|
In praecedentibus apostolus increpavit seductos a pseudo, hic vero
consolatur persistentes in fide et doctrina sua. Et primo ponit
monitionem; secundo subdit salutationem, ibi salutate in osculo, et
cetera. Circa primum, primo ponit monitionem; secundo praemium
impletae monitionis, ibi et Deus pacis, et cetera. Monet autem ad
tria. Primo qualiter se habeant in seipsis; secundo qualiter se
habeant ad proximos; tertio qualiter debent esse omnes ad invicem. In
seipsis autem debent bona duo habere. Primo gaudium de bono habito,
et quantum ad hoc dicit de caetero, fratres, qui constantes fuistis,
gaudete, in his quae ad servitium Dei facitis. Et hoc est
necessarium ad hoc quod sitis iusti et virtuosi, quia nullus est
virtuosus, seu iustus, qui non gaudet iusta et virtuosa operatione.
Et ideo dicitur in Ps. XCIX, 2: iubilate Deo, omnis terra,
servite domino in laetitia; Phil. IV, 4: gaudete in domino
semper; iterum dico, gaudete, et cetera. Et vere semper est
gaudendum, quia gaudium conservat hominem in bono habitu, quia nullus
potest esse diu in eo quod contristat. Secundo debent habere boni in
seipsis aemulationem perfectionis, et quantum ad hoc dicit perfecti
estote, id est semper tendatis ad profectum. Hebr. VI, 1:
quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad
perfectionem, et cetera. Non est autem hoc, quod hic dicitur,
praeceptum, scilicet quod homo sit perfectus, sed hoc, quod semper
tendat ad perfectionem. Et hoc est necessarium, quia qui non studet
ad proficiendum, est in periculo deficiendi. Videmus enim quod nisi
remiges conentur ascendere, navis semper descendit. Et ideo dicebat
dominus Mc. ult.: estote perfecti, et cetera. Proximis autem est
impendenda exhortatio ad bona. Et quantum ad hoc dicit exhortamini,
et cetera. Eccli. XVII, 12: unicuique mandavit Deus de
proximo, et cetera. Rom. c. XII, 8: qui exhortatur in
exhortando, Apoc. ult.: qui audit, dicat, veni. Communia autem
omnibus debent esse duo, scilicet ut idem sapiant, et ideo dicit idem
sapite, et ut pacem habeant, et ideo dicit pacem habete. Et haec duo
ita se habent, quod unum est exterius, aliud interius. Constat enim
quod corpora non possunt servari et ordinari, nisi membra ordinentur ad
invicem. Similiter nec Ecclesia, nec Ecclesiae membra, nisi
ordinentur et uniantur ad invicem. Est autem duplex unio necessaria ad
membra Ecclesiae unienda. Una est interior, ut scilicet idem sapiant
per fidem, quantum ad intellectum, idem credendo, et per amorem,
quantum ad affectum, idem diligendo. Et ideo dicit idem sapite, id
est idem sentiatis de fide, et idem diligatis affectu charitatis.
Quia tunc est vera sapientia, quando operatio intellectus perficitur
et consummatur per quietationem et delectationem affectus. Unde
sapientia dicitur, quasi sapida scientia. Rom. XV, 6: ut sic
unanimes, uno ore honorificetis Deum, et cetera. I Cor. I,
10: idipsum dicatis, et cetera. Phil. c. II, 2: idem
sapiatis, et cetera. Alia est exterior, scilicet pax, et ideo dicit
pacem habete inter vos. Hebr. XII, 14: pacem sequimini, et
cetera. Ps. XXXIII, 15: inquire pacem. II Thess.
III, v. 16: ipse Deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni
loco. Consequenter cum dicit et Deus pacis et dilectionis erit
vobiscum, ponit praemium quod redditur implentibus monitionem
praedictam; quasi dicat: si servabitis pacem inter vos, Deus pacis
et dilectionis erit vobiscum. Circa quod notandum est, quod apud
gentiles consuetum erat, quod aliqui ex donis denominabant deos, quia
licet esset unus Deus tantum, tamen singula dona sua denominabant deos
ex illis donis, sicut ex dono pacis denominabant Deum pacis, et ex
dono salutis, Deum salutis. Huic vocabulo alludens apostolus dicit
Deus pacis, et cetera. Non quod pax sit unus Deus, sicut illi
dicebant, sed ideo Christus dicitur Deus pacis, quia est dator pacis
et amator. Io. XIV, 27: pacem meam do vobis, et cetera. I
Cor. XIV, 33: non est Deus dissensionis, sed pacis. Rom.
V, 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, et cetera.
