|
Posita prima causa suae dilationis, ne scilicet cum tristitia iret ad
eos, hic ponit causam secundam quae est ex fructu quem alicubi
faciebat. Et circa hoc duo facit. Primo ponit sui itineris
processum; secundo ipsius processus effectum, ibi Deo autem gratias,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit impedimentum
fructificandi, quod habuit in Troade; secundo subiungit processum
suum in Macedoniam, ibi sed valefaciens, et cetera. Dicit ergo cum
venissem Troadem propter Evangelium, id est ad praedicandum
Christum, Io. XV, 16: posui vos ut eatis, etc., et ostium
mihi apertum esset, id est mentes hominum paratae et dispositae essent
ad recipiendum praedicationis verba et Christum. I Cor. XVI,
9: ostium mihi apertum est, et cetera. Apoc. III, 20: ecce
sto ad ostium, et cetera. Sed non in quocumque, imo in domino, quia
ipsa praeparatio mentis humanae est ex virtute divina. Nam licet
facilitas qua mentes praeparantur, sit causa conversionis, tamen
ipsius facilitatis et praeparationis causa est Deus. Thren. ult.:
converte nos, domine, ad te, et convertemur. Cum, inquam, ita
esset apertum mihi ostium in domino, non habui requiem spiritui meo,
id est non potui facere quod spiritus meus volebat, id est dictabat.
Tunc enim dicitur habere spiritus requiem, quando efficit quod vult,
sicut tunc dicitur caro requiescere, quando habet quod concupiscit.
Lc. c. XII, 19: anima mea, habes multa bona, et cetera.
Apostolus non dicit: non habui requiem carni meae vel corpori sed
spiritui meo, id est voluntati meae spirituali, quae est ut Christum
firmem in cordibus hominum. Et impediebar, quia videbam corda parata
et disposita, et non poteram praedicare. Sed quare non habuit requiem
spiritui suo, subdit eo quod non inveni Titum fratrem meum, id est
propter absentiam Titi, et hoc duplici de causa. Una causa est,
quod licet apostolus sciret omnes linguas, ita ut diceret: gratias ago
Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor, tamen magis expeditus et
edoctus erat in lingua Hebraea, quam in Graeca; Titus autem magis
in Graeca. Et ideo volebat eum habere praesentem, ut praedicaret in
Troade. Et quia erat absens, nam Corinthii detinuerant eum, dicit
non habui requiem spiritui meo. Sed quia dona Dei non sunt
imperfecta, et donum linguarum fuit specialiter apostolis collatum ad
praedicandum per totum mundum, Ps. XVIII, 5: in omnem terram
exivit sonus eorum, etc., et ideo alia causa est melior, quae est,
quia apostolo imminebant in Troade multa facienda. Nam ex una parte
imminebat ei praedicare his qui parati erant recipere Christum per
fidem; ex alia parte imminebat ei resistere adversariis qui
impediebant; et ideo quia ipse non poterat solus ista facere,
angustiabatur de absentia Titi, qui institisset praedicationi et
conversioni bonorum, et apostolus restitisset adversariis. Et
specialiter etiam hoc scribit eis, ut innuat, quod non solum prima
causa dilationis suae fuit ex eis, sed etiam secunda. Nam ipsi
propter duritiam et dissensionem eorum detinuerant tanto tempore
Titum, et ideo dicit eo quod non inveni Titum fratrem, vel in
Christo, vel coadiutorem. Prov. XVIII, 19: frater qui
iuvatur a fratre, et cetera. Et quia non inveni Titum in Troade,
non remansi ibi, sed valefaciens eis, qui erant conversi, et in
quibus ostium apertum erat, profectus sum in Macedoniam, ubi credebam
eum invenire. Causa autem essendi in Macedonia legitur Act.
