|
Post comminationem severi Dei iudicii, subdit apostolus admonitionem
ad praeparationem, ut iudicium severum non patiantur, et primo ponit
ipsam admonitionem; secundo rationem admonitionis assignat, ibi ideo
haec absens scribo, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit
admonitionem; secundo excludit falsam suspicionem, ibi oramus autem ad
Deum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo monet ut se
examinent; secundo innuit quid per huiusmodi examinationem invenire
possint, ibi an non cognoscitis, et cetera. Circa primum sciendum
est, quod ille, qui secure vult comparere in iudicio, debet se primo
examinare de factis suis, et sic poterit scire utrum tute compareat.
Et ideo apostolus monet ut antequam veniant ad iudicium, quod erit in
adventu suo ad eos, examinent se, dicens vosmetipsos tentate, id est
examinate et considerate actus vestros. I Thess. V, 21: omnia
probate, quod bonum est tenete, et cetera. Monet autem, ut de
duobus se examinent, scilicet de fide. Unde dicit si estis in fide,
scilicet quam praedicavi vobis, et a me accepistis de domino Iesu
Christo, an excideritis ab ea et sitis prolapsi in aliam. Et hoc
necessarium est, quia I Cor. XI, 31 dicitur: si nosmetipsos
iudicaremus, et cetera. Ier. II, 23: vide vias tuas, et
cetera. Item de operibus. Unde dicit ipsi vos probate, scilicet an
sitis in operibus bonis, et utrum conscientia remordeat vos aliquid
mali fecisse. Et hoc utile est, quia I Cor. XI, v. 28
dicitur: probet autem seipsum homo, etc.; Gal. VI, 4: opus
suum probet unusquisque. Consequenter cum dicit an non cognoscitis,
etc., ostendit quid per huiusmodi examinationem invenire poterunt.
Et primo quid inveniant in seipsis; secundo quid inveniant in
apostolo, ibi spero autem, et cetera. In seipsis autem duo invenire
poterunt per examinationem, quia aut scient se tenere fidem, et sic
invenire poterunt et cognoscere, quod Christus sit in eis, et hoc est
quod dicit an non cognoscitis vosmetipsos, quia Christus Iesus in
vobis est? Id est numquid si examinaretis vos, sciretis vos habere
fidem, et cognosceretis, quod Christus est in vobis? Quasi dicat:
sic, quia ubi est fides Christi, ibi est Christus. Eph. III,
17: habitare Christum per fidem, et cetera. I Cor. VI, v.
19: nescitis quia corpora vestra templum, et cetera. Aut scient se
non tenere fidem, et sic invenient quod sint reprobi. Et ideo dicit
nisi forte reprobi estis, id est vere invenietis vos habere Christum,
nisi forte dimiseritis fidem et reprobi sitis ab eo, quod prius
habuistis per fidem. Ier. XV, 6: reliquisti me, retrorsum
abiisti. Ier. VI, 29: malitiae eorum non sunt consumptae,
argentum reprobum, et cetera. Sed hic quaestio est litteralis de hoc
quod dicit an non cognoscitis, et cetera. Nam Christus in eis solum
manet, qui habent charitatem, ut dicitur I Io. IV, 16: Deus
charitas est, et cetera. Si ergo cognoscimus, quod Christus per
fidem sit in nobis, oportet quod hoc sit per fidem formatam.
Cognoscentes ergo hoc modo Christum esse in nobis, sciemus nos habere
charitatem qua informatur fides, quod est contra illud Eccle. IX,
1: nemo scit utrum odio, et cetera. Respondeo. Dicendum est,
quod habitare Christum in nobis, potest accipi dupliciter: vel
quantum ad intellectum, vel quantum ad affectum. Si quantum ad
intellectum, sic ipse habitat in nobis per fidem informem. Et hoc
modo nihil prohibet nos per certitudinem scire, quod Christus habitet
in nobis, scilicet cum scimus nos tenere fidem, quam Ecclesia
Catholica docet et tenet. Si vero quantum ad affectum, sic habitat
Christus in nobis per fidem formatam, et hoc modo nullus potest
scire, quod Christus habitet in nobis, vel quod habeamus charitatem,
nisi per revelationem et specialem gratiam alicui concedatur certitudo.
