|
Posita commendatione sua consequenter apostolus excusat se de his quae
dixit, ostendens se coactum hoc dixisse, quae ad gloriam suam
pertinent. Et circa hoc duo facit. Primo imponit Corinthiis causam
eiusmodi gloriationis; secundo exponit et manifestat hanc causam, ibi
ego enim debui, et cetera. Dicit ergo: confiteor quod in his omnibus
commendationibus meis factus sum insipiens, id est videtur vobis, quod
opus insipientis fecerim, sed hoc non ex me, nec sponte, immo coactus
feci, et vestra culpa fuit, quia vos me coegistis, id est dedistis
mihi occasionem. Frequenter enim subditi cogunt praelatos aliqua
facere, quae insipienter facta esse iudicari possunt, sed tamen pro
loco et tempore sapienter facta sunt. Hoc autem quod dixerat in
communi, scilicet quod ipsi fuerant causa suae commendationis, exponit
consequenter, cum dicit ego enim debui, etc.; ubi dicit quod ipsi
fuerunt causa suae commendationis, primo omittendo bona quae facere
debuissent, in quo exaggerat eorum ingratitudinem; secundo committendo
mala, in quo detestatur eorum malitiam, ibi timeo enim ne forte, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo commemorat quid facere
debuissent, ostendens causam, ibi nihil enim minus, etc.; secundo
removet ipsorum excusationem, ibi quid est enim quod minus, et
cetera. Dicit ergo: vere vos me coegistis, quia vos debuissetis
facere illud quod ego feci. Unde dicit ego debui commendari a vobis,
quod non fecistis quando necesse erat, scilicet quando pseudo
vilipendendo me, et praeferendo se reddebant vilem doctrinam et
Evangelium Christi a me praedicatum. Unde quia vos non commendastis
me, ne deperiret fides Christi in vobis, prorupi in commendationem
propriam. Sed contra supra III, 1 dicit: numquid egemus
commendatitiis epistolis, et cetera. Quare ergo voluit commendari ab
istis? Respondeo. Dicendum est quod apostolus propter se non egebat
commendationibus sed propter alios, ut scilicet dum commendaretur,
doctrina sua esset in maiori auctoritate, et pseudo confutarentur.
Sed quia possent isti dicere: ideo non commendavimus te, quia non est
in te aliquid commendatione dignum, propter hoc apostolus probat eis,
quod bene poterant eum commendare, cum dicit nihil enim, etc.,
ostendens esse in se multa commendatione digna. Et primo quantum ad
praeterita bona, quae fecit; secundo quantum ad futura, quae facere
intendit, ibi ecce tertio hoc paratus, et cetera. Ostendit autem
praeterita commendabilia, quae fecit primo in generali, quantum ad
omnes Ecclesias; secundo in speciali, quantum ad ea, quae egit apud
eos, ibi tametsi nihil, etc.; tertio excludit obiectionem, ibi quid
est enim, et cetera. Dicit ergo: merito debui commendari a vobis,
quia multa sunt in me commendatione digna. Nam nihil minus feci ab
eis, scilicet Petro et Iacobo et Ioanne, qui sunt supra modum
apostoli, id est qui videntur a quibusdam digniores apostoli, quam ego
sum. Pseudo enim dicebant, quod erant docti a Petro et Ioanne, qui
fuerunt docti a Christo, et quod Petrus et Ioannes servabant
legalia, unde et ipsi debebant servare. Sed quia nihil minus feci ab
eis, nec quantum ad praedicationem, nec quantum ad conversionem
fidelium, ostensiones miraculorum, et perpessionem laborum, immo
plus, quia ut supra plus omnibus laboravi, I Cor. c. XV, 10:
abundantius omnibus, etc.; ideo magis sum commendandus. Vel
dicuntur supra modum apostoli, scilicet Petrus, Ioannes et
Iacobus, quia fuerunt primo conversi ad Christum. I Cor. XV,
8: novissime autem visus est et mihi, et cetera. Si secundum hoc
accipiatur, nihil tamen minus fecit eis, quia in modico tempore, et
postquam conversus fuit, plus laboravit. Sed esto quod nihil fecerim
quantum ad Ecclesias, per quod possem commendari, multa tamen
specialia egi apud vos, de quibus potuissetis me commendare. Et ideo
dicit tametsi nihil, id est, dato, quod nihil fecerim in comparatione
ad eos, tamen effectus meae virtutis manifeste apparent in vobis, et,
primo, quantum ad praedicationem nostram, qua conversi estis ad
fidem. Et sum apostolus vester. Et ideo dicit signa apostolatus
mei, id est meae praedicationis, facta sunt supra vos, a Deo,
inquantum credentes conversi estis. I Cor. IX, v. 2:
signaculum apostolatus mei vos estis. I Cor. IV, 15: in
Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Secundo per
conversationem, per quam confirmatur fides, quia quando vita concordat
doctrinae, maioris auctoritatis est doctrina. Et virtus praedicatoris
magis apparet per patientiam. Prov. XIX, 11: doctrina viri per
patientiam noscitur. Et ideo dicit in omni patientia. Tertio quantum
ad operationem miraculorum. Et ideo dicit in signis, et cetera.