XVI, 9, ubi dicitur quod vir Macedo, et cetera. Consequenter
cum dicit gratias autem Deo, etc., ponit profectum sui processus,
et circa hoc duo facit. Primo enim describit ordinem sui processus;
secundo excludit ab isto processu pseudoapostolos, ibi ad hoc quis tam
idoneus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo insinuat
profectum quem faciebat; secundo exponit quoddam quod dixerat, ibi
Christi bonus odor, et cetera. Circa primum sciendum quod apostolus
profectum et fructum quem faciebat, non attribuit sibi, neque propriae
virtuti, sed Deo. I Cor. XV, 10: abundantius omnibus
laboravi non ego, sed gratia, et cetera. Et ideo dicit gratias autem
Deo, scilicet ago. I Thess. c. V, 18: in omnibus gratias
agite. Eph. V, v. 20: gratias agentes, et cetera. Qui semper
triumphat nos in Christo Iesu, id est triumphare nos facit in
praedicatione Christi contra adversarios. Ubi sciendum est quod
praedicatores veritatis duo debent facere, scilicet exhortari in
doctrina sacra et contradicentem devincere. Et hoc dupliciter:
disputatione haereticos, patientia vero persecutores. Unde per
ordinem ista tangit hic apostolus, et ideo dicit qui triumphat nos,
quantum ad contradicentes. Rom. VIII, 37: in his omnibus
superamus. Et I Mac. III, 19: non in fortitudine exercitus
victoria belli, sed de caelo, et cetera. Et odorem notitiae suae
manifestat per nos in omni loco, quantum ad exhortationem sacrae
doctrinae. Sed odorem notitiae suae exponit Glossa, id est filium
suum; sed melius est ut hoc dicatur ad differentiam notitiae de Deo,
quam faciunt aliae scientiae et quam facit fides. Nam notitia de Deo
quae habetur per alias scientias, illuminat intellectum solum,
ostendens quod Deus est causa prima, quod est unus et sapiens, et
cetera. Sed notitia de Deo quae habetur per fidem et illuminat
intellectum et delectat affectum, quia non solum dicit quod Deus est
prima causa, sed quod est salvator noster, quod est redemptor, et
quod diligit nos, quod est incarnatus pro nobis: quae omnia affectum
inflammant. Et ideo dicendum quod odorem notitiae suae, id est
notitiam suae suavitatis, credenti per nos in omni loco manifestat,
quia iste odor longe lateque diffunditur. Eccli. XXIV, 23:
ego quasi vitis fructificavi, et cetera. Gen. XXVII, v.
27: ecce odor filii, et cetera. Quia vero aliqui possent dicere:
quid est odor Dei in omni loco? Nam multa loca sunt in quibus non
recipitur praedicatio nostra. Ideo apostolus exponit, dicens: non
curo, quia sive recipiant praedicationem, sive non, tamen notitia
Dei manifestatur ubique per nos, quia sumus bonus odor Christi Deo,
id est ad honorem Dei. Et loquitur ad similitudinem legis, ubi
dicitur quod sacrificium fiat in odorem suavitatis suavissimum Deo;
quasi dicat: nos sumus holocaustum quod offertur Deo in odorem
suavitatis. Et tam in his qui salvi fiunt, ut scilicet non pereant,
quod est eis a Deo, quam in his qui pereunt, quod est eis ex
seipsis. Unde Osee XIII, 9: perditio tua, Israel, ex te,
et cetera. Sed estne odor bonis et malis eodem modo? Non, sed aliis
quidem est odor mortis in mortem, id est, invidiae et malitiae
occasionaliter ducentis eos in mortem aeternam, illis scilicet qui
invidebant bonae famae apostoli et impugnabant praedicationem Christi
et conversionem fidelium. Lc. II, 34: positus est hic in
ruinam, et in resurrectionem, et cetera. Aliis autem odor vitae,
dilectionis et bonae opinionis ducentis eos in vitam aeternam scilicet
illis qui gaudent et convertuntur ad praedicationem apostoli. I Cor.