Per quamdam tamen coniecturam nihil prohibet nos scire posse quod in
charitate sumus, quando scilicet quis invenit se taliter paratum et
dispositum, ut nullo modo propter aliquod temporale vellet aliquid
facere contra Christum. I Io. III, 21: si cor nostrum non
reprehenderit nos, et cetera. Patet ergo quod apostolus loquitur
quantum ad primum modum. Vel etiam loquitur de cognitione, quae est
per coniecturam quamdam, ut dictum est. Argumentum autem procedit
quantum ad secundum modum, et de cognitione quae est per certitudinem.
Quid autem in apostolo possint invenire subdit, dicens spero autem,
et cetera. Nam quia isti Corinthii possent dicere: nos non sumus
reprobi, sed ideo non tenemus documenta tua, quia non sunt recta, sed
reprobanda. Et ideo dicit: quidquid sit de vobis, tamen spero, quod
ex vita et doctrina nostra, quam ostendi vobis, cognoscetis, quia non
sumus reprobi, et non docuimus mala, nec exclusi sumus a potestate
quam dicimus nos habere. Eccli. XIX, 26: ex visu cognoscitur
vir. Matth. VII, 16: a fructibus eorum, et cetera.
Consequenter cum dicit oramus, etc., excludit suspicionem.
Comminatus enim fuerat eis iudicium severum, cum ostenderat potestatem
suam in iudicando, et indixerat examinationem, credens Christum in
eis esse, nisi ipsi essent reprobi. Sed tamen hoc dimittit sub
dubio, utrum sit Christus in eis. Et quia ipsi possent credere et
suspicari, quod apostolus gauderet de hoc quod essent reprobi, ut ipse
in comparatione ad eos maior appareat et ut in eis posset exercere
severius iudicium: ideo apostolus hanc suspicionem removet hic,
primo, per orationem, quam pro eis ad Deum dirigit; secundo per
gaudium, quod de eis concepit, ibi gaudemus enim, et cetera. Orat
autem, ut ipsi inveniantur innocentes, ut non examinentur ex
severitate iudicii. Et ideo dicit oramus autem, scilicet Deum, ut
vos nihil mali faciatis; quasi dicat: non credatis, quod velimus,
quod sitis reprobi, sed oramus, ut nihil, et cetera. Item orat,
quod ipse appareat infirmus, per quod excluditur appetitus excellentiae
apostoli in comparatione ad eos. Et ideo dicit non, scilicet oramus,
ut probati appareamus, id est non ut nos commendemur probati in
comparatione ad vos, sed magis, ut vos quod bonum est, faciatis,
Gal. VI, 9: bonum autem facientes, et cetera. Ps. XXVI:
viriliter agite et confortetur cor vestrum; nos autem, ut reprobi
simus, amittendo potestatem puniendi et iudicandi, quia ubi non est
culpa, omnes sumus pares, et unus non habet potestatem iudicandi super
alios. Magis ergo vult apostolus, ut sint boni, quam ut subiaceant
potestati iudicii sui. Et quod careat potestate iudicandi si boni
sint, ostendit cum dicit non enim possumus, etc., quasi dicat: nos
non laboramus nisi pro veritate et pro ipsa stamus. Constat autem,
quod si puniremus innocentes, faceremus contra veritatem, et contra
iustitiam. Unde cum apostolus non possit facere contra veritatem sed
pro veritate, id est pro iustitia, manifestum est, quod non puniet
innocentes. Notandum est, secundum Augustinum in Glossa, quod ad
vitandum peccata, necessaria sunt duo, scilicet liberum arbitrium, et
gratia Dei. Si enim liberum arbitrium non esset necessarium, numquam
darentur homini praecepta, nec prohibitiones, nec exhortationes.
