|
Hic ostendit se esse commendabilem quantum ad bona futura, quae facere
intendit. Et tria facit. Primo ostendit suum propositum de futuro
bono, quod intendit; secundo propositi huius rationem assignat, ibi
non enim quaero quae vestra sunt, etc.; tertio ad rationem,
similitudinem adhibet, ibi nec enim debent, et cetera. Sciendum est
circa primum, quod aliquando contingit, quod ideo aliqui non accipiunt
uno tempore, ut reservent se ad aliud tempus, in quo possint et plus
recipere et audacius. Ne ergo isti simile crederent de apostolo, ut
ideo noluisset prima vice recipere ab eis, ut postmodum reciperet
plus, dicit, quod non solum hoc fecit olim, sed etiam paratus est
facere in futurum. Unde dicit ecce iam tertio, id est tertia vice,
paratus sum venire ad vos, et non ero vobis gravis; quasi dicat: nec
etiam tunc gravabo vos, accipiendo vestra. Supra II: in omnibus
sine onere me servavi et servabo. Iob XXVII, 6:
iustificationem quam coepi tenere, et cetera. Dicit autem tertio
paratus sum venire, et non dicit tertio venio, quia bene ter paratus
fuit ire ad eos, sed tamen non ivit nisi bis. Paratus enim fuit ire
prima vice, et tunc ivit, et conversi sunt. Secunda vice fuit
paratus, et fuit impeditus propter peccatum eorum, et tunc non ivit,
de quo excusat se in principio huius epistolae. Modo est paratus ire
tertio, et ivit, unde bis ivit, et ter fuit paratus ire. Rationem
autem huius boni propositi subdit, dicens non enim quaero, etc.,
quae talis est: constat quod artifex disponit opus suum secundum finem
quem intendit; praedicatores autem in praedicando, aliqui intendunt
quaestum et bona temporalia, et ideo totam praedicationem ad hoc
ordinant et disponunt; aliqui vero intendunt salutem animarum, et ideo
hoc modo disponunt praedicationem suam, secundum quod vident expedire
saluti illorum quibus praedicant. Quia ergo apostolus intendebat in
praedicatione sua salutem Corinthiorum, et videbat, quod non
expediebat quod reciperet ab eis sumptus, tum ut confutaret pseudo,
tum etiam quia avari erant, ideo noluit accipere sumptus. Et ideo
huius rationem assignat, dicens: ideo non gravabo vos, sumptus
accipiendo, quia non quaero quae vestra sunt, in praedicatione mea,
sed vos, et vestram salutem procurare intendo. Phil. IV, 17:
non quaero datum, sed fructum. Et ideo dominus dixit apostolis:
faciam vos fieri piscatores hominum, non pecuniae. Hoc etiam
figuratur Gen. XLVII, 19, ubi legitur, quod Ioseph emit
Aegyptios in servitutem regis, quia bonus praedicator debet ad hoc
studere, ut infideles convertat ad servitium Christi. Sed huiusmodi
rationi adaptat similitudinem, cum dicit nec enim debent, et cetera.
Et primo ponit similitudinem; secundo adaptat eam, ibi ego autem
libentissime, etc.; tertio arguit eorum ingratitudinem, ibi licet
plus vos, et cetera. Dicit ergo: quod autem non quaeram vestra,
patet per simile. Videmus enim, quod parentes carnales debent
thesaurizare filiis carnalibus, quia filii non debent thesaurizare
parentibus, sed parentes filiis. Cum ergo ego sim pater vester
spiritualis, et vos sitis filii mei, nolo quod vos thesaurizetis
mihi, sed ego vobis. Sed hic est quaestio de patribus carnalibus.
Nam Ex. XX, 12 dicitur: honora patrem tuum, et cetera. In
quo etiam praecipitur nobis, quod ministremus eis necessaria. Ergo
filii tenentur thesaurizare parentibus. Respondeo. Dicendum est quod
ex praecepto tenentur filii ministrare et subvenire parentibus in
necessariis, non autem congregare et thesaurizare eis. Nam
thesaurizatio et congregatio fit in posterum. Sed nos videmus quod
secundum naturam filii succedunt parentibus, et non e contrario, nisi
in aliquo tristi eventu; et ideo naturaliter amor parentum est ad hoc,
ut congregent filiis. Et hoc modo loquitur apostolus. Exodi autem
c. XX, 12 loquitur dominus de subventione in necessariis. Item
quaestio oritur de hoc quod dicit parentes filiis, et cetera. Ergo
cum praelati sint parentes nostri spirituales, videtur quod male
fecerint principes et alii dando divitias praelatis. Responsio.