Ipse etiam est auctor pacis. Io. XVI, 33: in me pacem
habebitis, et cetera. Ipse in pace habitat. Ps. LXXV, 3: in
pace factus est locus eius, et cetera. Item non solum est Deus
pacis, sed etiam dilectionis. Et ideo dicit Deus pacis et
dilectionis erit vobiscum. Et hoc ideo est, quia qui est in vera pace
cordis et corporis, est in charitate, et qui manet in charitate, in
Deo manet et Deus in eo, ut dicitur I Io. IV, 16, et quia
homo non meretur nisi per pacem et dilectionem. Io. XIV, 23:
si quis diligit me, et cetera. Consequenter cum dicit salutate
invicem in osculo, etc., ponit salutationem, et circa hoc primo
indicit eis mutuam salutationem; secundo salutat eos ex parte aliorum,
ibi salutant vos, etc.; tertio salutat eos ex parte sua, ibi gratia
Dei, et cetera. Mutuam salutationem indicit faciendam per osculum.
Unde dicit salutate invicem, vos ipsos, in osculo sancto. Ubi
notandum est, quod osculum est signum pacis. Nam per os in quo datur
osculum, homo respirat. Et ideo quando homines dant sibi mutua oscula
signum est quod uniunt spiritum suum ad pacem. Est autem pax
simulata, et haec est eorum qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala
autem in cordibus eorum, etc., ut dicitur in Ps. XXVII, 3.
Quae quidem fit per osculi fraudulentiam. Prov. XXVII, 6:
meliora sunt verbera diligentis, et cetera. Est et pax mala et
turpis, quando scilicet conveniunt ad malum faciendum. Sap. XIV,
v. 22: in magno viventes inscientiae bello, et cetera. Et haec
fit per osculum libidinosum. Prov. VII, 13 dicitur de mala
muliere, quod apprehensum deosculatur iuvenem, et cetera. Est et pax
sancta quam facit Deus. Phil. c. ult.: et pax Dei, quae
exsuperat, et cetera. Et haec fit per osculum sanctum, quia unit
spiritum ad sanctitatem. Et de hoc osculo dicitur hic in osculo
sancto. Et ex hoc inolevit consuetudo, quod fideles et sancti viri,
in signum charitatis et unionis, se invicem osculantur, et datur pax
in Ecclesiis in osculo sancto. Ex parte autem aliorum salutat eos,
dicens salutant vos sancti omnes, quia omnes sancti et fideles sperant
et desiderant, ac orationibus procurant salutem nostram; unde omnes
fideles Christi ad invicem sperant et desiderant sibi salutem. Ps.
CXVIII, participem me fac, Deus, et cetera. Ex parte autem
sua salutat eos apostolus, dicens gratia domini nostri, et cetera.
Ubi sciendum quod duplex est modus appropriandi aliquid divinis
personis. Unus est essentialiter, alius causaliter; essentialiter
autem appropriatur divinis personis, sicut patri potentia, quia ipse
est potentia essentialiter, inquantum est principium; filio
sapientia, inquantum est verbum; spiritui sancto amor, inquantum est
bonitas. Hic vero apostolus non appropriat ista hoc modo, scilicet
per essentiam, quia sic omnia appropriarentur spiritui sancto, sed
appropriat per causam. Et ideo cum gratia sit donum, quo dimittuntur
nobis peccata Rom. c. III, 24: iustificati gratis, etc., et
remissio peccatorum sit nobis facta per filium, qui, carnem nostram
accipiens, pro peccatis nostris satisfecit, Io. I, 17: gratia
et veritas per Iesum Christum facta est, etc.; propter hoc
apostolus attribuit gratiam Christo. Unde dicit gratia domini
nostri, et cetera. Charitas autem est nobis necessaria, quia oportet
nos uniri Deo. I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in Deo
manet, et cetera. Et quia hoc est a Deo patre, in quantum ipse sic
dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut dicitur Io.
III, 16, Rom. V, 8: commendat autem Deus suam charitatem,
ideo sibi, ut principio istius charitatis, attribuit charitatem cum
dicit et charitas Dei, scilicet patris. Communicatio vero divinorum
fit per spiritum sanctum, quia est distributor donorum spiritualium.
I Cor. XII, 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus.
Et ideo spiritui sancto attribuit communicationem, cum dicit et
communicatio sancti spiritus. Vel attribuit sibi hoc, quia ipse est
communis aliis duabus personis. Sic ergo apostolus in salutatione sua
optat omnia necessaria, cum dicit gratia domini nostri Iesu Christi,
et charitas Dei, et communicatio spiritus sancti, sit semper cum
omnibus vobis. Amen. Gratia Christi, qua iustificamur et
salvamur; charitas Dei patris, qua sibi unimur; et communicatio
spiritus sancti, divina nobis dona distribuentis. Amen.
|
|