|
Commendato ministerio novi testamenti, hic consequenter commendat
ministros eius. Et primo ponit duo quae respondent verbis praemissis.
Praemiserat enim donum a Deo acceptum, cum dixit: sufficientia
nostra, etc.; et fiduciam ex dono conceptam, cum dixit: fiduciam
talem, et cetera. Primo ergo determinat ea quae pertinent ad donum
perceptum; secundo ea quae ad fiduciam conceptam, ibi habentes igitur
talem, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit donum a
Deo susceptum, scilicet ministerium novi testamenti; secundo
describit novum testamentum, ibi non littera, sed spiritu; tertio ex
dignitate novi testamenti ostendit dignitatem ministrorum eius, ibi si
ministratio, et cetera. Dicit ergo: dico quod sufficientia nostra ex
Deo est, qui et fecit nos idoneos ministros novi testamenti, Is.
LXI, 6: ministri Dei nostri, dicetur vobis. Et in hoc tenemus
locum Angelorum. Ps. CIII, 4: qui facit Angelos, et
cetera. Sed non solum fecit nos ministros, sed idoneos. Deus enim
cuilibet rei dat ea per quae possit consequi perfectionem suae naturae.
Unde, quia Deus constituit ministros novi testamenti, dedit et eis
idoneitatem ad hoc officium exercendum, nisi sit impedimentum ex parte
recipientium. Supra II, 16: et ad haec quis tam idoneus,
scilicet sicut apostoli a Deo instituti? Hoc autem novum testamentum
quid sit, describit, subdens non littera, et cetera. Et describit
ipsum quantum ad duo, scilicet quantum ad illud in quo consistit, et
quantum ad causam propter quam datum est, ibi littera enim occidit, et
cetera. Circa primum sciendum est quod apostolus loquitur profunde.
Dicitur enim Ier. c. XXXI, 31 ss.: feriam domui Israel et
domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus
vestris. Et post: dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde
eorum superscribam eam, et cetera. Vetus ergo testamentum scribitur
in libro, postmodum sanguine aspergendo, ut dicitur Hebr. IX,
19: accepit sanguinem et aspersit librum, etc., dicens: hic est
sanguis, et cetera. Et sic patet, quod vetus lex est testamentum
litterae. Sed novum testamentum est testamentum spiritus sancti, quo
charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, ut dicitur Rom. V,
5. Et sic dum spiritus sanctus facit in nobis charitatem, quae est
plenitudo legis, est testamentum novum, non littera, id est per
litteram scribendum, sed spiritu, id est per spiritum qui vivificat.
Rom. VIII, 2: lex spiritus vitae, id est vivificantis. Causa
autem quare datum sit novum testamentum per spiritum, subditur quia
littera occidit occasionaliter. Nam littera legis dat solam
cognitionem peccati. Rom. III, 20: per legem autem cognitio
peccati. Ex hoc autem, quod cognosco peccatum, solum duo sequuntur.
Nam lex dum per eam cognoscitur, non reprimit concupiscentiam: sed
magis occasionaliter auget, inquantum concupiscentia ferventius fertur
in rem prohibitam. Unde huiusmodi cognitio, nondum destructa causa
concupiscentiae, occidit; hinc vero addit praevaricationem. Nam
gravius est peccare contra legem scriptam et naturalem simul, quam
contra legem naturalem solum. Rom. VII, 8: occasione accepta
non data, peccatum, et cetera. Licet autem occasionaliter occidat,
inquantum scilicet auget concupiscentiam, et addit praevaricationem,
non tamen est mala lex vetus, quia ad minus prohibet mala. Est tamen
imperfecta, inquantum non removet causam. Est ergo lex sine spiritu
interius imprimens legem in corde, occasio mortis. Et ideo
necessarium fuit dare legem spiritus, qui charitatem in corde faciens,
vivificet. Io. VI, 64: spiritus est, qui vivificat.
Consequenter ex his ostendit dignitatem sui ministerii. Et circa hoc
duo facit. Primo ostendit, quod ministerium novi testamenti
praefertur ministerio veteris testamenti; secundo quod non solum
praefertur, sed quod ministerium veteris testamenti quasi nihil habet
de gloria in comparatione ad novum, ibi nam nec glorificatum, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod ministerium novi
testamenti praefertur veteri; secundo rationem huius assignat, ibi nam
si ministratio, et cetera. Circa primum sciendum est, quod apostolus
argumentatur ex hoc quod habetur Exodi XXIV, ubi littera nostra
habet, quod Moyses habebat faciem cornutam, ita quod non possent, et
cetera. Alia littera habet faciem splendidam, quod melius dicitur.
