|
Hic agit de remedio adhibito contra superbiam. Et circa hoc tria
facit. Primo enim ponit remedium adhibitum; secundo manifestat suam
orationem de remedio removendo, ibi propter quod ter dominum, etc.;
tertio insinuat domini responsionem assignantis rationem de adhibito
remedio, ibi et dixit mihi dominus, et cetera. Circa primum sciendum
est quod plerumque sapiens medicus procurat et permittit supervenire
infirmo minorem morbum, ut maiorem curet, vel vitet, sicut ut curet
spasmum, procurat febrem; hoc evidenter in se beatus apostolus a
medico animarum domino nostro Iesu Christo factum ostendit. Christus
enim, velut medicus animarum summus, ad curandum graves animae morbos
permittit plurimos electos suos et magnos in morbis corporum graviter
affligi, et, quod plus est, ad curandum maiora crimina, permittit
incidere in minora etiam mortalia. Inter omnia vero peccata gravius
peccatum est superbia. Nam sicut charitas est radix et initium
virtutum, sic superbia est radix et initium omnium vitiorum. Eccli.
X, 15: initium omnis peccati superbia. Quod sic patet: charitas
enim ideo dicitur radix omnium virtutum, quia coniungit Deo, qui est
ultimus finis. Unde sicut finis est principium omnium operabilium,
ita charitas est principium omnium virtutum. Superbia autem avertit a
Deo. Superbia enim est appetitus inordinatus propriae excellentiae.
Si enim aliquis appetit aliquam excellentiam sub Deo, si moderate
quidem appetit, et propter bonum, sustineri potest; si vero non
debito ordine, potest quidem alia vitia incurrere, scilicet
ambitionis, avaritiae, seu inanis gloriae, et huiusmodi, tamen non
est proprie superbia, nisi quando quis appetit excellentiam, non
ordinando illam ad Deum. Et ideo superbia proprie dicta separat a
Deo, et est radix omnium vitiorum, et pessimum omnium; propter quod
Deus resistit superbis, ut dicitur Iac. IV, 6. Quia ergo in
bonis est maxime materia huius vitii, scilicet superbiae, quia eius
materia est bonum, permittit aliquando electos suos impediri, ex
aliqua sui parte, ut per infirmitatem, vel per aliquem defectum, et
aliquando etiam per peccatum mortale, ab huiusmodi bono, ut sic ex hac
parte humilientur, quod ex illa non superbiant, et homo sic humiliatus
recognoscat se suis viribus stare non posse. Unde dicitur Rom.
VIII, 28: diligentibus Deum omnia, etc., non quidem ex eorum
peccato, sed ex ordinatione Dei. Quia igitur apostolus magnam
habebat superbiendi materiam, et quantum ad specialem electionem, qua
a domino electus est, Act. IX, 15: vas electionis est, etc.,
et quantum ad secretorum Dei cognitionem, quia hic dicit se raptum in
tertium caelum et in Paradisum, ubi audivit arcana verba quae non
licet homini loqui, et quantum ad malorum perpessionem, quia supra
XI, 23: in carceribus plurimis, in infirmitatibus, ter virgis
caesus sum, etc., et quantum ad virginalem integritatem, quia volo
omnes esse sicut et ego, I Cor. VII, 7, et quantum ad bonorum
operationem, quia, supra, plus omnibus laboravi, et specialiter
quantum ad maximam scientiam qua emicuit, quae specialiter inflat:
ideo dominus adhibuit ei remedium, ne in superbiam extolleretur. Et
hoc est quod dicit et ne magnitudo revelationis mihi factae extollat
me, in superbiam. Eccli. VI, 2: non te extollas in cogitatione
animae tuae velut taurus, et cetera. Ps. LXXXVII, 16:
exaltatus autem humiliatus, et cetera. Et dicit, ut ostendat sibi
factas fuisse revelationes praedictas, datus est mihi, id est ad meam
utilitatem et humiliationem. Iob XXX, v. 22: elevasti me, et
quasi super ventum ponens, et cetera. Datus est, inquam, mihi
stimulus, crucians corpus meum per infirmitatem corporis, ut anima
sanetur; quia, ad litteram, dicitur quod fuit vehementer afflictus
dolore iliaco. Vel stimulus carnis meae, id est concupiscentiae
surgentis ex carne mea, a qua multum infestabatur. Rom. VII,
15: non enim, quod volo, etc.: igitur ego ipse mente servio legi
Dei, et cetera. Unde Augustinus dicit quod inerant ei motus
concupiscentiae, quos tamen divina gratia refraenabat. Iste,
inquam, stimulus est Angelus Satanae, id est Angelus malignus.
