|
Posita sua commendatione quantum ad mala perpessa, hic consequenter
apostolus commendans se, ostendit praeeminentiam suae dignitatis
quantum ad bona divinitus recepta. Prima autem gloriatio fuit de
infirmitatibus; ista vero est de bonis eius. Unde circa hoc duo
facit. Primo commendat se de bonis susceptis divinitus; secundo
excusat se de hac commendatione, quod hoc fecerit quasi coactus, ibi
factus sum insipiens, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
extollit magnitudinem eorum quae sunt sibi collata a Deo; secundo
manifestat remedium infirmitatis sibi adhibitum contra periculum
superbiae, ibi et ne magnitudo, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ponit bonum sibi divinitus collatum; secundo ostendit quomodo se
habuit in gloriando de huiusmodi bono, ibi pro huiusmodi, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod hoc sit sibi collatum
divinitus in generali; secundo vero in speciali, ibi scio hominem, et
cetera. Bonum autem apostolo collatum divinitus, sunt revelationes
sibi divinitus factae, et de istis vult hic gloriari. Unde dicit si
gloriari oportet, id est quia gloriari oportet propter vos, tamen
secundum se non expedit, quia qui gloriatur de bono recepto, incidit
in periculum amittendi quod habet. Eccli. XLIII, 15: aperti
sunt thesauri, scilicet virtutum, per gloriationem inanem, et
evanuerunt nebulae sicut aves. Et hoc significatur in Ezechia, Is.
XXXIX, 2, quando ostendit thesauros domus domini nuntiis regis
Babylonis. Et licet simpliciter non expediat gloriari, tamen
aliquando propter aliquam specialem causam potest homo gloriari, sicut
ex praemissis manifestum est. Et ideo dicit: quia gloriari oportet,
ideo dimissis commendationibus de infirmitatibus, veniam, commendando
me, ad visiones et revelationes domini. Ubi notandum est, quod
differentia est inter visionem et revelationem. Nam revelatio includit
visionem, et non e converso. Nam aliquando videntur aliqua, quorum
intellectus et significatio est occulta videnti et tunc est visio
solum. Sicut fuit visio Pharaonis et Nabuchodonosor Daniel II,
1 et Gen. XLI, 1. Sed quando cum visione habetur significatio
intellectus eorum quae videntur, tunc est revelatio. Unde quantum ad
Pharaonem et Nabuchodonosor visio de spicis et de statua, fuit solum
visio; sed quantum ad Ioseph et Danielem, qui significationem
visorum habuerunt, fuit revelatio et prophetia. Utrumque tamen,
scilicet visio et revelatio, quandoque quidem fit a Deo. Dan.
II, 28: est Deus in caelo revelans mysteria. Os. XII, v.
10: ego visiones multiplicavi eis. Ps. CXVIII, v. 18:
revela oculos meos, et cetera. Quandoque vero a malo spiritu. Ier.
XXIII, 13: prophetae prophetabant in Baal. Apostolo autem
facta est et visio, et revelatio, quia secreta, quae vidit, plene
intellexit a domino, non a malo spiritu. Unde dicit veniam autem ad
visiones et revelationes domini. Est autem revelatio amotio
velamenti. Potest autem esse duplex velamen. Unum ex parte
videntis, et hoc est infidelitas, vel peccatum, vel duritia cordis;
et de hoc supra III, v. 14: usque in hodiernum diem velamen, et
cetera. Aliud ex parte rei visae, quando scilicet res spiritualis
proponitur alicui sub figuris rerum sensibilium, et de hoc dicitur
Num. IV, v. 15, quod sacerdotes tradebant Levitis vasa
sanctuarii velata, quia scilicet debiliores non possunt spiritualia
capere, secundum quod in seipsis sunt. Et ideo dominus loquebatur
turbis in parabolis, Matth. XIII, 13. Consequenter visiones
et revelationes huiusmodi, manifestat apostolus in speciali, loquens
de se tamquam de alio. Unde dicit scio hominem in Christo, et
cetera. Et ponit duas visiones. Prima incipit hic, secunda vero
incipit ibi et scio huiusmodi hominem in Christo, et cetera. Circa
primam autem visionem utitur apostolus quadam distinctione. Dicit enim
se, circa huiusmodi revelationem, scire quaedam et quaedam nescire.