Dicendum est quod non dederunt praelatis propter se, sed propter
pauperes. Et ideo non dederunt eis, sed pauperibus. Et hoc dominus
monet Matth. VI, 20: thesaurizate vobis thesauros in caelis, et
cetera. Praelatis autem dantur tamquam pauperum dispensatoribus.
Consequenter positam similitudinem adaptat. In similitudine autem duo
proposuit. Unum est, quod filii non debent thesaurizare parentibus,
et hoc iam patet; et aliud est, quod parentes debent thesaurizare
filiis, et dare. Et quantum ad hoc dicit: quia ergo ego sum pater
vester, ideo paratus sum dare vobis. Et hoc est quod dicit ego
libentissime impendam vobis bona, non solum bona spiritualia,
praedicando et exempla monstrando, sed etiam temporalia, quod et
faciebat, inquantum praedicabat et serviebat eis cum sumptibus aliarum
Ecclesiarum. Haec tria ministrare debet quilibet praelatus suis
subditis. Unde dominus dixit ter Petro Io. XXI, 17: pasce
oves meas, id est pasce verbo, pasce exemplo, pasce temporali
subsidio. Et non solum ista impendam vobis, sed paratus sum mori pro
salute animarum vestrarum. Unde dicit et superimpendar pro animabus
vestris. Io. XV, 13: maiorem charitatem nemo habet, et
cetera. I Io. III, 16: si Christus animam suam pro nobis
posuit, et vos debetis, et cetera. Io. X, 11: bonus pastor
animam suam, et cetera. Ingratitudinem istorum increpat
consequenter, dicens licet plus vos diligens, etc., quasi dicat:
libenter impendar pro vobis, licet sitis ingrati, quia licet plus vos
diligens, et cetera. Et haec comparatio potest exponi dupliciter.
Uno modo sic: licet plus diligam vos quam pseudo, tamen minus
diligor, scilicet a vobis, quam diligantur pseudo, quos plus
diligitis quam me. Et sic patet, quod ego plus vos diligo, quam
illi; quia ego quaero salutem vestram tantum, illi vero bona vestra
solum. Alio modo sic: licet plus diligam, scilicet vos, quam alias
Ecclesias, tamen minus diligor a vobis, quam ab aliis Ecclesiis.
Phil. I, v. 8: testis est mihi Deus quomodo cupiam, et cetera.
Et quod plus dilexerit Corinthienses, quam alias Ecclesias, patet,
quia plus pro eis laboravit. Illud autem in quo plus laboramus, magis
consuevimus diligere. Consequenter cum dicit esto, ego vos, etc.,
removet suspicionem. Et primo ponit suspicionem ipsam; secundo
excludit eam, ibi numquid per aliquem, etc.; tertio rationem
exclusionis assignat, ibi olim putatis quod excusemus, et cetera.
Posset autem esse istorum suspicio talis, quod ideo ipse ab eis per se
ipsum non acceperit, ut per alios dolose ab eis plus accipiat. Et
ideo dicit, hoc ponens, esto, id est dato et concesso, quod ego, in
persona mea et eorum qui mecum sunt, aliquid accipiendo non gravavi
vos, sed, sicut credidistis, cum essem astutus, dolo, etc., id
est per alios detraxi vobis bona vestra plurima: sed hoc est falsum,
quia nihil ex dolo feci. I Thess. II, 3: exhortatio nostra non
de errore, neque de immunditia, neque in dolo. Nam ipse erat verus
Israelita, in quo dolus non fuit, Io. I, 47. Hanc ergo
suspicionem excludit consequenter, cum dicit numquid per aliquem, et
cetera. Et primo in generali, secundo in speciali. In generali
sic: si per alios voluissem surripere vestra, misissem aliquos, qui
hoc procurarent apud vos. Sed numquid per aliquem eorum quem misi ad
vos, circumveni vos, extorquendo per eos vestra? Quasi dicat: non.
