|
Postquam apostolus insinuavit causam dilationis, ne scilicet
tristitiam inferret, et de eius contristatione tractavit, hic
consequenter tractat de contristante. Et circa hoc tria facit. Primo
enim exaggerat culpam contristantis; secundo poenam eius pro culpa
inflictam, ibi sufficit illi, etc.; tertio hortatur eos habere
misericordiam ad contristantem, ibi ita ut e contrario, et cetera.
Dicit ergo primo: scripsi vobis per multas lacrymas, quas fudi
propter tristitiam conceptam et propter poenam infligendam peccanti,
sed si quis contristavit me, ille scilicet fornicarius enormis, de quo
dicitur I Cor. V, 1: omnino auditur inter vos fornicatio, et
cetera. Iste, inquam, et si contristavit, non contristavit me, sed
ex parte, id est, non contristavit me, scilicet solum, sed vos et
nos. Non omnes, sed ex parte. Et hoc dico, non ut onerem vos
omnes, id est, ut vobis hoc onus omnibus non imponam derisorie
loquendo, quasi dicat: non ita estis boni et diligitis me, quod pro
tristitia mea, et pro peccato fratris omnes doleatis. Vel ut non
onerem omnes vos, non tantum illos qui non doluerunt de peccato. Vel
aliter dicendum, et melius, non me contristavit, sed ex parte, et
cetera. Sciendum est enim quod aliquis aliquando tristatur totaliter,
et aliquando non totaliter. Totaliter quidem tristatur quis, quando
prae tristitia absorbetur a dolore; et haec tristitia est quae mortem
operatur, ut dicitur infra, c. VII, 10, quae quidem, secundum
philosophum, non cadit in sapientem. Non totaliter autem tristatur
quis quando licet ex aliquo malo quod patitur seu videt fieri,
tristatur, tamen ex aliis causis bonis gaudet, et ista tristitia est
secundum Deum et cadit in sapientem. Quia ergo apostolus dicit se
contristatum, ne credatur totaliter a tristitia absorptus, quod non
est sapientis, dicit se contristatum ex parte, quasi non totaliter.
Et secundum hoc legitur sic: contristavit me, scilicet fornicarius,
propter peccatum suum sed non me contristavit totaliter, quia licet in
ipso propter peccatum habuerim tristitiam, tamen in vobis propter multa
bona quae facitis, et in ipso propter poenitentiam quam fecit, habeo
gaudium. Et dico ex parte, ut non onerem omnes vos, id est, ut non
imponam vobis hoc onus, quod scilicet contristaveritis me. Sed ne
isti propter tristitiam apostoli adhuc vellent eum magis punire,
ostendit eis poenam sufficientem fuisse, dicens sufficit illi qui
eiusmodi est, quod scilicet contristavit me, tam graviter peccando,
obiurgatio quae fit a pluribus, id est tam manifesta et publica
correctio, quae fuit, quod separatus fuit ab omni communione, id est
excommunicatus ab Ecclesia et traditus Satanae, ut habetur I Cor.
V, 5. Est ergo sufficiens haec poena propter dictas causas. Vel
potest dici sufficiens, non quantum ad Dei iudicium, sed quantum
expediebat tempori et personae. Melius enim est sic servare lenitatis
spiritum in corrigendo, ut per poenitentiam correctionis fructus
sequatur, quam si durius corrigatur, et desperet peccans et maioribus
peccatis immergatur. Et ideo dicitur Eccli. XXI, 5: obiurgatio
et iniuriae annullabunt substantiam. Quia ergo poena sufficiens fuit
et poenitentiam egit, ideo consequenter inducit eos ad miserendum,
dicens ita ut e contrario magis, etc., ubi tria facit. Primo mandat
ut ei, scilicet peccanti, parcant; secundo huius rationem assignat,
ibi ne forte, et cetera. Tertio inducit eos ad observantiam huius
monitionis, ibi propter quod, et cetera. Dicit ergo primo: dico
quod sufficiens poena est illi, et intantum ut velim ut e contrario
magis donetis, id est remittatis. Lc. VI, 37: dimittite, et
dimittetur vobis. Eph. IV, 32: donantes invicem, sicut et
Deus in Christo donavit vobis. Et non solum donetis, sed, quod
plus est, consolemini. Et hoc proponendo sibi exempla peccantium,
qui restituti sunt ad statum gratiae, sicut dicitur de David,
Petro, Paulo, et Magdalena, et per verba Dei: Ez. XVIII,
v. 32: nolo mortem peccatoris, et cetera. I Thess. c. ult.:
