|
Hic consequenter enumerat mala sponte assumpta, quae sustinentur in
domibus. Et enumerat tria mala opposita tribus bonis, quae sunt
necessaria ad vitam domesticam. Primum bonum est requies somni,
secundum est sustentatio cibi, tertium est fomentum vestis. Requiei
ergo somni, opponit laborem et vigilias. Quantum ad laborem dicit in
labore, scilicet manuum. Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus
erant, et cetera. Et ideo dicit supra VI, v. 5: in laboribus,
quia, ad litteram, ut dictum est supra, manu sua victum quaerebat.
Et II Thess. III, 8: nocte et die laborantes, et cetera.
Quantum ad laboris defectum dicit aerumna, quae est defectus et
languor consequens ex labore, vel ex morbo naturali. Ps. c.
XXXI, 4: conversus sum in aerumna, et cetera. Quantum vero ad
vigilias dicit in vigiliis multis, vel in vacando praedicationibus de
nocte, vel operi manuali. Act. XX, 7 dicitur quod protraxit
sermonem usque ad mediam noctem. Sustentationi vero cibi opponit
duplicem subtractionem cibi, unam quae est ex necessitate; unde dicit
in fame et siti, quia scilicet, ad litteram, deficiebat sibi
aliquando cibus et potus. I Cor. IV, 11: usque in hanc horam,
et cetera. Aliam quae est ex voluntate, unde dicit in ieiuniis
multis, scilicet voluntarie assumptis, et propter exemplum bonum et
propter macerationem carnis. I Cor. IX, 27: castigo corpus
meum, et cetera. Sed contra, Matth. VI, 33: haec omnia
adiicientur vobis, scilicet temporalia. Quare ergo in fame et siti?
Respondeo. Dicendum est quod quando expedit, adiiciuntur nobis,
scilicet temporalia, et propter utilitatem nostram, sed aliquando
expedit carere eis. Fomento vero vestis opponit duo, unum ex parte
naturae, unde dicit in frigore, aliud ex parte inopiae, unde dicit et
nuditate, scilicet ostensus sum, scilicet minister Christi. I
Cor. IV, 11: nudi et instabiles, etc. supra VI, 4: in
necessitatibus, et cetera. Consequenter cum dicit praeter illa,
etc., enumerat mala assumpta interiora, quae causantur ex
sollicitudine cordis pro pseudo. Bonus autem praelatus dupliciter
affligitur pro subditis. Et primo sollicitudine conservationis
subditorum, secundo pro defectu ipsorum. Et istam duplicem
afflictionem passus est apostolus. Primam cum dicit praeter illa,
quae extrinsecus, etc., quasi dicat: praeter omnia quae exterius
patior et passus sum, angit me gravius interior afflictio, scilicet
sollicitudo subditorum. Et ideo dicit instantia omnium Ecclesiarum
magna est et multum gravat, quia multum sollicitat. Lc. X, 41:
Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, et
cetera. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine. Secundam
afflictionem passus est pro defectu subditorum, et hoc dupliciter,
scilicet pro defectu spiritualium; unde dicit quis infirmatur,
scilicet in fide et bono, et ego non infirmor? In corde dolens de
eo, sicut de me. I Cor. IX, 22: factus sum infirmis
infirmus, et cetera. Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquam,
et cetera. Item pro defectu corporalium; unde dicit quis
scandalizatur, malo poenae, id est quis patitur tribulationes, et ego
non uror? Igne compassionis. Iste est ignis, quem dominus venit
mittere in terram, Lc. XII, 49. Et attende, quod congrue
utitur hoc verbo uror, quia compassio procedit ex amore Dei et
proximi, qui est ignis consumens, dum movet ad sublevandas miserias
proximorum, et purgat ex affectu compassionis, et per quem nobis
peccata relaxantur: charitas autem illius compassionis operit
multitudinem peccatorum. Vel, aliter, aliquando enim labitur homo in
peccatum ex seipso, et tunc infirmatur; aliquando autem ex malo
exemplo aliorum, et tunc scandalizatur. Lc. XVII, 1 et
Matth. c. XVIII, 7: vae homini illi per quem scandalum
venit, et cetera. Deinde cum dicit si gloriari oportet, etc.,
confirmat quaedam dictorum superius. Vel dic quod supra loquitur
quantum ad mala, quae pertulit commendabiliter, hic autem quantum ad
mala, quae vitavit prudenter. Sed quia vitare pericula, quae surgunt
propter fidem, videtur pertinere ad infirmitatem, ideo primo
praemittit, quod in illis, quae infirmitatis sunt, vult gloriari;
secundo proponit iuramentum ad confirmationem dicendorum, ibi Deus et
pater, etc.; tertio ostendit modum vitandi, ibi Damasci, et
cetera. Proponit ergo primo de quibus gloriatur, si debet gloriari,
dicens si, pro quia, oportet gloriari, quae sunt infirmitatis meae
gloriabor; quasi dicat: alii gloriantur in genere et in aliis mundanis
rebus. Phil. c. III, 19: gloria in confusione, et cetera.
