|
Positis rationibus suae commendationis et causis quare supportandus
est, hic consequenter incipit se commendare. Et circa hoc duo facit.
Primo enim adaequat se pseudo et aliis, qui commendabant se; secundo
praefert se eis, ibi ut minus sapiens, et cetera. Adaequat autem se
apostolus eis in gloria. Est autem gloria duplex. Una secundum
carnem, quae modica est et contemnenda. Unde ipse dicit Phil.
III, 7: sed quae mihi fuerunt lucra, arbitratus, et cetera.
Alia est secundum Christum, quia magna gloria est sequi dominum,
Eccli. XXIII, 38. Et haec est quaerenda. Gal. ult.
14: mihi absit gloriari nisi in cruce, et cetera. Et ideo
apostolus adaequat se eis quantum ad utramque gloriam. Et primo
quantum ad primam; secundo quantum ad secundam, ibi ministri
Christi, et cetera. Et, primo, adaequat se eis in generali,
dicens: recipiatis me insipientem, si tamen insipientia est. Ex
hypothesi enim loquor, quia si quis ausus est praesumere de se, et
commendare se, et ego possum bene audere et commendare me in eodem, in
quo ipse commendat se, quia non subest eis maior causa suae
commendationis, quam mihi. Et hoc dico in insipientia, id est dico,
quod insipienter agam, cum tamen ipse sapienter ageret, cum hoc non
faceret pro sui iactantia sed ut pseudo humiliaret. Supra eodem:
existimo me non minus fecisse a magnis apostolis, et cetera. Secundo
cum dicit Hebraei sunt, etc., adaequat se eis in speciali,
ostendens per singula se parem eis esse in quibus pseudo gloriabantur.
Commendatio autem istorum et gloria erat de tribus. Primo de natione
et lingua, quia dicebant se Hebraeos; secundo de genere, quia
dicebant se esse de genere Israel; tertio de promissione, quia
dicebant se esse participes promissionis Abrahae, cum essent de semine
eius. Et quantum ad haec tria adaequat se eis. Primo quantum ad
nationem et linguam, dicens Hebraei sunt, et ego, scilicet lingua et
natione, quasi dicat: ita sicut et illi. Et notandum est, quod,
secundum quod quidam dicunt, Hebraei dicuntur ab Abraham, quia ante
eum de facili non invenitur illud nomen. Potest tamen dici et forte
melius, quod dicuntur a quodam Heber, de quo habetur Gen. cap.
XI, 14: vixit sale triginta annis, et genuit Heber. Et
sequitur: vixit Heber triginta tribus annis, et genuit Phaleg. Et
tempore eius fuerunt divisae linguae, et lingua Hebraeorum remansit in
familia sua. Secundo adaequat se eis quantum ad genus, dicens
Israelitae sunt, et ego, scilicet secundum ritus. Tertio quantum ad
tertium, dicens semen Abrahae sunt, et ego. Et de istis tribus
dicitur Phil. III, 4 s.: si quis alius sibi confidere videtur,
ego magis circumcisus octavo die quantum ad tertium, ex genere Israel
de tribu Beniamin quantum ad secundum, Hebraeus, ex Hebraeis
quantum ad primum. Rom. XI, 1: nam ego Israelita sum ex semine
Abrahae, et cetera. Sic ergo patet, quod non sum minor eis quantum
ad gloriam, quae est secundum carnem; sed nec etiam quantum ad
gloriam, quae est secundum Christum, quia ministri Christi sunt, id
est dicunt se sic, ut decipiant vos, et ego sum minister Christi. I
Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et
cetera. Supra III, 6: qui et nos idoneos fecit, et cetera.
