|
Postquam apostolus suam excusationem posuit, in qua benevolentiam
captavit auditorum, hic consequenter prosequitur suam intentionem,
scilicet tractans de ministris novi testamenti. Et circa hoc duo
facit. Primo enim commendat dignitatem bonorum ministrorum; secundo
vero exaggerat malitiam malorum ministrorum, et hoc a X cap. et
deinceps. Circa primum duo facit. Primo enim commendat ministerium
novi testamenti; secundo commendat usum huius ministerii in aliis,
exhortando eos ad hoc, ibi VI cap. adiuvantes autem, et cetera.
Circa primum commendat huiusmodi ministerium novi testamenti ex
tribus. Primo ex dignitate in isto capite; secundo ex usu, cap.
IV, ibi ideo habentes, etc.; tertio ex praemio, cap. V, ibi
scimus autem quoniam si, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
removet quamdam obiectionem; secundo commendat ministros novi
testamenti, ibi qui et idoneos nos fecit, et cetera. Circa primum
sciendum est quod apostolus intendit commendare ministros novi
testamenti, quorum ipse erat unus. Et ideo ne Corinthii obiicerent
sibi quod in hoc vellet commendare seipsum, statim excludit, dicens
incipimus iterum nosmetipsos, et cetera. Ubi duo facit. Primo movet
quaestionem; secundo respondet, ibi scilicet aut numquid egemus, et
cetera. Quaestio sua talis est: dico quod non sumus adulterantes
verbum Dei, sicut pseudo, sed ex sinceritate, sicut ex Deo. Sed
numquid hoc dicendo, incipimus iterum nos commendare, id est, dicimus
ista ut velimus nostram gloriam quaerere et non Dei? Et dicit
iterum, quia in epistola prima commendaverat se satis, cum dixit: ut
sapiens architectus, et cetera. Non ergo hoc dicimus, ut quaeramus
gloriam nostram, sed Dei. Prov. XXVII, 2: laudet te
alienus, et cetera. Huic autem quaestioni respondet, cum dicit aut
numquid egemus, et cetera. Et ostendit, quod non libenter commendat
se. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod non indiget
commendatione hominum; secundo quod neque etiam hoc requirit ipse ab
eis, ibi fiduciam autem talem, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ostendit, quod non indiget commendatione eorum ad gloriam
propriam; secundo huius causam assignat, ibi epistola nostra vos
estis, et cetera. Dicit ergo: dico quod non incipimus commendare
nosmetipsos, quia non indigemus commendatione. Et hoc est, quod
dicit aut numquid egemus nos, veri ministri, sicut quidam, scilicet
pseudo, commendatitiis epistolis, id est laudibus missis, ad vos, ab
aliis, aut ex vobis, aliis missis? Sed contra Col. IV, 10
dicitur: Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandatum,
et cetera. Etiam legati Papae semper portant litteras
commendatitias. Non est ergo malum. Respondeo. Dicendum, quod
accipere litteras huiusmodi a personis famosis, ut solum per illas
commendentur et honorentur, quousque ipsi ex bonis operibus suis
veniant in notitiam, hoc non est malum, hoc faciunt legati Papae.
Apostolus vero ita iam erat notus et commendatus apud istos per opera
sua, quod non indigebat litteris commendatitiis. Et ideo statim
causam huius assignans, subdit epistola nostra vos estis. Quasi
dicat: ego habeo bonas litteras, non indigeo aliis. Et ideo circa
hoc duo facit. Primo enim ostendit quae sit ista littera quam habet;
secundo exponit hoc idem, ibi manifestati, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ostendit quae sit illa littera; secundo ostendit eam
esse sufficientem ad commendationem propriam, ibi scripta, et cetera.
Dicit ergo sic epistola nostra vos estis, id est epistola per quam
manifestatur dignitas nostra, qua nos commendamur, ita ut epistolis
aliis non indigeamus. Supra II: gloria nostra vos estis. Gal.
c. IV, 19: filioli mei quos iterum parturio, et cetera. Sed
haec epistola estne sufficiens? Ita, quia scripta, et cetera. Ubi
duo tangit, sufficientiam litterarum huiusmodi causantia. Unum est,
quod intelligatur et sciatur ab eo pro quo mittitur, alias adhuc
quaereret, nisi sciret se eam habere. Et quantum ad hoc dicit scripta
in cordibus nostris, quia semper vos habemus in memoria, habentes de
vobis specialem curam. Phil. I, 7: eo quod habeam vos, et
cetera. Secundum est, quod ille cui mittitur, legat et sciat eam,
alias non curaret de commendatione eius. Et quantum ad hoc dicit quae
scitur et legitur ab omnibus hominibus. Scitur, inquam, quia per nos
instituti estis et conversi. Legitur autem, quia exemplo nostri etiam
alii imitantur vos. Hab. II, 2: scribe visum, et explana eum
super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Quomodo autem scitur
haec epistola, exponit dicens manifestati, et cetera. Et circa hoc
tria facit. Primo exponit cuius sit haec littera; secundo quomodo sit
scripta, et tertio in quo. Cuius autem sit, sic ostendit, quia
Christi. Et ideo dicit manifestati quoniam estis Christi, id est a
Christo informati et inducti, scilicet principaliter et
auctoritative. Matth. XXIII, 8: unus est magister vester.