Et ego etiam coactus gloriatus sum in eis. Tamen si gloriari
oportet, gloriabor in infirmitatibus meis. Infra XII, 9:
libenter gloriabor in infirmitatibus meis, et cetera. Secundo
subdit, quod non mentitur invocans testimonium divinum per modum
iuramenti, ut credatur sibi, dicens Deus et pater, et cetera. Ubi
tria ponit: unum per quod inducit ad amorem, unde dicit, Deus,
Ier. X, 7: quis non timebit te, et cetera. Aliud per quod
excitavit ad amorem, unde dicit: pater, Iac. I, 17: omne datum
optimum, etc.; Mal. I, 6: si ego pater, ubi est amor meus?
Vel, secundum aliam litteram, honor meus. Tertium per quod movet ad
reverentiam et laudem; unde dicit qui est benedictus Deus in saecula,
supra I, 3: benedictus Deus et pater, et cetera. Iste ergo tam
reverendus, tam diligendus, tam timendus scit, quod non mentior,
scilicet in his quae dixi et dicturus sum. Supra c. I, 18: non
enim est apud nos est, et non, et cetera. Consequenter cum dicit
Damasci praepositus, etc., ostendit quanta mala vitavit, et hoc in
quodam particulari periculo. Ubi sciendum est, quod apostolus primo
coepit praedicare Christum in Damasco, ubi dum pergeret Christianos
capere, prostratus est et ad fidem conversus. Et ideo Iudaei ad
praepositum illius civitatis, qui erat ibi pro Aretha rege,
confugerunt, ut Paulum caperent et occiderent. Et ideo ille faciebat
custodiri nocte et die portas civitatis, ut dicitur Act. IX, v.
24. Christiani autem, qui erant ibi, volentes servare Paulum,
eum submiserunt in sporta per murum, et sic evasit. Hunc ergo modum
evadendi tangit apostolus, dicens: vere non mentior de hoc quod dico
etiam modo, nam Damasci praepositus, qui sub Aretha rege, genti
Damascenorum praeerat, custodiri faciebat, inductus a Iudaeis,
civitatem Damascenorum, ad hoc scilicet ut me comprehenderet, et
comprehensum assignaret Iudaeis, ne amplius praedicarem; sed ego per
fenestram submissus sum per murum, et sic effugi manus eius, scilicet
praepositi. Et hoc fuit de mandato domini dicentis Matth. X,
23: si vos persecuti fuerint, et cetera. Sic Michol David
deposuit per fenestram, ne caperetur a Saule, I Reg. c. XIX,
2. Sic Rahab exploratores demisit cum fune per fenestram, Ios.
II, 15. Sed hic obiicitur contra apostolum, primo, quia videtur
quod non fuerit sufficienter confisus in domino, sed fugit.
Respondeo. Dicendum est, quod quamdiu adest humanum auxilium, homo
non debet confugere ad auxilium divinum, quia hoc esset tentare Deum,
sed debet illo uti auxilio quantum potest. Apostolo autem nondum
deerat humanum auxilium. Secundo obiicitur, quia Io. X, 12
dicitur: mercenarius autem et qui non est pastor, videt lupum
venientem, et fugit. Unde videtur quod non fuerit bonus pastor.
Respondeo. Dicendum est, quod aliquando quaeritur persona praelati
tantum, aliquando cum praelato totus populus. Quando ergo quaeritur
praelatus solus, tunc debet committere curam alteri, et absentare se.
Et sic fecit hic Paulus. Et ideo dicit Glossa quod licet fugeret,
tamen fuit ei cura de ovibus, bono pastori in caelo sedenti eas
commendando, et utilitati eorum se, per fugam, praeservando. Quando
vero quaeritur totus grex, tunc debet praeponere utilitatem et salutem
gregis saluti corporis sui. Nota autem, quod est quaedam fuga
humilitatis, quando quis fugit honores, sicut Christus fugit Io.
VI, 15, cum vidisset quod vellent eum eligere in regem. Sic
Saul cum electus fuit in regem, abscondit se domi, I Reg. X,
22. Quaedam vero fuga est cautelae, quando scilicet fugit
pericula, ut praeservetur ad maiora. Sic Helias fugit propter
Iezabel, III Reg. XIX, 3; et sic apostolus hic fugit manus
praepositi.
|
|