|
Posita una causa commendationis, quae provenit ex omissione
Corinthiorum, quantum ad ea bona quae facere debuissent, in qua
detestatur eorum ingratitudinem, hic consequenter ponit aliam causam,
quae provenit ex eorum commissione quantum ad mala quae debuissent
vitare, in qua exaggerat eorum malitiam. Et circa hoc duo facit.
Primo ponit eorum culpam in generali; secundo explanat eam in
speciali, ibi ne forte, et cetera. Dicit ergo: non solum laudavi me
propter hoc, quod vos omisistis me laudare, sed etiam propter
periculum vestrum, quod est in hoc quod vos adhaeretis pseudo, quia,
dum fovent vos in peccatis, exponunt vos in magno periculo. Et ideo
dicit timeo, scilicet ne forte cum venero, ad vos personaliter, non
inveniam vos quales vos volo, scilicet iustos sed peccatores et
incorrectos, et displiceatis mihi et ego vobis, quia iusto non placent
peccatores, inquantum peccatores. Et inveniar talis a vobis,
scilicet contristatus et puniens, qualem me non vultis habere. Mali
enim odiunt correctionem, et veritatem. Ergo inimicus factus sum
vobis, verum dicens vobis? etc., Gal. IV, 16. Sic patet
eorum malitia in generali, scilicet quod timebat ne nondum plene
poenituerint. In speciali etiam manifestat eorum malitiam, cum dicit
ne forte contentiones, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo
enim enumerat eorum mala praesentia; secundo commemorat praeterita
mala, de quibus nondum poenituerunt, ibi ne iterum cum venero, et
cetera. Sciendum est autem, circa primum, quod Corinthienses post
conversionem inciderunt in peccatum carnale, ut patet de illo qui
uxorem patris habuit, et de hoc in hac parte correcti sunt per primam
epistolam, non tamen plene sed adhuc aliquid in eis remansit, et supra
hoc remanserunt in eis multa peccata spiritualia, quae proprie
opponuntur charitati. Charitas vero duo facit. Primo enim facit
corda hominum ad invicem consentientia; secundo inducit homines ad
mutuum profectum. Et ideo, peccata spiritualia, e contrario,
primo, faciunt homines ad invicem dissentientes; secundo faciunt eos
invicem offendentes. Et ideo primo enumerat peccata spiritualia quae
pertinent ad dissensionem; secundo ea quae faciunt ad offensionem, ibi
detractiones, et cetera. In dissensionibus autem procedit ordine
retrogrado. Nam, secundum rectum ordinem, homines primo
dissentiunt, inquantum unus vult unum, alius vult contrarium;
secundo, ex hoc procedunt ad inferendum nocumenta, inquantum quilibet
vellet obtinere in proposito suo; tertio, quando non potest obtinere
in proposito suo, sed succumbit, accenditur zelo invidiae; quarto,
ex hoc prorumpit ad contentiones verborum. Et ab isto ultimo incipit
apostolus, dicens ne forte contentiones, etc., quasi dicat: non
solum timeo mala vestra in generali, sed in speciali, ne forte sint in
vobis contentiones de meritis praelatorum, et de Baptistis, et
cetera. Prov. XX, 3: honor est homini qui separat se a
contentionibus, et cetera. Ambrosius: contentio est impugnatio
veritatis, cum confidentia clamoris. Et haec contentio venit ab
aemulatione; et ideo dicit et aemulationes, id est invidiae, in his
qui minores sunt, et minus habent. Iac. c. III, 16: ubi
zelus et contentio, ibi inconstantia, et cetera. Iob V, 2:
parvulum occidit invidia, et cetera. Sap. II, 24: invidia
Diaboli, et cetera. Et aemulatio venit ab animositate, unde dicit
animositates, in ultione et illatione nocumenti. Eccli. VIII,
18: cum audace ne eas, et cetera. Et animositas venit ex
dissensionibus, et ideo dicit dissensiones, id est odia et
contrarietas animorum. Rom. ult.: observetis eos qui dissensiones
et offendicula, et cetera. I Cor. I, 10: idipsum dicatis
omnes, et non sint in vobis schismata. Consequenter enumerat eorum
mala praesentia quantum ad offensionem. Et quia ista specialiter sunt
mala in nocumentis verborum, et non factorum, ideo dimissis nocumentis
factorum, enumerat nocumenta verborum, in quibus etiam procedit ordine
retrogrado, incipiens a posteriore, et hoc est, cum quis expresse
malum dicit de aliquo, et, siquidem in manifesto, sic est detractor,
et ideo dicit detractiones, Rom. I, 30: detractores, Deo
odibiles, etc.; si vero in occulto, tunc est susurro, et ideo dicit
susurrationes. Sunt enim susurrones, qui latenter seminant
discordias. Eccli. XXVIII, 15: susurro et bilinguis
maledictus erit. Et haec duo procedunt ex superbia, quae animum
inflatum contra aliquos prorumpere facit in mala verba. Et ideo dicit
inflationes, I Cor. IV, 18: tamquam non sim venturus ad vos,
sic inflati, et cetera. Et hae inflationes veniunt ex seditionibus,
quae sunt praeparationes partium ad pugnam, quia inter superbos semper
iurgia sunt, Prov. c. XIII, 10. Et ideo dicit seditiones,
id est, tumultus ad pugnam. Prov. XVII, 11: semper iurgia
quaerit malus. Sic ergo patet eorum malitia quantum ad mala
praesentia, quae multa sunt et in dissensionibus et in nocumentis.
Manifestat autem eorum malitiam quantum ad mala praeterita, de quibus
non poenituerunt, cum dicit ne iterum cum venero, humiliet me Deus,
id est affligat, apud vos, ita quod et lugeam multos vestrum, ex his
qui ante peccaverunt, id est ante primam epistolam, et non egerunt
poenitentiam, plene post primam epistolam. Et merito lugeam, quia,
sicut gloria patris est gloria filiorum, ita confusio patris est
confusio filiorum. Sic Samuel lugebat Saul, I Reg. XVI, 1:
usquequo luges Saul, et cetera. Et hoc quia non poenituerunt, nec
egerunt poenitentiam de peccatis carnalibus praedictis, quorum quaedam
sunt contra naturam, et ideo dicit super immunditia, id est luxuria
contra naturam. Quaedam sunt, quae committuntur cum mulieribus
corruptis, scilicet viduis seu coniugatis, et ideo dicit et
fornicatione. Quaedam sunt, quae fiunt in corruptione virginum, et
ideo dicit et impudicitia quam gesserunt. Gal. V, 19: manifesta
sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, et
cetera.
|
|