Sed a nobis secundario et instrumentaliter. Et ideo dicit ministrata
a nobis. I Cor. c. IV, 1: sic nos existimet homo, et cetera.
I Cor. c. III, 4: quid igitur Cephas, et cetera. Quomodo
autem sit scripta, ostendit, quia non atramento, id est non admixta
erroribus, sicut pseudo-apostoli; non mutabilis et imperfecta, sicut
vetus lex, quae neminem ad perfectum adduxit, Hebr. VII, 19.
Nam atramentum nigrum est per quod intelligitur error, et delebile per
quod intelligitur mutabilitas. Non, inquam, atramento est scripta,
sed spiritu Dei vivi, id est spiritu sancto, quo vivitis, et quo
docente instructi estis. Eph. I, 13: in quo signati estis. Ubi
autem sit scripta insinuat, subdens non in tabulis lapideis, sicut lex
vetus, ut excludat duritiem, quasi dicat: non in lapideis cordibus
habentibus duritiem, sicut Iudaei. Act. VII, 51: dura
cervice, et cetera. Sed in tabulis cordis carnalibus, id est, in
cordibus latis ex charitate, et carnalibus, id est, mollibus ex
affectu implendi et intelligendi. Ez. XXXVI, 26: auferam a
vobis cor lapideum, et cetera. Fiduciam autem talem, et cetera.
Apostolus supra excusavit se, quod non quaerebat gloriam suam quia non
indigebat ea, hic vero probat quia ipse non quaerit gloriam propriam,
imo omnia bona quae facit, non attribuit sibi, sed Deo. Et circa
hoc duo facit. Primo enim attribuit omnia bona, quae habet et facit,
Deo; secundo causam huius assignat, ibi non quod sufficientes, et
cetera. Dicit ergo primo: dico quod non egemus epistolis
commendatitiis, et quod vos estis epistola nostra ministrata a nobis.
Nec etiam quaerimus gloriam nostram, sed Christi. Et fiduciam
talem, id est dicendi talia, habemus ad Deum, id est referimus in
Deum. Vel fiduciam tendentem in Deum, ex cuius viribus hoc dico,
quia ipse in me operatur. Quam quidem fiduciam habemus per Christum,
per quem accessum habemus ad patrem, ut dicitur Rom. V, 2, qui
univit nos Deo. Ier. XVII, 7: benedictus vir, et cetera.
Et quia unitus Deo per Christum habeo hanc fiduciam. Ps. XI,
6: fiducialiter agam, et cetera. Causa autem huius fiduciae est,
quia quidquid ego facio, etiam ipsum principium operis, Deo
attribuo. Et ideo dicit non quod simus sufficientes cogitare, saltem
non dicere, vel implere. Nam in quolibet processu operis primo est
assensus, qui fit cogitando, deinde collatio per verbum, et postmodum
impletio per opus; unde fit, ut sic nec cogitare quis a se habeat,
sed a Deo; non est enim dubium, quod non solum perfectio operis boni
est a Deo, sed etiam inchoatio. Phil. I, 6: qui coepit in vobis
opus bonum, et cetera. Et hoc est contra Pelagianos dicentes, quod
inchoatio boni operis est ex nobis, sed perfectio est a Deo. Is.
XXVI, 12: omnia opera nostra, et cetera. Sed ex hoc, ne
videatur tollere libertatem arbitrii, dicit a nobis, quasi ex nobis,
quasi dicat: possum quidem aliquid facere, quod est liberi arbitrii,
sed hoc, quod facio, non est ex me, sed a Deo, qui hoc ipsum posse
confert; ut sic, et libertatem hominis defendat cum dicit a nobis, id
est a nostra parte, et divinam gratiam commendet, cum dicit quasi ex
nobis scilicet procedat, sed a Deo. Hoc etiam philosophus vult,
quod numquam homo per liberum arbitrium potest quoddam bonum facere,
sine adiutorio Dei. Et ratio sua est, quia in his, quae facimus,
quaerendum est illud propter quod facimus. Non est autem procedere in
infinitum, sed est devenire ad aliquid primum, puta ad consilium.
Sic ergo bonum facio, quia consilium mihi inest ad hoc, et hoc est a
Deo. Unde dicit, quod consilium boni est ab aliquo, quod est supra
hominem, movens eum ad bene operandum. Et hoc est Deus, qui et
homines movet et omnia, quae agunt ad actiones suas, sed aliter et
aliter. Cum enim huiusmodi motus sit quoddam receptum in moto,
oportet quod hoc fiat secundum modum suae naturae, id est, rei motae.
Et ideo omnia movet secundum suas naturas. Ea ergo, quorum natura
est ut sint liberae voluntatis, dominium suarum actionum habentia,
movet libere ad operationes suas, sicut creaturas rationales et
intellectuales. Alia autem non libere, sed secundum modum suae
naturae. Licet autem non simus sufficientes cogitare aliquid a nobis,
tamquam ex nobis, tamen habemus aliquam sufficientiam, qua scilicet
bonum possumus velle et credere incipiamus, et hoc a Deo est. I
Cor. IV, 7: quid habes, quod non accepisti?
|
|