Dicit autem se scire tria, scilicet videntis conditionem unde scio
hominem in Christo; visionis tempus quia ante annos quatuordecim; et
visionis fastigium quia raptus usque ad tertium caelum. Dicit autem se
nescire videntis dispositionem, quia sive in corpore, sive extra
corpus, nescio. Videamus ergo ea quae scivit, ut, per nota ad
ignota, facilius pervenire possimus. Et primo videntis conditionem,
quae est laudabilis, quia in Christo, id est conformem Christo.
Sed contra: in Christo nullus est, nisi qui habet charitatem, quia
I Io. IV, 16 dicitur: qui manet in charitate, in Deo manet.
Ergo scivit se habere charitatem, quod est contra illud: nescit homo
utrum odio, vel amore dignus sit, et cetera. Respondeo, quod esse
in Christo potest intelligi dupliciter. Uno modo per fidem et fidei
sacramentum, secundum illud apostoli, Gal. III, 27: quotquot
baptizati estis, Christum induistis, scilicet per fidem et fidei
sacramentum. Et hoc modo scivit se apostolus in Christo esse. Alio
modo dicitur aliquis esse in Christo per charitatem, et hoc modo
nullus scit se esse in Christo certitudinaliter, nisi per quaedam
experimenta et signa, inquantum sentit se dispositum et coniunctum in
Christo, ita quod nullo modo, etiam propter mortem, permitteret se
separari ab eo. Et hoc de se expertus erat apostolus, cum dicebat
Rom. c. VIII, 38: certus enim sum, quod neque mors, neque
vita, etc., separabit nos a charitate. Unde potuit habere huiusmodi
signa, quod esset in charitate Christi. Secundo visionis tempus,
quod fuit conveniens, quia ante annos quatuordecim, quia quatuordecim
anni transacti erant ab eo tempore quo viderat visionem usque ad tempus
quo scripsit hanc epistolam. Quando enim hanc epistolam scripsit,
nondum apostolus erat positus in carcerem. Et sic videtur, quod fuit
circa principium imperii Neronis, a quo post multum tempus occisus
fuit. Unde si computemus annos descendentes a principio imperii
Neronis usque ad quatuordecim annos, manifeste apparet, quod
apostolus habuit has visiones in principio suae conversionis. Ipse
enim conversus fuit ad Christum anno quo Christus passus est.
Christus autem passus est circa finem Tiberii Caesaris, quo mortuo
successit ei Gaius imperator, qui vixit quatuor annis, post quem
Nero factus est imperator. Et sic inter Tiberium et Neronem
fluxerunt quatuor anni. Et sic, additis duobus annis de tempore
Tiberii, quia nondum mortuus erat quando Paulus fuit conversus, et
octo de tempore Neronis, quod fluxerat usque ad tempus quando scripsit
hanc epistolam, relinquitur quod a tempore suae conversionis, usque ad
tempus quo hanc epistolam scripsit, fuerunt anni quatuordecim. Et
ideo quidam dicunt satis probabiliter, quod apostolus has visiones
habuit in illo triduo, quo post prostrationem suam a domino stetit
neque videns, neque manducans, neque bibens, Act. IX, 9.
Commemorat autem tempus suae conversionis apostolus ut ostendat, quod
si a tempore suae conversionis tantum erat gratus Christo, ut talia
sibi ostenderet, quanto magis post quatuordecim annos, cum profecerit
et in auctoritate apud Deum, et in virtutibus, et gratia? Tertio
videamus fastigium visionis, quod quidem est excellens, quia raptus
usque ad tertium caelum. Sed sciendum quod aliud est furari et aliud
rapi. Furari quidem proprie est, cum res alicui latenter aufertur.
Unde Gen. XL, 15 dicebat Ioseph: furtim sublatus sum. Sed
rapi proprie dicitur quod subito et per violentiam aufertur. Iob
VI, 15: sicut torrens raptim, id est subito et rapide, transit
in convallibus. Inde est quod praedones, qui violenter expoliant,
dicuntur raptores. Sed attende quod aliquis homo dicitur rapi ab
hominibus, sicut Enoch. Sap. IV, 11: raptus est, ne
malitia, et cetera. Aliquando rapitur anima a corpore. Lc.