Supra VII, 2: neminem circumvenimus, et cetera. I Thess.
IV, 6: ne quis circumveniat in negotio fratrem suum. In speciali
vero excludit suspicionem praedictam, cum dicit rogavi Titum, etc.,
quasi dicat: nullus eorum in speciali, quem misi ad vos, circumvenit
vos. Titum enim cum precibus misi ad vos. Et hoc est, quod dicit
rogavi Titum, et cetera. De isto habetur supra VIII, 18.
Misi etiam cum illo fratrem, scilicet Barnabam, vel Lucam. Supra
c. VIII, 18: misimus cum illo, scilicet Tito, fratrem
(scilicet alterum dictorum) cuius laus est in Evangelio. Sed
numquid Titus circumvenit vos, etc., quasi dicat: non. Supra
VIII, 16: gratias ago Deo meo, qui dedit eamdem sollicitudinem
pro vobis in corde Titi, et cetera. Et quod Titus non circumvenerit
eos, probat per conformitatem Titi ad seipsum apostolum, et ponit
duplicem conformitatem, scilicet cordis. Et ideo dicit nonne eodem
spiritu ambulavimus, id est eamdem voluntatem habemus? Vel eodem
spiritu instigamur ad bene et recte agendum? Supra IV, 13:
habentes autem eumdem spiritum, et cetera. Item conformitatem
operis. Et ideo dicit nonne eisdem vestigiis, id est operibus
intendimus, scilicet vestigiis Christi? Nam ego sequor vestigia
Christi. Iob XXIII, 11: vestigia eius, scilicet Christi,
secutus est pes meus, et cetera. I Petr. II, 21: Christus
passus est, etc., ut sequamini vestigia eius. Et Titus sequitur
vestigia mea. I Cor. XI, 1: imitatores mei estote, et cetera.
Et sic patet, quod si conformis est mihi in voluntate et opere, et
ego non circumveni vos, nec intendo circumvenire; quod autem nec ipse
circumvenerit vos, patet per illud Matth. VII, 16: a fructibus
eorum cognoscetis, et cetera. Rationem autem exclusionis subdit,
dicens olim, seu rursus, putatis, et cetera. Et primo ponit eorum
opinionem, secundo excludit eam. Opinio autem istorum erat, quod
apostolus quasi reus et culpabilis omnia verba ista epistolae diceret ad
excusationem suam, et quod non essent vera sed ad excusandum tantum
inventa; et ideo ponens hanc opinionem ipsorum, dicit vos putatis
olim, id est a principio huius epistolae, quod excusemus nos apud
vos, id est quod haec verba non sint vera, sed sint ad excusandum
conficta. Hanc autem excludit sic: qui enim sic excusat se, duo
habet; unum est, quod non utitur verbis veris, sed confictis; aliud
est, quia non vult pati detrimentum famae suae et gloriae. Unde
specialiter propter dispendium famae aliqui excusant se. Sed neutrum
istorum est in nobis; non ergo vera est opinio vestra. Quod autem
neutrum istorum sit in nobis, patet. Non enim dicimus verba falsa;
quod probo, primo per testimonium Dei, quia coram Deo loquimur.
Quasi dicat: teste Deo, hoc in veritate dico. Iob XVI, 20:
ecce in caelo testis meus, et cetera. Secundo per testimonium
Christi, quia in Christo loquimur, id est per Christum, in quo
nulla est falsitas. Supra II, 17: ex sinceritate sicut ex Deo
in Christo loquimur. Item non quaerimus gloriam nostram, nec timemus
infamiam, quia omnia, quae dixi et de revelationibus et de
tribulationibus, facio, seu dico, propter vestram aedificationem, ut
scilicet permaneatis in virtute, et expellatis pseudo. Io. XIV:
quae aedificationis sunt invicem, et cetera. I Cor. XIV, v.
26: omnia ad aedificationem fiant. Io. XII, v. 30: non
propter me haec vox venit, sed propter vos, et cetera.
|
|