Frustra etiam darentur poenae. Gratia etiam est necessaria, quia
nisi Deus omnes regeret per gratiam suam, non posset homo stare.
Frustra etiam oraremus, quod non inducat nos in tentationem. Et ideo
apostolus ostendens utrumque esse necessarium, et orat Deum pro gratia
obtinenda, et monet ut per liberum arbitrium recedant a malo et faciant
bonum. Unde dicit oramus quantum ad primum, ut nihil mali faciatis
quantum ad secundum. Consequenter cum dicit gaudemus, etc., removet
falsam suspicionem propter gaudium de bono ipsorum conceptum. Et primo
ponit gaudium, quod de ipsorum innocentia concepit; secundo orationem
quam pro ipsorum perfectione emittit, ibi hoc autem oramus, vestram,
et cetera. Dicit ergo: oramus quod vos probati appareatis, sed nos
infirmi, et hoc apparet ex affectu nostro, quia gaudemus, quod
scilicet aliqui sint inter vos boni et innocentes, ex quo subtrahatur
nobis potestas iudicandi et videamur infirmi. Et hoc est quod dicit
gaudemus, quoniam nos infirmi sumus, id est non exercentes potestatem
nostram, vos autem potentes, id est sic bene agentes et vitia
vincentes, quod subtrahitis vos a potestate nostra iudicandi. Cum
enim aliquis male agit, subdit se potestati iudicis, sed bene faciendo
repellit illam a se. Rom. c. XIII, 3: vis non timere
potestatem? Benefac, et cetera. I Cor. IV, 10: nos
infirmi, vos fortes. De isto gaudio dicitur Phil. II, 17:
gaudeo et congratulor vobis, et cetera. Et non solum de his
gaudemus, sed etiam super hoc oramus vestram consummationem, id est
perfectionem. In rebus enim naturalibus videmus quod quaelibet res
naturalis naturaliter tendit ad suam perfectionem, ad quam habet
naturale desiderium. Et ideo cuilibet rei datur virtus naturalis, ut
ad suam perfectionem naturalem possit pervenire. Gratia autem datur
homini a Deo, per quam homo perveniat ad suam ultimam et perfectam
consummationem, id est beatitudinem, ad quam habet naturale
desiderium. Unde quando aliquis non tendit ad suam perfectionem,
signum est, quod non habet satis de gratia Dei. Et ideo apostolus,
ut isti possint in gratia crescere, orat ut perficiantur. Et Phil.
I, 9: oro ut charitas, et cetera. Eph. VI, 13: ut possitis
resistere in die malo, et cetera. Consequenter posita admonitione,
causam admonitionis assignat, dicens ideo haec absens scribo, etc.,
id est ideo absens scribo vobis haec, monendo vos, ne scilicet cogar
aliquid facere contra voluntatem meam, quae est ut nihil dure agam
contra vos, nisi quatenus per vos compellar. Et ideo dicit ut non
praesens vobis durius agam contra vos quam velim vel quam velitis.
Sap. XI, 11: hos quidem tamquam pater monens probasti, et
cetera. Supra X, 1: absens confido in vobis. Rogo autem vos ne
praesens audeam, et cetera. Sed quia Corinthii possent dicere:
numquid etiam si benefecerimus, non poteris contra nos, o apostole,
dure agere? Ideo respondet, dicens: non, quia non propono nec
possum agere, nisi secundum quod recepi a Deo potestatem. Deus autem
dedit mihi hanc potestatem, scilicet ligandi atque solvendi, in
aedificationem, non in destructionem, id est ut vos aedificemini, et
non ut destruamini. Et si dure vos corrigerem, non aedificarem, sed
destruerem. Supra X, v. 8: de potestate nostra, quam dedit nobis
dominus ad aedificationem, et cetera. Hanc autem potestatem dedit
dominus Paulo, Act. IX: segregate mihi Barnabam et Paulum ad
opus, et cetera.
|
|