XII, 20: stulte, hac nocte animam tuam, et cetera. Aliquando
aliquis dicitur rapi a seipso, quando propter aliquid homo efficitur
extra se ipsum, et hoc est idem quod extasis. Sed et extra se ipsum
efficitur homo et per appetitivam virtutem et cognitivam. Per
appetitivam enim virtutem homo est solum in se ipso, quando curat quae
sunt sua tantum. Efficitur vero extra se ipsum, quando non curat quae
sua sunt, sed quae perveniunt ad bona aliorum, et hoc facit charitas.
I Cor. c. XIII, 4: charitas non quaerit quae sua sunt. Et
de hac extasi dicit Dionysius, IV cap. de divinis nominibus: est
autem extasim faciens divinus amor non sinens amatorem sui ipsius esse,
sed amatorum, scilicet rerum amatarum. Secundum cognitivam vero
aliquis efficitur extra se, quando aliquis extra naturalem modum
hominis elevatur ad aliquid videndum, et de isto raptu loquitur hic
apostolus. Sed sciendum quod modus naturalis humanae cognitionis est,
ut cognoscat simul per vim mentalem quae est intellectus, et corporalem
quae est sensus. Et inde est quod homo non habet in cognoscendo
liberum iudicium intellectus, nisi quando sensus fuerint in suo vigore
bene dispositi, absque aliquo ligationis impedimento, alias, cum
impediuntur, etiam iudicium intellectus impeditur, sicut in
dormientibus patet. Tunc ergo homo efficitur extra se secundum
cognitivam, quando removetur ab hac naturali dispositione cognitionis,
quae est ut intellectus, ab usu sensuum et sensibilium rerum
abstractus, ad aliqua videnda moveatur. Quod quidem contingit
dupliciter, uno modo per defectum virtutis, undecumque talis defectus
contingat, sicut accidit in phreneticis et aliis mente captis, et haec
quidem abstractio a sensibus non est elevatio hominis, sed potius
depressio, quia virtus eorum debilitatur. Alio vero modo per virtutem
divinam, et tunc proprie dicitur elevatio, quia cum agens assimilet
sibi patiens, abstractio quae fit virtute divina et est supra hominem,
est aliquid altius, quam sit hominis natura. Et ideo raptus, sic
acceptus, diffinitur sic: raptus est ab eo quod est secundum naturam
in id quod est supra naturam, vi superioris naturae, elevatio. In
qua quidem definitione tangitur eius genus, dum dicitur elevatio;
causa efficiens, quia vi superioris naturae; et duo termini motus,
scilicet a quo et in quem, cum dicitur ab eo quod est secundum
naturam, in id quod est supra naturam. Sic ergo patet de raptu.
Sequitur de termino raptus, scilicet ad quem, cum dicitur usque in
tertium caelum. Notandum est autem, quod tertium caelum tripliciter
accipitur. Uno modo secundum ea, quae sunt infra animam; alio modo
secundum ea, quae sunt in anima; tertio modo secundum ea, quae sunt
supra animam. Infra animam sunt omnia corpora, ut dicit Augustinus
in libro de vera religione. Et sic possumus accipere triplex caelum
corporeum, scilicet aereum, sydereum et Empyreum. Et hoc modo
dicitur quod apostolus erat raptus usque ad tertium caelum, id est
usque ad videndum ea quae sunt in caelo Empyreo, non ut existeret
ibi, quia sic sciret si fuisset sive in corpore, sive extra corpus.