Est autem Angelus a Deo missus seu permissus, sed Satanae, quia
Satanae intentio est ut subvertat, Dei vero ut humiliet et probatum
reddat. Timeat peccator, si apostolus et vas electionis securus non
erat. De remotione autem huius stimuli removendi sollicitus erat
apostolus. Unde propter hoc orabat. Et hoc est quod subdit propter
quod ter, et cetera. Ubi sciendum est, quod infirmus nesciens
processum medici apponentis mordax emplastrum, rogat medicum, ut
removeat; quod tamen sciens medicus causam quare faciat, scilicet
propter sanitatem, non exaudit eum quantum ad voluntatem petentis,
magis curans de eius utilitate. Sic apostolus sentiens stimulum sibi
gravem esse, ad singularis medici confugit auxilium, ut eum removeat.
Ter enim expresse et devote rogavit, ut Deus tolleret ab eo,
scilicet stimulum. II Par. c. XX, 12: cum ignoremus quod
agere debeamus, et cetera. Forte pluries hoc petiit, sed expresse et
instanter ter eum petiit, vel ter, id est multoties. Ternarius enim
est numerus perfectus. Et vere ipse rogandus est, quia ipse
vulnerat, et medetur, Iob V, 18. Lc. XXII, v. 40:
orate ne intretis in tentationem, et cetera. Sequitur responsio
domini et dixit mihi dominus, et cetera. Ubi duo facit. Primo ponit
domini responsionem; secundo responsionis rationem assignat, ibi nam
virtus, et cetera. Dicit ergo: ego rogavi, sed dominus dixit mihi
sufficit tibi, etc., quasi dicat: non est tibi necessarium, quod
infirmitas corporis recedat a te, quia non est periculosa, quia non
duceris ad impatientiam, cum gratia mea confortet te; nec infirmitas
concupiscentiae, quia non protrahet te ad peccatum, quia gratia mea
proteget te. Rom. c. III, 24: iustificati gratis, et
cetera. Et vere sufficit gratia Dei ad mala vitanda, ad bona
facienda, et ad vitam consequendam aeternam. I Cor. XV, 10:
gratia Dei sum id quod sum, et cetera. Rom. VI, 23: gratia
Dei vita aeterna. Sed contra Io. XV, 16: quidquid petieritis
patrem in nomine meo, dabit vobis, et cetera. Aut ergo Paulus
discrete petivit, et tunc debuit exaudiri; aut indiscrete, et tunc
peccavit. Respondeo. Dicendum est quod de una et eadem re potest
homo dupliciter loqui. Uno modo secundum se et naturam illius rei;
alio modo secundum ordinem ad aliud. Et sic contingit, quod illud
quod est malum secundum se, est vitandum: secundum ordinem ad aliud
est appetendum. Sicut potio inquantum secundum se est amara, est
vitanda, tamen qui considerat eam secundum ordinem ad sanitatem,
appetit eam. Ergo et stimulus carnis secundum se est vitandus ut
affligens, inquantum vero est via ad virtutem et exercitium virtutis,
est appetendus. Apostolus autem, quia nondum revelatum ei erat illud
secretum divinae providentiae, ut ad utilitatem suam cederet,
considerabat sibi malum quantum in se est, et ideo petierat suam
amotionem, nec in eo peccavit; sed Deus, qui ordinaverat hoc ad
bonum humilitatis suae, non exaudivit eum quantum ad eius voluntatem;
quod tamen sciens, postmodum apostolus gloriabatur cum diceret:
libenter gloriabor in infirmitatibus meis, et cetera. Et licet non
exaudierit eum quantum ad voluntatem, exaudivit tamen eum, et exaudit
sanctos suos, quantum ad eius utilitatem. Unde dicit Hieronymus in
epistola ad Paulinum: bonus dominus, qui saepe non tribuit quod
volumus, ut tribuat quod mallemus. Rationem autem suae responsionis
subdit consequenter, cum dicit nam virtus, et cetera. Mirus modus
loquendi. Virtus in infirmitate perficitur: ignis in aqua crescit.
Intelligi vero potest hoc, quod dicitur virtus perficitur in
infirmitate, dupliciter, scilicet materialiter et occasionaliter. Si
accipiatur materialiter, tunc est sensus: virtus in infirmitate
perficitur, id est infirmitas est materia exercendae virtutis. Et
primo humilitatis, ut supra dictum est, secundo patientiae, Iac.
