|
Apostolus supra posuit excusationem in generali de mora eundi ad
Corinthios, hic vero insinuat causam tantae morae, et quomodo eis
pepercit. Circa hoc autem duo facit. Primo enim insinuat unam causam
dilationis fuisse ne in adventu suo tristitiam inferret eis; secundo
ostendit aliam causam fuisse ne fructus quem apud alios sperabat, et
inceperat facere, impediretur, ibi cum venissem autem, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit causam dilationis esse in
communi, ne tristitiam inferret; secundo loquitur in speciali de
quodam, qui eum contristaverat, ibi si quis autem contristavit me.
Circa primum tria facit. Primo assignat rationem quare venire
distulit; secundo causam dicti assignat si enim ego contristatus,
etc.; tertio manifestat quae dixit, ibi nam ex multa tribulatione.
Dicit ergo: dixi quod non veni ad vos parcens vobis, in hoc scilicet
quia nolui vos contristari, ideo statui, id est firmiter disposui,
hoc ipsum apud me, quod proposui, cum aliam epistolam misi, Eccli.
XXXVII, v. 20: ante omnia verbum verum, et cetera. Ne
iterum, id est alia vice, in tristitia venirem ad vos, id est vos
contristem. Et ratio quare noluit eos contristare est illa qua dominus
noluit ieiunare discipulos suos, scilicet ad hoc, ut amore et non
timore afficerentur ad Christum, et iungerentur sibi. Voluit enim
eos dominus firmare et nutrire in fide, in omni dulcedine et desiderio
cordis, et sic, firmati ex amore, non de facili avellerentur propter
tribulationes, quia aquae multae non potuerunt extinguere charitatem,
Cant. VIII, 7. Similiter apostolus non vult eos propter hoc
contristare. Rationem huius dicti, scilicet quod non vult eos
contristare, assignat cum dicit si enim ego contristo, et cetera. Et
circa hoc duo facit. Primo assignat causam quare noluit eos
contristare; secundo manifestat quare hoc significet eis, ibi et hoc
ipsum scripsi. Dicit ergo: ratio quare nolui in tristitia venire est
quia tristitia vestra redundat in tristitiam meam, et de consolatione
vestra gaudeo, et solum vos consolamini me, cum sum apud vos; unde,
si venirem et contristarem vos, ego ex tristitia vestra tristarer, et
sic nullus esset qui laetificaret me inter vos, qui contristamini ex
me, quia contristatus non de facili alium consolatur. Prov. c. X,
1: filius sapiens, et cetera. Prov. XXIX, 3: vir qui amat
sapientiam, et cetera. Vel aliter: est duplex tristitia. Una
secundum mundum; alia secundum Deum, quae poenitentiam in salutem
operatur. Apostolus non loquitur de prima, sed de secunda. Et
dicit: ex hoc ipso ego consolabor, si contristo vos, id est, si
increpando reduco ad poenitentiam; sed si venirem, et viderem vos non
poenitere de peccatis, tunc nullam consolationem haberem, quia nullus
contristatur et poenitet ex me, id est, mea correctione et
increpatione. Causa autem quare hoc scribo vobis est ut ita disponatis
vos quod, quando venero, non habeam tristitiam de eo quod viderim vos
incorrectos, super tristitiam quam habui, quando audivi vos peccasse.
Et circa hoc duo facit. Primo ponit admonitionem; secundo spem de
impletione admonitionis ostendit, ibi confidens in omnibus vobis, et
cetera. Admonitio est ista: ideo scripsi vobis hoc, scilicet quod
tristor de peccato vestro commisso, II Petr. II, 8: iniquis
operibus animam iusti cruciabant, etc., ut paretis et disponatis vos
corrigendo, ut cum venero ad vos, non habeam tristitiam de peccatis,
de quibus, scilicet vobis, oportuerat me gaudere, id est, debebam
laetari et congratulari, scilicet de praesentia vestra. Lc. XV,
10: gaudium est Angelis Dei, et cetera. Qualem autem spem habeat
de impletione suae admonitionis, subdit, dicens: confidens de omnibus
vobis, etc.; quasi dicat: hanc fiduciam habeo de vobis taliter
disponi vos, ut cum venero, omnes detis mihi materiam gaudii. Et hoc
debetis libenter facere, quia gaudium meum, etc., id est cedit ad
gaudium vestrum, vel est propter gaudium vestrum, quod habetis de
recuperatione gratiae. I Tim. II: quod est gaudium meum et
cetera. Rom. XII, 15: gaudere cum gaudentibus, et cetera.
Sed quia posset aliquis dubitare de hoc, quod dicit ne, cum venero,
tristitiam super tristitiam habeam, et quaerere quam tristitiam habuit
de eis, ideo consequenter hoc exponit, dicens nam ex multa
tribulatione, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat
tristitiam iamdudum habitam; secundo respondet cuidam tacitae
quaestioni, ibi non ut contristemini, et cetera. Dicit ergo primo:
quia haberem tristitiam, si non invenirem vos correctos, super
tristitiam quam habui quando peccastis, et oportuit me contristare vos
redarguendo dure. Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi
primam epistolam, per multas lacrymas, quas fudi pro vobis iam mortuis
per peccatum. Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquas, et
cetera. Eccli. XXII, v. 3: confusio est patri de filio
indisciplinato. Is. LVII, 1: iustus perit, et non est qui
recogitet, et cetera. Sciendum est autem quod duo ponit ad
exaggerationem tristitiae, tribulationem scilicet et angustiam, quia
unum additum alteri aggravat tristitiam. Nam aliquando quis
tribulatur, sed sine angustia, tunc scilicet quando aliqua adversitate
quasi acutissimo tribulo pungitur, et tamen videt sibi patere vias
evadendi, quia si non pateat, tribulationi angustia iungitur. Dicit
ergo ex multa tribulatione, qua pungebar de facto et malo vestri, et
angustia cordis, quia non videbam unde de facili posset poni remedium,
scripsi, et cetera. Ps. CXVIII, 143: tribulatio et
angustia invenerunt me. Sed quia possent dicere: o apostole, etiam
haec scribis nobis ut tristemur, et ideo hoc removet, dicens non ut
contristemini, scilicet scribo vobis illa, sed ut sciatis quam
charitatem habeam in vobis. Duo enim sunt signa dilectionis, scilicet
quod gaudeat quis de bono alterius, et tristetur de malo eius, et haec
ego habeo ad vos. Infra V, v. 14: charitas Christi urget nos.
Abundantius, quam credatis, vel abundantius quam ad alios.
|
|