|
Supra apostolus induxit Corinthios, ut patienter sustinerent suam
commendationem, ostendens, quod hoc faciebat ex zelo quem habebat ad
eos, et quia zelus ille erat rationabilis et ordinatus, hic autem
consequenter ponit aliam rationem, per quam ostendit, quod dato, quod
insipienter ageret, nihilominus tamen deberent eum supportare. Unde
in ista ratione procedit ex suppositione stultitiae. In hac autem
parte duo facit. Primo enim proponit suam petitionem; secundo
rationem dictorum assignat, ibi quod loquor, et cetera. In petitione
sua duo facit. Primo enim petit, quod non reputent eum insipientem,
quod pertinet ad praemissam rationem. Et ideo dicit iterum dico, quod
ex quo zelus meus est rationabilis, et ego rationabiliter commendo me,
ne quis, scilicet vestrum, me reputet insipientem. Secundo petit,
quod dato, quod insipienter agat, tamen supportent eum, et hoc
pertinet ad rationem hanc. Et ideo dicit alioquin, id est si non
rationabiliter commendo me, et penitus velitis me ex hoc insipientem
reputare, tamen accipite, id est supportate, me velut insipientem.
Et dicit, velut, quia licet ipsi reputent eum insipientem in hoc,
tamen in rei veritate non est insipiens. Accipite me, inquam, velut
insipientem, ut et ego modicum quid glorier. Et dicit modicum, quia
infra commendabit se de gloria, quae est secundum carnem, quae valde
modica est. Iob XXV, 6: homo putredo et filius hominis vermis.
Eccli. X, 9: quid superbis, terra et cinis? Rationem autem
dictorum assignat, dicens quod loquor, et cetera. Dixerat autem
tria. Primo quia supponit insipienter commendasse se ipsum; secundo
quod vult gloriari; tertio quod sustineant eum. Et horum trium
rationem assignat. Et primo de hoc, quod supposuit insipienter
commendare se; secundo quare vult gloriari, ibi quoniam multi
gloriantur, etc.; tertio quod debeant eum supportare, ibi libenter
enim suffertis, et cetera. Dicit ergo primo: ratio quare debetis
insipientem accipere me est, quia illud quod loquor in hac substantia
gloriae, id est commendatione carnis, quae a quibusdam appetitur, ac
si per eam debeant subsistere, non loquor secundum Deum, sed quasi in
insipientia. Et dicit ex hypothesi, sicut illud quod supra dixit:
velut insipientem. Unde ibi posuit velut, hic ponit quasi. Ac si
diceret: si non rationabiliter commendarem me, tunc illud quod
loquor, in commendatione mea, non est secundum Deum, id est,
secundum rationem divinae sapientiae. Et tunc merito acciperetis me
non secundum Deum loqui, sed insipienter. Supra X, 18: non
enim, qui seipsum commendat, ille probatus est, et cetera. Prov.
XXVII, 2: laudet te alienus, et cetera. Rationem autem suae
commendationis et gloriae ostendit, subdens quoniam multi gloriantur,
et cetera. Ubi sciendum est, quod pseudo, quia ex Iudaeis erant,
gloriabantur secundum carnem, dicentes se esse filios Abrahae et ex
hoc volebant haberi in reverentia a Corinthiis et auctoritate. Dicit
ergo apostolus: dato, quod sit insipientia, quod glorier secundum
carnem, tamen quoniam multi, scilicet pseudo, gloriantur secundum
carnem, et ego etiam gloriabor secundum carnem, Prov. XXVI,
5: responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens
videatur. Sed contra est quia Seneca dicit summa malorum est, quod
ad exemplum vivitur malorum. Et Ex. XXIII, 2: non sequaris
turbam ad faciendum malum. Non ergo apostolus debet gloriari secundum
carnem, eo quod pseudo gloriantur. Respondeo. Dicendum est, quod
licet sit eadem materia gloriationis, non tamen est eadem intentio et
idem finis, quia pseudo commendabant se propter gloriam propriam, et
ut ipsi haberentur in auctoritate, et possent lucrari; apostolus autem
gloriabatur, ut verbum Dei, per eum praedicatum, esset maioris
auctoritatis et ponderis, et fructum faceret Christo. Rationem autem
quare debeant eum supportare, subdit, dicens libenter enim suffertis,
etc., et primo ponit rationem hanc, quod scilicet debeant eum
supportare. Possent enim dicere: quare debemus te supportare, si es
insipiens? Et dicit apostolus, quod ideo, quia cum vos ipsi sitis
sapientes in oculis vestris et in vestra reputatione, libenter
suffertis, id est estis consueti supportare, insipientes, pseudo
scilicet. Secundo ostendit in quo supportent insipientes. Et ponit
quinque gravia quae sustinebant a pseudo: primum est iugum servitutis.
Et quantum ad hoc dicit sustinetis enim si quis, id est aliquis
pseudo, redigit vos in servitutem, quasi dicat: per Christum
liberati fuistis a servitute legis, quae est in timore, et reducti
estis in libertatem filiorum Dei, quae est in charitate. Gal.
IV, 31: non sumus ancillae filii, sed liberae. Et tamen vos
sustinetis pseudo, qui ex huiusmodi libertate redigunt vos in
servitutem legis, quia cogunt vos servare legalia. Gal. V, 1:
nolite iugo servitutis, et cetera. Multo ergo magis debetis sustinere
me, qui volo vos praeservare in libertate Christi, quam pseudo, qui
volunt vos reducere in servitutem legis. Secundum est grave valde,
scilicet quod pseudo vivunt de bonis vestris laute, nos vero non.
Supra VIII, 13: non ut aliis sit remissio, et cetera. Et
ideo dicit si quis devorat, Matth. c. XXIII, 14: vae qui
comeditis domos viduarum, et cetera. Tertium grave est depraedatio et
expoliatio, quia isti ad litteram blandis verbis et praetextu pietatis
accipiebant eis omnia, et quantum ad hoc dicit si quis accipit, id est
blande decipit, subtrahendo vestra. Rom. c. XVI, 18: per
blandos sermones seducunt corda insipientium. Quartum grave est nimia
iactantia super eos cum Corinthiorum contemptu. Ideo dicit si quis
extollitur, iactando se importune. Eccli. c. VI, 2: non te
extollas in cogitatione, et cetera. Quintum grave est illatio
opprobriorum. Nam pseudo non solum tam gravia eis inferebant, sed
super hoc addebant improperia, dicentes eis iniurias, et maxime de
ignobilitate. Nam quia ipsi erant Iudaei, et cultores unius Dei,
dicebant se nobiles esse, et Corinthios ignobiles, quia non erant de
semine Abrahae, nec circumcisi, et quod de idololatris. Et quantum
ad hoc dicit si quis in faciem vos caedit, id est coram vobis infert
contumelias et dicit iniurias. Et huiusmodi iniuriae sunt secundum
ignobilitatem, quam vobis obiiciunt, vel ignominiam quam inferunt.
Et tamen illos sustinetis, et nos non, quasi nos fuerimus infirmi in
hac parte gloriae, quam attribuistis eis, praeferendo eos nobis,
praesertim cum pseudo dicant, quod ideo nos non dicimus nec facimus
vobis ista, quia nos sumus infirmi in hac parte, id est quia sumus
ignobiles. I Cor. c. IV, 10: nos infirmi, vos fortes; vos
nobiles, nos autem ignobiles.
|
|