I, 3: tribulatio patientiam operatur, tertio temperantiae, quia ex
infirmitate debilitatur fomes, et temperatus efficitur quis. Si vero
accipiatur occasionaliter, tunc virtus in infirmitate perficitur, id
est occasio perveniendi ad perfectam virtutem, quia homo sciens se
infirmum, magis sollicitatur ad resistendum, et ex hoc, quod magis
resistit et pugnat, efficitur exercitatior et per consequens fortior.
Et ideo Levit. legitur et Iudic. c. III, 1 s., quod dominus
noluit destruere omnes habitatores terrae; sed aliquos reservavit, ut
scilicet filii Israel exercitarentur pugnando cum eis. Sic etiam
Scipio nolebat destructionem civitatis Carthaginensis, ut scilicet
dum Romani haberent hostes exterius, non sentirent hostes interiores,
contra quos durius bellum est, quam contra exteriores, ut ipse
dicebat. Consequenter ponit apostolus effectum huius responsionis
dominicae, dicens libenter gloriabor, et cetera. Ponit autem
duplicem effectum. Unus est gloriationis; unde dicit: quia virtus
mea perficitur in infirmitatibus, igitur libenter gloriabor in
infirmitatibus meis, id est mihi ad utilitatem meam datis. Et hoc,
quia magis coniungitur Christo. Mihi autem absit gloriari, nisi in
cruce, etc., Gal. ult. Eccli. c. X, 34: qui in paupertate
gloriatur, et cetera. Et ratio quod libenter gloriabor, ut inhabitet
in me virtus Christi, ut scilicet per infirmitates inhabitet et
consummetur in me gratia Christi. Is. XL, 29: qui dat lapso
virtutem, et cetera. Alius effectus est gaudii, unde dicit propter
quod complaceo, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit
huiusmodi effectum; secundo huius effectus rationem assignat, ibi cum
enim infirmor, et cetera. Ponit autem effectum gaudii et materiam
gaudii. Dicit ergo propter quod, quia virtus Christi habitat in me
in infirmitatibus et in tribulationibus omnibus, et ideo complaceo
mihi, id est multum delector et gaudeo dictis infirmitatibus meis.
Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres, et cetera.
Defectus autem in quibus propter gratiam Christi abundanter
delectatur, enumerat. Et primo illos, qui sunt a causa interiori,
et huiusmodi sunt infirmitates, et ideo dicit in infirmitatibus. Ps.
XV, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea
acceleraverunt, scilicet ad gratiam. Secundo, illos qui sunt a causa
exteriori. Et hos quidem quantum ad verbum, cum dicit in
contumeliis, scilicet mihi illatis. Act. V, v. 41: ibant
apostoli gaudentes, etc.; et quantum ad factum, et hoc, vel quantum
ad defectum bonorum, cum dicit in necessitatibus, id est in penuriis
necessariorum et in paupertate qua premebatur. Et hoc modo accipitur
necessitas, cum dicitur Rom. XII, v. 13: necessitatibus
sanctorum communicantes. Vel quantum ad experimentum malorum
illatorum, et hoc quantum ad exteriora, Matth. V, 10: beati qui
persecutionem, etc. cum dicit in persecutionibus, scilicet corporis,
quas de loco ad locum et ubique experimur. Et quantum ad interiora,
dicens in angustiis, id est in anxietatibus animi. Dan. c.
XIII, 22: angustiae sunt mihi undique, et cetera. Sed materia
omnium horum, quae faciunt ad gaudium est, quia pro Christo, quasi
dicat: ideo complaceo, quia propter Christum patior. I Petr.
IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, vel fur. Et huius
gaudii rationem assignat, dicens cum enim infirmor, etc., quasi
dicat: merito complaceo mihi in illis, quia quando infirmor, etc.,
id est quando ex his, quae in me sunt, vel ex persecutione aliorum
incido in aliquod praedictorum, adhibetur mihi auxilium divinum, per
quod confirmor. Ps. XCIII, 19: consolationes tuae
laetificaverunt animam meam. Ioel III, 10: infirmus dicat,
quia ego fortis sum. Supra IV, 16: licet is qui foris est,
noster homo corrumpatur, et cetera. Ex. I, 12 legitur, quod
quanto plus premebantur filii Israel, tanto plus multiplicabantur.
|
|