. Et circa hoc
duo facit. Primo excludit falsam causam; secundo astruit veram, ibi
quod autem facio, et cetera. Circa primum sciendum est, quod pseudo
imponebant apostolo, quod ideo non recipiebat a Corinthiis sumptus,
quia non diligebat eos, et quia non intendebat eis benefacere et
servire. Dicit ergo quare, scilicet hoc facio, quia non diligo vos,
id est pro odio quod habeo ad vos, sicut dicunt pseudo? Deus scit
quod diligo vos, et quod non pro odio hoc facio. Io. ult.:
domine, tu scis, quia amo te. Sic ergo, exclusa causa falsa,
sequitur vera, ibi quod autem facio, et cetera. Et circa hoc duo
facit. Primo ponit veram causam; secundo rationem huius assignat,
ibi nam eiusmodi pseudo, et cetera. Circa primum sciendum est, quod
pseudo, ut dictum est, quaerebant lucra et gloriam propriam. Et
ideo, ut in reverentia haberentur, nitebantur exterius sequi vestigia
apostoli, vel etiam, si potuissent, excellere ipsum. Dicit ergo
apostolus: si ergo volunt me imitari, in hoc imitentur, ut nihil
accipiant. Et quia sciebat quod pseudo praedicabant ut acciperent,
et, per consequens, quod non praedicarent si deficeret eis lucrum,
dicit quod facio, ideo facio et faciam hoc, non propter odium, sed ut
amputem occasionem eorum, scilicet pseudo, qui volunt, supple meo
exemplo, habere occasionem accipiendi vestra. Sciebat enim, secundum
Ambrosium, quod si non acciperent, non diu praedicarent. E
contrario dicitur Prov. VI: da occasionem sapienti, et cetera.
Et hoc, ut tales inveniantur, scilicet pseudo, sicut et nos,
scilicet non accipientes pecunias, sicut et nos non accipimus. In quo
quidem ipsi gloriantur, scilicet quod imitantur nos, et ego nolo, si
perfecte volunt nos imitari, quod accipiant. I Cor. VII, 7:
volo omnes homines esse sicut me, scilicet non accipientes. Ut in
quo, et cetera. Hoc legitur tripliciter. Uno modo sic: ut
inveniantur tales, supple sicut et nos, non accipiendo sicut et nos
non accipimus, et, per consequens, a praedicatione cessando. In
quo, scilicet esse tales, sicut et nos gloriantur; contendebant enim
esse similes veris apostolis. Secundo modo sic: ut in eo in quo
gloriantur, scilicet accipiendo, quia hoc solum quaerebant,
inveniantur sicut et nos, id est similes nobis, cessando scilicet et
desistendo ab acceptione, ut nobis assimilentur. Tertio modo sic: ut
in eo in quo gloriantur, scilicet in non accipiendo, dicunt enim se
nihil accipere, inveniantur sicut et nos, id est non meliores nobis,
ne scilicet possint se in hoc nobis praeferre. Nam eiusmodi, hoc
continuatur tripliciter. Primo modo sic: ita gloriantur et
contendunt, non sicut nos, nam eiusmodi, et cetera. Secundo modo
sic: et vere desistant accipere, ut nobis assimilentur, nam
eiusmodi, et cetera. Tertio modo sic: ita in non accipiendo
gloriantur, ut nobis similes videantur. Posita autem vera causa,
probat eam consequenter, dicens nam eiusmodi, etc., ostendens
quomodo student assimilari apostolos. Et circa hoc tria facit. Primo
ponit causam; secundo probat eam, ibi sed non mirum; tertio
consequenter ostendit differentiam pseudo ad veros apostolos, ibi
quorum finis, et cetera. Dicit ergo: recte dico, quod hoc facio,
ut amputem eis occasionem accipiendi. Nam eiusmodi pseudo-apostoli
sunt operarii, scilicet falsi. Phil. III, 2: videte canes,
videte malos operarios, et cetera. Subdoli, id est, callidi et
vulpini, sub specie religionis decipientes. Ez. XIII, 4:
quasi vulpes in desertis, et cetera. Cant. II, 15: capite
nobis vulpes parvulas, quae demoliuntur vineas, et cetera. Matth.