Consequenter cum dicit ut minus sapiens, etc., praefert se omnibus
apostolis et pseudo. Et primo quantum ad mala perpessa, secundo
quantum ad beneficia recepta, et hoc cap. XII, ibi si gloriari
oportet, et cetera. Circa primum duo facit. Primo praefert se
quantum ad mala, quae pertulit; secundo quantum ad modum quo mala
vitavit, ibi Damasci praepositus. Circa primum tria facit. Primo
proponit se aliis praeferendum; secundo ostendit in quo sit
praeferendus, ibi quia in laboribus, etc.; tertio confirmat quaedam
dictorum, ibi si gloriari oportet, et cetera. Dicit ergo: si videor
insipiens vobis, quia commendo me et adaequo me aliis, quanto magis
videbor vobis minus sapiens, si praeferam me eis? Et ideo dicit: non
solum sum minister Christi sicut et illi, sed ut minus sapiens,
secundum vestrum iudicium, dico quod ego sum plus minister Christi
quam illi, et quantum ad hoc dicit se praeferendum esse. Rom. XI,
13: ministerium meum honorificabo, praeponendo scilicet illud
ministerio aliorum. In quo autem sit praeferendus ostendit, dicens
quia in laboribus, etc., quasi dicat: in hoc plus ego, quia sum
magis ostensus minister Christi. In hoc, primo, quantum ad mala
illata, secundo quantum ad mala sponte assumpta, ibi in itineribus
saepe. Mala autem illata primo ponit in generali, dicens: plus ego
sum, scilicet ostensus minister, in laboribus plurimis quam illi,
etsi aliquos labores pertulerint. I Cor. XV, v. 10:
abundantius omnibus illis laboravi. Secundo enumerat ista mala in
speciali, et hoc, primo, quantum ad carceris squalores, quia in
carceribus abundantius, scilicet quam illi. Act. XVI, 23: cum
multas plagas illis intulissent, scilicet Paulo et sociis, miserunt
in carcerem. Secundo quantum ad flagellorum dolores, quia in plagis,
scilicet ostensus sum, supra modum aliorum, scilicet modum humanae
virtutis, vel supra modum humanae consuetudinis. Supra XI, 23:
in plagis, in carceribus, et cetera. Sed contra I Cor. X,
13: fidelis Deus, qui non permittet vos tentari supra id, et
cetera. Non ergo supra modum humanae virtutis. Respondeo. Dicendum
est, quod Deus non permittit nos tentari sine adiutorio gratiae
divinae. Et ideo dicebat apostolus I Cor. XV, v. 10: non
autem ego, sed gratia Dei mecum. Et quantum ad mortis terrorem;
unde dicit in mortibus frequenter, id est in periculis et terroribus
mortis. Unde dicebat ipse Rom. VIII, 36: mortificamur tota
die. I Cor. c. XV, 31: quotidie morior propter gloriam
vestram. Sed consequenter, cum dicit a Iudaeis quinquies, etc.,
manifestat duo ultima pericula, quae perpessus est. Et primo
periculum plagarum, secundo periculum mortis. Plagarum autem
periculum manifestat per ipsa perpessa a suis, scilicet Iudaeis. Et
ideo dicit a Iudaeis quinquies, et cetera. Notandum est autem,
sicut dicitur Deut. c. XXV, 2 s., pro mensura delicti erit
plagarum modus. Ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non
excedant, et cetera. Ex quo habetur quod homines pro minoribus
peccatis debent flagellari, ita tamen, quod flagellatus non reciperet
ultra quadraginta plagas. Iudaei autem, ut viderentur misericordes,
semper faciebant citra mandatum legis, dantes pauciores quam
quadraginta, secundum quod eis videbatur. Quia ergo odio habebant
Paulum, quando flagellabant eum, dimittebant sibi de numero praedicto
quantominus poterant, scilicet unam tantum minus, dantes sibi
trigintanovem. Et hoc est, quod quinque vicibus accepit, id est
recepit quadraginta plagas, minus una, plaga, id est trigintanovem.