I, 18: verbum crucis pereuntibus, et cetera. His autem qui
salvi, et cetera. Sic ergo ex odore apostoli boni vivunt, mali
moriuntur, sicut legitur quod ad odorem vinearum florentium moriuntur
serpentes. Consequenter cum dicit: sed ad haec quis tam idoneus,
etc., excludit ab isto profectu pseudo-apostolos, dicens quis
illorum pseudo-apostolorum est tam idoneus ad ista, scilicet quae nos
apostoli veri facimus? Quasi dicat: nullus. Ps. CXXXVIII,
17: nimis honorati sunt amici tui, Deus. Sed contra Prov.
XXVII, 2: laudet te alienus, et cetera. Ad hoc respondet
Gregorius super Ezech., quod sancti duplici ex causa seipsos
laudant, et non propter gloriam suam et vanitatem. Prima causa est,
ut non desperent in tribulationibus, sicut Iob, quando amici
nitebantur eum ad desperationem inducere, reduxit ad memoriam sua bona
quae fecerat, ut confortatus non desperaret. Unde dicebat: pepigi
foedus cum oculis meis, et cetera. Legitur etiam de quodam sancto
patre, quod quando tentabatur de desperatione, reducebat ad memoriam
bona quae fecerat, ut confortaretur; quando tentabatur de superbia,
reducebat ad memoriam mala, ut humiliaretur. Secunda causa est
propter utilitatem, ut scilicet haberetur in maiori fama, et citius
crederetur doctrinae suae. Et propter hanc causam hic apostolus laudat
se. Nam Corinthii praeferebant sibi pseudo-apostolos, et
condemnabant eum, et ideo non sic obediebant sibi. Ut ergo non
vilipenderent eum, sed obedirent sibi, praefert se eis et laudat se,
et dicit sed ad haec quis tam idoneus, sicut nos? Non
pseudo-apostoli, quia licet ipsi praedicent, tamen adulterant verbum
Dei, quod nos non facimus. Unde dicit non sumus sicut plurimi,
scilicet pseudo-apostoli, adulterantes verbum Dei, admiscendo
contraria, sicut haeretici, qui licet confiteantur Christum, tamen
non dicunt eum esse verum Deum. Sic faciunt pseudo-apostoli, qui
dicunt cum Evangelio debere observari legalia. Item non adulterantes
verbum Dei, id est, praedicantes vel propter quaestum, vel propter
favorem laudis. Sic enim mulieres adulterae dicuntur quando recipiunt
semen ex alio viro ad propagationem prolis. In praedicatione autem
semen nihil aliud est quam finis seu intentio tua, vel favor gloriae
propriae. Si ergo finis tuus est quaestus, si intentio tua est favor
gloriae propriae, adulteras verbum Dei. Hoc faciebant
pseudo-apostoli, qui propter quaestum praedicabant. Infra IV,
2: neque adulterantes verbum Dei, et cetera. Apostoli autem
praedicabant neque propter quaestum, neque gloriam propriam, sed
propter laudem Dei et salutem proximi. Et ideo subiungit sed ex
sinceritate, id est, sincera intentione, non pro quaestu et sine
admixtione corruptionis. Supra I, 12: ex sinceritate, et
cetera. Ponit autem triplicem rationem huius sinceritatis. Prima
ratio sumitur ex dignitate mittentis. Nuntium enim veritatis decet
vera loqui. Et ideo dicit ex Deo, id est, illa sinceritate quae est
digna nuntiatio Dei. I Petr. IV, 11: si quis loquitur quasi
sermones Dei. Secunda sumitur ex auctoritate praesidentis cui astat.
Ideo dicit coram Deo, coram quo ex sinceritate loqui debemus. III
Reg. c. XVII, 1: vivit dominus, in cuius conspectu sto, et
cetera. Tertia sumitur ex dignitate materiae de qua loquitur. Nam
praedicatio apostolorum est de Christo, et ideo debet esse sincera,
sicut et ipse Deus et Christus. Et ideo dicit in Christo solum,
non de legalibus, ut pseudo-apostoli faciunt. I Cor. II, 2:
neque existimavi me scire aliquid inter vos, nisi Christum, et hunc
crucifixum.
|
|