Mc. ult. illi autem profecti, et cetera. Et haec tria
distinguuntur, quia virtus est commune ad omnia miracula. Nam virtus
est ultimum de potentia. Et ideo aliquid dicitur virtuosum, quia ex
magna virtute. Quia ergo miracula fiunt ex magna virtute, scilicet
divina, ideo dicuntur virtutes. Signum vero refertur ad minus
miraculum. Prodigium autem ad maximum. Vel dicit signa quantum ad
miracula facta de praesenti, prodigia quantum ad miracula de futuris.
Vel signa et prodigia dicit miracula quae fiunt contra naturam, sicut
illuminatio caeci, suscitatio mortui, et cetera. Virtutes vero
dicit, quae sunt secundum naturam, sed non eo modo quo natura facit,
sicut quod ad impositionem manus statim sanentur infirmi, quod etiam
natura facit, sed successive. Vel virtutes dicit virtutes mentis,
sicut est castitas et huiusmodi. Consequenter excludit obiectionem cum
dicit quid enim est quod minus, et cetera. Possent enim Corinthii
respondere ad praedicta, et dicere: verum est quod multa bona fecisti
et magna, et tamen alii fecerunt plura et maiora quam tu, et ideo apud
eos et in eorum comparatione nolumus te commendare. Et ideo hoc
excludit, ostendens quod nihil minus fecit quam illi, sed plus. Et
ideo dicit quid est enim quod minus habuistis a me prae caeteris
Ecclesiis, id est quam aliae Ecclesiae Christi habuerunt per illos
quantum ad spiritualia? Quasi dicat: nihil; quia ipsi praedicaverunt
fidem, et apostolus praedicavit; illi ostenderunt signa et virtutes,
et apostolus similiter. Et non solum non minus habuistis, sed plus,
quia alii apostoli vivebant de sumptibus illorum quibus praedicabant;
sed apostolus non, quia nihil accepit a Corinthiis. Et ideo dicit
nisi quod ego ipse non gravavi vos, accipiendo vestra, quasi dicat:
nihil habuistis minus, nisi hoc forte reputetis minus, quia nihil
accepi a vobis, quod tamen plus est. Act. XX, 34: ad ea quae
mihi opus erant, et his qui mecum sunt, necessaria ministraverunt, et
cetera. II Thess. III, 8: nocte ac die laborantes, et
cetera. Is. XXXIII, 15: qui excutit manus suas, et
cetera. Quod si hoc ipsum reputatis iniuriam, scilicet quod nolui
vestra recipere, quod feci, quia non dilexi vos, et videtur vobis
quod male fecerim, parcatis mihi. Et ideo dicit ironice loquendo
donate, id est parcite, mihi hanc iniuriam. Hoc modo accipitur
donare Eph. IV, 32: donantes invicem, sicut et Christus vobis
donavit.
|
|