Secundo manifestat pericula perpessa ab extraneis, scilicet a
gentibus, dicens ter virgis caesus sum. Act. XVI, 22:
magistratus, scissis eorum tunicis, iussit eos virgis caedi. Item
XXII, 24: iussit eum tribunus duci in castra, et flagellis
caedi, et torqueri eum, et cetera. Pericula vero mortis illata, et
primo pericula mortis illata ab hominibus ostendit, dicens semel
lapidatus sum. Hoc fuit in civitate Licaoniae, ibi obrutus lapidibus
fuit quasi mortuus. Act. XIV, 18: lapidantes Paulum eiecerunt
eum extra civitatem, credentes eum mortuum. Secundo pericula mortis
illata a periculis naturae, et haec sunt specialiter maris, et
aggravat ea, primo, ex numero, quia ter naufragium feci, id est
pertuli; secundo ex continuitate, quia nocte et die in profundo maris
fui, quod est gravius; quia ad litteram dicit, quod cum pluries
passus sit naufragium, tamen semel stetit sub aqua per diem et noctem,
divina eum virtute protegente. Unde poterat dicere illud Ionae II,
4: et proiicite me in profundum, et cetera. Enumeratis autem malis
illatis, enumerat consequenter etiam mala assumpta, cum dicit in
itineribus. Et primo exteriora, secundo interiora, ibi praeter illa
quae extrinsecus, et cetera. Mala exteriora exprimit, et primo
quantum ad mala, quae contingunt in itineribus; secundo quantum ad ea
quae eveniunt in domibus. Quantum ad primum, primo, ponit
multiplicitatem itinerum, dicens in itineribus saepe, scilicet
ostensus sum minister Christi, sustinendo multa dura et gravia
patienter. Rom. XV, 19: ab Ierusalem usque in Illyricum, et
cetera. Et cum hoc multas alias vias fecit, et Romam, et Hispaniam
vadens. Psalmo XVI, 4: propter verba labiorum tuorum, et
cetera. Secundo enumerat periculum itinerum. Et primo praemittit
minora, secundo subdit gravius periculum, quod in falsis fratribus.
Praemittit autem tria, secundum quae multa pericula passus est.
Primo pericula secundum causas. Et hoc, vel ex causa naturali, et
ideo dicit periculis fluminum. Naturaliter enim flumina hyeme
excrescunt, et sunt rapida et valde periculosa, et cetera. Vel ex
malitia violenta, et quantum ad hoc dicit periculis latronum, quos
excitabat ei Diabolus, ut vel vestes ei auferrent. Iob XIX, 2:
simul venerunt latrones, et cetera. Secundo enumerat pericula metum
inferentia, et hoc vel ex suis, unde dicit periculis ex genere, id
est, a Iudaeis procuratis; vel ab extraneis, et ideo dicit periculis
ex gentibus, propter unius Dei praedicationem, qui eum capere
volebant; et sic in suis et in aliis non habebat requiem. Ier.
XV, 10: ut quid me genuisti, mater mea, virum doloris? et
cetera. Tertio enumerat pericula quantum ad loca, et hoc, vel
quantum ad civitates, unde dicit periculis in civitate, id est, in
commotionibus civitatum contra me sicut fuit Ephesi et apud
Corinthum, ut patet Act. XVIII, 12 et XIX, 23; vel
quantum ad solitudines, et quantum ad hoc dicit periculis in
solitudine, quae erant vel a bestiis malis, sicut quando vipera
momordit manum suam, Act. ult., quando congregavit sarmenta, vel
ex penuria ciborum. Vel quantum ad maria, et ideo dicit periculis in
mari, non ex mari, sicut supra, sed in mari, ut pericula quae
proveniunt ex praedonibus et piratis. Eccli. XLIII, 26: qui
navigant mare, et cetera. Sed gravius periculum subdit, dicens
periculis in falsis fratribus, id est in falsis Christianis et
haereticis, et in pseudo. Ier. c. IX, 4: unusquisque a fratre
suo se custodiat.
|
|