Vel secundum Damascenum, qui non ponit caelum Empyreum, possumus
dicere quod tertium caelum, ad quod raptus est apostolus, est supra
octavam sphaeram, ut scilicet evidenter videret ea quae sunt supra
totam naturam corporalem. Si autem accipiamus caelum secundum ea,
quae sunt in ipsa anima, sic caelum debemus dicere aliquam altitudinem
cognitionis, quae excedit naturalem cognitionem humanam. Est autem
triplex visio, scilicet corporalis, per quam videmus et cognoscimus
corporalia, sive imaginaria, qua videmus similitudines corporum, et
intellectualis, qua cognoscimus naturas rerum in seipsis. Nam proprie
obiectum intellectus est, quod quid est. Huiusmodi autem visiones,
si fiant secundum naturalem modum, puta, si video aliquid sensibile,
si imaginor aliquid prius visum, si intelligo per phantasmata, non
possunt dici caelum. Sed tunc quaelibet istorum dicitur caelum,
quando est supra naturalem facultatem humanae cognitionis, puta, si
aliquid vides oculis corporalibus, supra facultatem naturae, sic es
raptus ad primum caelum. Sicut Baltassar raptus est videns manum
scribentis in pariete, ut dicitur Dan. V, 6. Si vero eleveris
per imaginationem, vel per spiritum ad aliquid supernaturaliter
cognoscendum, sic es raptus ad secundum caelum. Sic raptus fuit
Petrus, quando vidit linteum immissum de caelo, ut dicitur Act.
X, 10. Sed si aliquis videret ipsa intelligibilia et naturas
ipsorum, non per sensibilia, nec per phantasmata, sic esset raptus
usque ad tertium caelum. Sed sciendum est, quod rapi ad primum
caelum, est alienari a sensibus corporalibus. Unde cum nullus possit
abstrahi totaliter a sensibus corporeis, manifestum est quod nullus
potest dici simpliciter raptus in primum caelum, sed secundum quid,
inquantum contingit aliquando aliquem sic esse intentum ad unum sensum
quod abstrahitur ab actu aliorum. Rapi ad secundum caelum est, quando
aliquis alienatur a sensu ad videndum quaedam imaginabilia, unde tales
semper consueverunt fieri in extasi. Et ideo, Act. X, 10,
quando Petrus vidit linteum, dicitur quod factus fuit in extasi.
Paulus vero dicitur raptus ad tertium caelum, quia sic fuit alienatus
a sensibus, et sublimatus ab omnibus corporalibus, ut videret
intelligibilia nuda et pura eo modo quo vident Angeli et anima
separata, et, quod plus est, etiam ipsum Deum per essentiam, ut
Augustinus expresse dicit XII super Genesim ad litteram, et in
Glossa, et ad Paulin. in Libr. de videndo Deum. Nec etiam est
probabile, ut Moyses, minister veteris testamenti ad Iudaeos,
viderit Deum, et minister novi testamenti ad gentes et doctor
gentium, hoc dono fuerit privatus. Unde dicit ipse supra III,
7: si ministratio damnationis fuit in gloria, et cetera. De Moyse
autem quod viderit Deum per essentiam, patet. Nam ipse a domino
petivit Ex. XXXIII, v. 13: ostende mihi faciem tuam. Et
licet tunc negatum fuerit sibi, non tamen dicitur, quod dominus
finaliter negaverit ei. Unde dicit Augustinus, quod concessum fuit
ei per hoc quod dicitur Num. XII, 6 ss.: si quis fuerit inter
vos propheta domini, et cetera. At vero non talis servus meus
Moyses, et cetera. Palam enim et non per aenigmata vidit Deum.
Sed numquid fieri potuisset Paulo, ut non raptus videret Deum?
Dicendum quod non. Nam impossibile est, quod Deus videatur in vita
ista ab homine non alienato a sensibus, quia nulla imago, nullum
phantasma est sufficiens medium ad Dei essentiam ostendendam, ideo
oportet quod abstrahatur et alienetur a sensibus. Tertio modo
accipiendo caelum secundum ea quae sunt supra animam: et sic triplex
caelum est triplex hierarchia Angelorum, et secundum hoc apostolus
raptus fuit usque ad tertium caelum, id est ad hoc, ut videret
essentiam Dei ita clare, sicut vident eum Angeli superioris et primae
hierarchiae, qui sic vident Deum, quod immediate in ipso Deo
recipiunt illuminationes, et cognoscunt divina mysteria. Et sic vidit
Paulus. Sic ergo vidit Dei essentiam sicut Angeli superioris
hierarchiae. Ergo bene videtur, quod apostolus fuerit beatus, et per
consequens fuerit immortalis. Respondeo, quod licet viderit Deum per
essentiam, non tamen fuit beatus simpliciter, sed solum secundum
quid. Sciendum est autem, quod visio Dei per essentiam fit per lumen
aliquod, scilicet per lumen gloriae, de quo dicitur in Ps.