VII, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, et cetera. Et
hoc est quod dicit transfigurantes se in apostolos Christi, id est
exterius portantes signa bonorum apostolorum. II Tim. III, 5:
habentes quidem speciem pietatis, et cetera. Et hoc probat, quia
sicut veri apostoli mittuntur a Deo et informantur ab ipso, sic
Satanas transformat se in Angelum lucis, qui est dux et incentor
eorum, ostendens se esse vel Angelum Dei, vel aliquando Christum.
Non est ergo mirum neque magnum si ministri eius, scilicet pseudo,
transformant se in ministros iustitiae, id est simulant se esse
iustos. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et minister
eius, et cetera. Notandum autem est, quod Satanas transfigurat se
aliquando visibiliter, sicut beato Martino, ut deciperet eum, et hoc
modo multos decepit. Sed ad hoc valet et necessaria est discretio
spirituum, quam specialiter Deus contulit beato Antonio. In hoc
tamen potest cognosci, quod Satanas sit, quia bonus Angelus in
principio hortatur ad bona, et perseverat in eis, sed malus in
principio quidem praetendit bona, sed postmodum volens explere
desiderium suum, et quod intendit, scilicet decipere, inducit et
instigat ad mala. I Io. IV, 1: omni spiritui nolite credere,
et cetera. Et ideo Iosue cum videret Angelum in campo suo, dixit
Iudic. V: noster es an adversariorum? Aliud etiam signum est,
quod bonus Angelus etsi terreat in principio, tamen statim
consolatur, et confortat, sicut Zachariam, Lc. I, v. 13: ne
timeas, Zacharia. Et ad beatam virginem dixit: ne timeas, Maria,
et cetera. Malus autem Angelus stupefacit et desolatum dimittit. Et
hoc ideo, ut stupefactum facilius decipiat et persuadeat sibi.
Aliquando autem transfigurat se invisibiliter, et hoc quando ea, quae
in se mala sunt, facit apparere bona, pervertendo sensus hominis et
inflammando concupiscentiam. Prov. c. XVI, 25: est via quae
videtur homini recta, et cetera. Sic decepit monachum quemdam, qui
cum proposuisset in animo suo numquam exire cellam, suggessit ei
Diabolus, quod bonum esset quod exiret ad Ecclesiam et reciperet
corpus Christi. Cui suggestioni consentiens, propositum mutavit
vadens ad Ecclesiam. Postmodum cognoscens eum fuisse Diabolum,
gloriatus est monachus quod non deceperat eum, quia ad bonum iverat,
et tamen iam removit eum a proposito continue standi in cella.
Postmodum vero iterum suggessit ei, quod pater suus esset mortuus, et
dimiserat sibi multas divitias distribuendas inter pauperes, quod iret
ad civitatem, ad quam cum iret, numquam rediit ad cellam, et mortuus
est in peccato. Unde valde difficile est, quod homo caveat sibi, et
ideo recurrendum est ad adiutorium divinum. Iob XLI, 4: quis
revelabit faciem indumenti eius, etc., quasi dicat: nullus nisi
Deus. Consequenter ponit ministrorum, et malorum et bonorum
differentiam, quae consistit in hoc, quod finis illorum, scilicet
ministrorum Christi, et Satanae, erit secundum opera eorum. Nam
finis bonorum erit bonus, et malorum erit malus, et boni inducuntur ad
bonum, et mali ad malum. Phil. c. III, 19: quorum finis
interitus, et cetera. Item boni recipient bona, et mali mala.
Supra V, v. 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal
Christi.
|
|