|
Posito primo raptu, ponitur consequenter secundus raptus. Et duo
facit: primo ponitur raptus, secundo raptus excellentia, ibi audivit
arcana, et cetera. Sed notandum, quod Glossa dicit istum raptum
esse alium a primo. Et si bene consideretur, bis legitur aliquid de
apostolo, ad quod possunt isti duo raptus referri. Nam Act. IX,
9 legitur de eo quod stetit tribus diebus non videns et nihil
manducans, neque bibens, et ad hoc potest referri primus raptus, ut
scilicet tunc fuerit raptus usque ad tertium caelum. Sed Act.
XXII, 17 legitur quod factus est in templo in stupore mentis, et
ad hoc refertur iste secundus raptus. Sed hoc non videtur verisimile,
quia quando in stupore mentis factus fuit, missus iam fuerat in
carcerem apostolus; sed hanc epistolam scripsit apostolus diu ante,
unde prius scripta fuit haec epistola, quam apostolus fuisset in
stupore. Et ideo dicendum est, quod differt iste raptus a primo,
quantum ad id in quod raptus est. Nam in primo raptus est in tertium
caelum; in secundo vero in Paradisum Dei. Si vero aliquis tertium
caelum acciperet corporaliter, secundum primam acceptionem caelorum
superius positam, vel si fuerit visio imaginaria, posset similiter
dicere Paradisum corporalem, ut diceretur quod fuerit raptus in
Paradisum terrestrem. Sed hoc est contra intentionem Augustini,
secundum quem dicimus, quod fuit raptus in tertium caelum, id est
visionem intelligibilium, secundum quod in se ipsis et in propriis
naturis videntur, ut supra dictum est. Unde secundum hoc oportet non
aliud intelligere per caelum, et aliud per Paradisum, sed unum et
idem per utrumque, scilicet gloriam sanctorum, sed secundum aliud et
aliud. Caelum enim dicit altitudinem quamdam cum claritate,
Paradisus vero quamdam iucundam suavitatem. In sanctis autem beatis
et Angelis Deum videntibus sunt excellenter haec duo, quia est in eis
excellentissima claritas, qua Deum vident, et summa suavitas, qua
Deo fruuntur. Et ideo dicuntur esse in caelo quantum ad claritatem,
et in Paradiso quantum ad suavitatem. Is. LXVI, 14:
videbitis et gaudebitis, et cetera. Fuit ergo utrumque collatum
apostolo, ut scilicet sublimaretur ad illam altissimam claritatem
cognitionis, et hoc significat cum dicit ad tertium caelum, et ut
sentiret suavitatem divinae dulcedinis, unde dicit in Paradisum.
Ps. XXX, 20: magna multitudo dulcedinis tuae, et cetera.
Apoc. II, 17: vincenti dabo manna absconditum, et cetera. Et
ista dulcedo est gaudium de divina fruitione, de qua Matth. XXV,
21 dicitur intra in gaudium domini tui. Sic ergo patet terminus
raptus, quia in Paradisum, id est in eam dulcedinem, qua
indeficienter reficiuntur illi, qui sunt in caelesti Ierusalem.
Sequitur consequenter ipsius raptus excellentia, quia audivit arcana
verba, quae non licet homini loqui. Et hoc potest dupliciter exponi.
Uno modo, ut ly homini construatur cum licet et loqui; et sensus
est: audivit arcana verba, id est percepit intima cognitione, secreta
de Dei essentia quasi per verba, quae scilicet verba non est licitum
ut homini dicantur. Alio modo, ut ly homini construatur solum cum non
licet, et tunc est sensus: audivit verba, etc., quae verba non
licet homini loqui, homini scilicet imperfecto. Sciendum autem, quod
secundum Augustinum, Paulus est raptus ad videndum divinam
essentiam, quae quidem non potest videri per aliquam similitudinem
creatam. Unde manifestum est, quod illud quod Paulus vidit de
essentia divina nulla lingua humana potest dici, alias Deus non esset
incomprehensibilis. Et ideo secundum primam expositionem dicendum est
audivit, id est consideravit arcana verba, id est magnificentiam
divinitatis, quam nullus homo potest loqui. Dicit autem audivit pro
vidit, quia illa consideratio fuit secundum interiorem actum animae,
in quo idem est auditus et visus, secundum quod dicitur Num. XII,
8: ore ad os loquitur ei et palam, et cetera. Dicitur autem illa
consideratio visio, inquantum Deus videtur in hoc, et locutio,
inquantum homo in ipsa instruitur de divinis. Et quia huiusmodi
spiritualia non sunt pandenda simplicibus et imperfectis, sed
perfectis, secundum quod dicitur I Cor. II, 6: sapientiam
loquimur inter perfectos, ideo, secundo modo, exponitur quod
secreta, quae ibi audivit, non licet mihi loqui homini, id est
imperfectis, sed spiritualibus, inter quos loquimur sapientiam.
Prov. XXV, 2: gloria Dei est celare verbum, id est hoc ipsum,
quod necesse est celare magnalia Dei, pertinet ad gloriam Dei.