XXXV, v. 10: in lumine tuo videbimus lumen. Sed aliquod lumen
communicatur alicui per modum passionis, alicui vero per modum formae
inhaerentis, sicut lumen solis invenitur in carbunculo et in stellis,
ut forma inhaerens, id est connaturalis effecta, sed in aere invenitur
ut forma transiens, et non permanens, quia transit, abeunte sole.
Similiter et lumen gloriae dupliciter menti infunditur. Uno modo per
modum formae connaturalis factae et permanentis, et sic facit mentem
simpliciter beatam. Et hoc modo infunditur beatis in patria, et ideo
dicuntur comprehensores, et, ut ita dicam, visores. Alio modo
contingit lumen gloriae mentem humanam sicut quaedam passio transiens,
et sic mens Pauli fuit in raptu lumine gloriae illustrata. Unde etiam
ipsum nomen raptus ostendit transeundo hoc esse factum. Et ideo non
fuit simpliciter glorificatus, nec habuit dotem gloriae, cum illa
claritas non fuerit effecta proprietas. Et propter hoc non fuit
derivata ab anima in corpus, nec in hoc statu perpetuo permansit.
Unde solum actum beati habuit in ipso raptu, sed non fuit beatus.
Sic per hoc patet quid apostolus scivit in suo raptu, scilicet
videntis conditionem, visionis tempus et visionis fastigium. Sequitur
quid nescivit, scilicet utrum esset in corpore, vel extra corpus,
quod tamen dicit Deum scire. Unde dicit sive in corpore, sive extra
corpus, nescio, Deus scit; quod quidam intelligere voluerunt, ut
raptus referatur ad corpus, dicentes apostolum dixisse se nescire, non
quidem an anima esset coniuncta corpori in illo raptu an non, sed esset
raptus secundum animam et corpus simul, ut simul corporaliter
portaretur in caelum, sicut Habacuc portatus fuit Dan. ult.; an
secundum animam tantum esset in visionibus Dei, ut dicitur Ez. c.
VIII, 3: in visione adduxit me in terram Israel. Et iste fuit
intellectus cuiusdam Iudaei, quem exponit Hieronymus in prologo super
Danielem, ubi dicit: denique et apostolum nostrum dicit non fuisse
ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: sive in corpore,
et cetera. Sed hunc intellectum Augustinus maxime improbat II super
Genesim ad litteram, quia non conveniunt cum aliis verbis apostoli.
Apostolus enim dicit se raptum usque in tertium caelum; unde scivit
pro certo, illud fuisse verum caelum. Scivit ergo an illud caelum
esset corporeum an incorporeum, id est res incorporea. Sed si fuit
incorporeum, scivit quod corporaliter ibi rapi non potuit, quia in re
incorporea non potest esse corpus. Si vero corporeum fuerat, scivit
quod non fuit ibi anima sine corpore; quia anima coniuncta corpori non
potest esse in loco ubi non est corpus, nisi caelum incorporeum dicatur
similitudo caeli corporei. Sed si sic, apostolus non dixisset se
scire quod esset raptus in tertium caelum, id est in similitudinem
caeli, quia, pari ratione, dicere potuisset quod fuisset raptus in
corpore, id est in similitudine corporis. Dicendum est ergo,
secundum Augustinum, quod divinam essentiam nullus in hac vita
positus, et in hac mortali vita vivens, videre potest. Unde dicit
dominus Ex. c. XXXIII, 20: non videbit me homo, et vivet,
id est non videbit me homo, nisi totaliter separetur a corpore, ita
scilicet quod anima eius non insit corpori, ut forma, vel si inest ut
forma, tamen mens eius omnino in huiusmodi visione totaliter alienetur
a sensibus. Et ideo dicendum est, quod hoc quod apostolus dicit se
nescire, utrum scilicet in illa visione anima eius fuerit totaliter
separata a corpore, unde dicit sive extra corpus; vel utrum anima eius
extiterit in corpore, ut forma, tamen mens eius fuerit a sensibus
corporeis alienata, unde dicit sive in corpore. Et hoc etiam alii
concedunt.
|
|