|
In praecedentibus apostolus multa locutus est ad detestationem pseudo,
hic consequenter loquitur contra illos qui a pseudo sunt seducti. Et
circa hoc duo facit. Primo increpat seductos; secundo consolatur
persistentes, ibi de caetero, fratres, gaudete, et cetera. Circa
primum, primo comminatur sententiae severitatem; secundo ostendit suam
iudiciariam potestatem, ibi an experimentum quaeritis, etc.; tertio
monet ad correctionem, ibi vosmetipsos tentate, et cetera. Circa
primum, primo promittit suam praesentiam; secundo praedeterminat sui
iudicii formam, ibi in ore duorum vel trium, etc.; tertio comminatur
severam sententiam, ibi praedixi enim, et praedico, et cetera.
Promittit ergo, primo, suum adventum, dicens ecce ego venio, quasi
dicat: certum sit vobis, quod venio ad vos, et ideo cavete vobis ne
inveniam vos imparatos. Et dicit tertio, non quod tertio iverit, sed
quia tertio iam paraverat ire, etsi non iverat nisi semel, in secundo
apparatu impeditus. I Cor. IV, 19: veniam ad vos cito, et
cetera. Veniam, inquam, et iudicabo malos, secundum ordinem tamen,
ita scilicet quod in ore duorum vel trium testium, accusantium seu
testantium contra aliquem, sit omne verbum, accusatorum; quod quidem
dicitur Deut. XVII, 6: nemo occidetur, uno teste dicente
testimonium, et eiusdem XIX, 15: non stabit testis unus contra
aliquem. Vel aliter in ore duorum, etc., quasi dicat: hoc quod
dico de adventu meo ad vos, ita est certum, sicut testimonium duorum,
vel trium. Sic ergo ordo iudicii erit. Sed severitatem sententiae
comminatur, dicens praedixi enim, et cetera. Ubi, primo, insinuat
ordinem iudiciarium quo est procedendum, in quo exigitur ut praecedat
trina admonitio. Et quantum ad hoc dicit praedixi vobis ut praesens,
bis, quando scilicet eram vobiscum, et nunc absens praedico, ut sic
ter admoneat. Praedico, inquam, his qui ante peccaverunt, et
omnibus aliis; quasi dicat: omnes moneo. Secundo, praemissa
monitione, comminatur sententiam. Unde dicit quoniam si venero, non
parcam iterum, quasi dicat: illis qui peccaverunt peperci prima vice,
sed, si iterum peccaverint, vel si non egerint poenitentiam, non
parcam eis iterum. Et hoc iuste fit, quia ille cui semel remittitur
et iterum peccat, si remitteretur sibi, cresceret in malitia, et
efficeretur insolens. Et ideo dicit sapiens Prov. XIII, 24:
qui parcit virgae, odit filium suum, et cetera. Ex hoc ergo
ordinatum est in Ecclesia, ut praecedat trina monitio antequam quis
sententiam excommunicationis fulminet, quia contingit, quod aliqui,
licet sint in peccatis et offendant, tamen ex solo verbo admonitionis
corriguntur et satisfaciunt. Et etiam a levioribus semper incipiendum
est. Quod si admonitione non ducitur, ne magis insolescat, adhibenda
est severitas sententiae. Eccle. VIII, v. 11: ex eo quod non
profertur cito contra malos sententia, et cetera. Consequenter ne
possent calumniari de potestate apostoli, ostendit apostolus suam
iudiciariam potestatem, dicens an experimentum, et cetera. Ubi tria
facit. Primo ostendit se habere legationem et potestatem iudicandi a
Christo; secundo ostendit virtutem Christi, ibi qui in vobis non
infirmatur, etc.; tertio ostendit, quod virtus Christi etiam ad
alios derivatur, ibi nam et nos infirmi sumus in illo. Dicit ergo:
si venero, non parcam, immo severissime iudicabo, et hoc bene
possum, quia habeo auctoritatem Christi in puniendo et remittendo.
Supra II, 10: nam si quid donavi, et cetera. Supra V, 20:
pro Christo legatione fungimur, et cetera. Et ideo dicit an
experimentum, etc., quasi dicat: non est dubitandum de potestate
mea, quia quidquid ego loquor, vel proferendo sententias, vel
remittendo, vel praedicando, loquor a Christo. Ex. IV, 12:
perge, ergo, ego ero in ore tuo. Lc. XXI, 15: ego dabo vobis
os et sapientiam, et cetera. Quae ergo homo facit ex instinctu
spiritus sancti, dicitur quod spiritus sanctus facit; ideo apostolus
quia a Christo motus hoc loquebatur, attribuit Christo tamquam
principali, dicens qui in me loquitur Christus, et cetera. Sed ne
dubitetur de potestate et virtute Christi, ideo consequenter apostolus
ostendit virtutem Christi, cum dicit qui in vobis, et cetera. Ubi
primo ostendit virtutem Christi, quantum ad ea quae in eis
apparuerunt; secundo quantum ad ea quae in Christo sunt, ibi nam
etsi, et cetera. Dicit ergo: habeo potestatem iudiciariam a
Christo, qui in me loquitur, qui magnae virtutis est in vobis, dando
dona gratiarum, distributionem spiritus et alia multa, quae experti
estis; et non solum non infirmatur, sed potens est in vobis, quia
potenter vos liberavit a peccato, potenter vos convertit ad bonum.
Ps. XXIII, 8: dominus fortis et potens, et cetera. Sap.
XII, 18: subest tibi cum volueris posse. Et paulo ante:
virtutem enim ostendis tu, et cetera. Et non solum potentia Christi
apparuit in vobis, sed etiam in seipso, scilicet inquantum a morte
crucis, quam sustinuit ex infirmitate humana, quam assumpsit
infirmatam in paupertate, surrexit, et vivit ex virtute Dei, quae
est ipse Deus. Talis enim erat illa susceptio, quae Deum hominem
faceret, et hominem Deum. I Cor. I, 25: quod infirmum est
Dei, fortius est hominibus, et cetera. Vel, ex virtute Dei,
scilicet patris, qui est etiam virtus Christi, quia eadem est virtus
patris et filii. Apoc. I, 18: fuit mortuus, et cetera. Haec
etiam virtus Christi derivatur ad nos. Nam et nos infirmi, etc.,
quasi dicat: ad nos etiam pertinet illa virtus, quia et nos infirmi
sumus in illo, id est ad intentionem illius, inquantum propter ipsum
multa patimur, et mortificamus nosmetipsos, et humiliamus nos. I
Cor. IV, 10: nos infirmi propter Christum, et cetera. Supra
X, 10: praesentia corporis infirma. Supra IV, 10: semper
mortificationem, et cetera. Et ideo vivemus, id est vivificabimur,
ex virtute Dei in vobis, iudicandis. Gal. I, 1: qui suscitavit
Iesum Christum, et cetera. Et est sensus: nos ex virtute qua
Christus vivit, resuscitamur; et illa virtute habemus etiam
potestatem iudicandi in vobis, vel vivemus, simili beatitudine, cum
eo, et hoc ex virtute Dei, quae quidem virtus Dei est in vobis, id
est in conscientiis vestris.
|
|