Psalmus secundum translationem Hieronymi: tibi silet laus, Deus,
id est quod incomprehensibilis est verbis nostris. Deinde cum dicit
pro huiusmodi gloriabor, etc., ostendit quomodo se habet ad gloriam.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit se non gloriari de huiusmodi
revelationibus; secundo insinuat se habere aliquid praeter illud unde
gloriari possit, ibi nam et si voluero, etc.; tertio assignat
causam, quare non gloriatur de omnibus, ibi parco autem, ne quis, et
cetera. Circa primum sciendum est, quod hoc quod dicit pro huiusmodi
autem gloriabor, etc., potest dupliciter legi. Uno modo, ut
apostolus ostendat se esse ipsum pro quo gloriatur, ut scilicet ipse
sit qui vidit has visiones; alio modo, ut ostendat quod alius sit qui
vidit has visiones. Sciendum est enim, quod in homine duo possunt
considerari, scilicet donum Dei et humana conditio. Si ergo aliquis
gloriatur in aliquo dono Dei, ut a Deo accepto, illa est bona
gloria, quia sic in domino gloriatur, ut dictum est supra, X,
17. Sed si gloriatur de illo dono, sicut a se habito, tunc mala
est gloriatio huiusmodi. I Cor. IV, 7: quid habes quod non
accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?
Dicit ergo apostolus, secundum hoc: pro huiusmodi, scilicet
visionibus et donis Dei mihi collatis, gloriabor, pro me autem non,
id est non gloriabor inde, quasi a me acceperim, quia a Deo habui.
Sed si pro me oportet gloriari, nihil gloriabor, nisi in
infirmitatibus meis, id est non habeo unde possim gloriari, nisi de
infirma conditione mea. Si autem exponatur, ut ostendat alium esse,
qui vidit, etsi ipse sit, tunc est sensus, ut quasi loquatur de
quodam alio, dicens pro huiusmodi gloriabor, id est pro illo homine,
qui hoc vidit et qui haec dona recepit, gloriabor; sed pro me, quasi
velim manifestare me esse talem, nihil gloriabor, nisi in
infirmitatibus meis, id est de tribulationibus quas patior. Sed quia
isti possent sibi dicere: o apostole, non est mirum si non gloriaris,
quia non habes unde glorieris; ideo apostolus ostendit quod etiam
praeter illas visiones habet aliquid unde possit gloriari, dicens:
licet pro huiusmodi homine glorier, et non pro me, tamen etiam bene
pro me possum gloriari. Nam, si voluero gloriari, etc., vel pro
huiusmodi tribulationibus, vel pro aliis mihi a Deo collatis, vel
etiam pro infirmitatibus, non ero insipiens, id est non insipienter
agam. Et quare? Veritatem enim dicam de aliis, de quibus praeter
dictas visiones gloriari possum. Dicit autem non ero insipiens, quia
gloriabatur de his quae habebat. Quando enim gloriatur quis de his
quae non habet, stulte gloriatur. Apoc. III, 17: dicis quia
dives sum, et nullius egeo, et nescis, et cetera. Et quia
gloriabatur ex causa sufficienti, ut ex praedictis est manifestum.
Consequenter autem cum dicit parco autem, etc., ostendit rationem
quare non gloriatur de omnibus si potest gloriari; quae quidem ratio
est, ut eis parcat. Unde dicit parco autem, etc., quasi dicat:
possem de pluribus aliis gloriari, sed parco, id est parce glorior,
vel parco vobis commendando me, nolens esse onerosus vobis. Nam talia
mihi Deus concessit, quae si sciretis, reputaretis me multo maiorem,
et haec sunt dona gratuita multa, quae habebat apostolus. Ex quibus
homines huius mundi consueverunt plus commendare homines, et maiores
eos reputare quam ex gratum facientibus. Et ideo dicit: nolo ex
gratuitis commendari, et ideo parco, id est non glorior. Et quare?
Ne quis existimet me, commendare, vel gloriari, supra id quod
videt, et cetera. Vel aliter: homo dupliciter cognoscitur, per
conversationem et doctrinam suam; apostolus autem nolebat aliqua de se
dicere, licet posset, quae excedebant et vitam et doctrinam suam. Et
ideo parco autem, ne quis existimet me esse supra id quod videt, de
conversatione mea exteriori, aut audit aliquid ex me, id est ex
doctrina praedicationis, et exhortationis, et instructionis meae:
quia forte crederent eum esse vel immortalem, vel Angelum. Prov.
XI, 12: vir prudens tacebit. Prov. XXIX, 11: totum
spiritum suum profert stultus, sapiens differt, et cetera. Vel dicit
parco autem, etc., pro detractoribus, scilicet pseudo, qui dicebant
eum gloriari ex elatione et non ex causa, neque de his quae in ipso
erant. Et ideo dicit parco autem, id est parce glorior, ne quis
pseudo existimet me excedere elationis spiritu, supra id, id est in
aliquid, quod videt in me, vel audit ex me, id est supra posse
meritorium. Ps. CXXX, 1: domine, non est exaltatum cor meum,
et cetera. Eccli. c. III, 20: quanto magnus es, et cetera.
|
|