corripite inquietos, consolamini pusillanimes, et cetera. Rationem
autem huius admonitionis subdit ne forte abundantiori tristitia
absorbeatur qui eiusmodi est. Aliquis enim propter peccatum et poenam
peccati, aliquando sic mergitur tristitia, quod absorbetur, dum
nullum habet consolatorem; et hoc est malum, quia non sequitur ex hoc
poenitentiae fructus, qui speratur, scilicet correctio, sed potius
desperans tradit se omnibus peccatis, sicut Cain, cum dixit: maior
est iniquitas, etc., Gen. IV, 13; et Eph. IV, 19: qui
desperantes tradiderunt se, et cetera. Et propter hoc dicitur II
Reg. II, 26, quod periculosa res est desperatio. Et ideo
dicebat David in Ps. LXVIII, 16: neque absorbeat me
profundum, et cetera. Et ideo ne hoc contingat, dicit consolamini,
ut scilicet cesset a peccato. Is. XXVII, v. 9: hic est omnis
fructus, ut auferatur peccatum. Contra apostolus, non solum per
rationem sed ex aliis causis, inducit eos ad hoc cum dicit propter quod
obsecro, et cetera. Et inducit eos a tribus modis. Primo precibus,
dicens propter quod, scilicet ne absorbeatur, obsecro, qui possum
praecipere. Phil. v. 8: multam fiduciam habens in Christo Iesu
imperandi tibi, et cetera. Contrarium faciunt mali praelati. Ez.
XXXIV, 4: cum austeritate imperabatis eis, et cetera. Ut
confirmetis in illum charitatem. Quod fit si ostenditis charitatem
vestram ad eum, et non abominamini eum propter peccata, nec
contemnitis, sed propter consolationem vestram facitis eum habere odio
peccatum suum, et diligere iustitiam. Lc. XXII, 32: et tu
conversus confirma fratres tuos, et cetera. Secundo inducit eos
praecepto, dicens ideo enim scripsi hoc, scilicet ut cognoscam
experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis. Et dicit in
omnibus, scilicet sive in his quae placent vobis, sive in his quae
displicent. Primo enim mandaverat eis quod excommunicarent eum, et
sic fecerunt mandatum apostoli: nunc vero secundo mandat eis quod
parcant. Et ideo dicit an in omnibus obedientes sitis. Tertio ex
commemoratione beneficii, cum dicit cui autem aliquid donastis,
etc., quasi dicat: vos debetis hoc facere, quia etiam ego feci.
Sic enim vos remisistis alicui et rogastis me quod ego remitterem, et
ego remisi. Et hoc est quod dicit cui autem aliquid donastis vos, et
ego, scilicet donavi. Et hoc patet. Nam et ego, quod donavi,
etc.; ubi quatuor tanguntur ad huiusmodi donationem seu remissionem
necessaria. Primum est discretio, ut scilicet non passim et temere
remittatur. Et ideo dicit si quid, scilicet in debito modo. Prov.
IV, 25: palpebrae tuae praecedant, et cetera. Secundum est
finis, quia non propter amorem vel odium debet fieri, sed propter
utilitatem aliquam Ecclesiae vel aliquorum. Et ideo dicit propter
vos. Tertium est auctoritas, quia non debet fieri auctoritate
propria, sed Christi, qui remittit peccata auctoritate; alii vero,
quibus commissum est, ministerio, et sicut membra Christi. Et ideo
dicit in persona Christi, scilicet non mea auctoritate. Et tamen
quodcumque remittitur, Christus remittit. Io. XX, v. 23:
quorum remiseritis peccata, et cetera. Quartum est necessitas; unde
dicit ut non circumveniamur a Satana. Diabolus enim multos decepit,
quosdam scilicet trahendo ad peccatorum perpetrationem, quosdam vero ad
nimiam rigiditatem contra peccantes, ut si non potest eos habere per
perpetrationem facinorum, saltem perdat quos iam habet per praelatorum
austeritatem, qui eos non misericorditer corrigentes in desperationem
inducunt, et sic hos perdit, et illos Diaboli laqueus includit.
Eccle. VII, 17: noli esse nimis iustus, et cetera. I Petr.
V, 8: adversarius vester Diabolus, et cetera. Et hoc continget
nobis, si non remittamus peccantibus. Et ideo, ut non circumveniamur
a Satana, ego donavi, si quid donavi. Non enim ignoramus
cogitationes eius, scilicet Satanae. Verum est in generali, sed in
speciali nullus potest scire eius cogitationes, nisi solus Deus. Iob
XLI, 4: quis revelavit faciem indumenti eius? et cetera.
|
|