Non enim intelligendum est eum habuisse cornua ad litteram, sicut
quidam eum pingunt; sed dicitur cornuta propter radios, qui videbantur
esse quasi quaedam cornua. Arguitur autem ex hoc sic. Et primo per
unum simile, et est locus a minori. Constat enim quod si aliquid quod
minus est, habet aliquid de gloria, quod multo magis illud quod est
maius. Sed vetus testamentum est minus quam novum; cum ergo illud
fuerit in gloria, ita ut non possent, etc., videtur quod multo magis
novum est in gloria. Quod autem vetus testamentum minus sit novo,
probat tripliciter. Primo quantum ad effectum, quia illud est
testamentum mortis, istud vitae, ut dictum est. Et quantum ad hoc
dicit, quod si ministratio mortis, id est vetus, quae est occasio
mortis. Et hoc respondet ei quo dicitur littera occidit, et cetera.
Secundo quantum ad modum tradendi, quia vetus fuit tradita litteris in
tabulis lapideis, nova vero fuit impressa spiritu in cordibus
carnalibus. Et hoc innuit, cum dicit litteris deformata, id est
perfecte formata, in lapidibus, id est in tabulis lapideis. Et hoc
ei respondet, quo dicitur: non littera, sed spiritu, et cetera.
Tertio quantum ad perfectionem, quia gloria veteris testamenti sine
fiducia est, quia neminem ad perfectum adduxit lex. In novo vero est
gloria cum spe melioris gloriae, scilicet sempiternae. Is. LI,
6: salus mea in sempiternum erit. Et hoc innuit, cum dicit quae
evacuatur, Gal. V, 2: quod si circumcidamini, Christus nihil,
et cetera. Conclusio ponitur, cum dicit quomodo non magis, quod
planum est. Horum autem rationem assignat consequenter, cum dicit nam
si ministratio, et cetera. Et est ratio sua talis: gloria magis
debetur iustitiae, quam damnationi, sed ministerium novi testamenti
est ministerium iustitiae, quia iustificat interius vivificando.
Ministerium autem veteris testamenti est ministerium damnationis
occasionaliter. Supra eodem: littera occidit, spiritus autem
vivificat. Cum ergo ministratio damnationis, id est, ministratio
veteris testamenti, quae occasionaliter est causa damnationis, ut
dictum est, est in gloria, quae apparuit in facie Moysi, constat
quod multo magis abundat in gloria, id est, dat abundantem gloriam
ministris eius, ministerium iustitiae, id est, novi testamenti, per
quod datur spiritus, per quem est iustitia et consummatio virtutum.
Prov. III, 35: sapientes gloriam possidebunt. Consueverunt
hoc in loco fieri quaestiones de comparatione Moysi et Pauli, sed,
si recte considerentur verba apostoli, non sunt necessariae, quia hic
non fit comparatio personae ad personam, sed ministerii ad
ministerium. Sed quia possent pseudo-apostoli dicere quod licet maius
ministerium sit novi testamenti quam ministerium veteris testamenti non
tamen est multo maius, et ideo bonum est quod illi ministerio, et isti
intendamus, quod et faciebant, quia simul servabant legalia cum
Evangelio. Ideo hic consequenter apostolus hoc improbat, cum dicit
nam nec glorificatum, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo enim
ostendit, quod ministerium novi testamenti absque aliqua comparatione
excedit ministerium veteris; secundo causam huius assignat, ibi si
enim quod evacuatur, et cetera. Dicit ergo: dixi quod ministerium
iustitiae abundat in gloria, et intantum quod gloria veteris ministerii
non est dicenda gloria, quia nec glorificatum, etc.: quod dupliciter
exponitur. Primo modo sic quia nec, etc., id est illa gloria nihil
est in comparatione ad istam novi testamenti, quia illa gloria non est
omnibus ministris collata, sed solum Moysi, et non claruit in toto
Moyse, sed in parte, id est in facie solum particulariter. Et ideo
nec glorificatum est, id est nec glorificari debet, propter
excellentem gloriam, id est comparatione excellentis gloriae novi
testamenti, quae abundat gratia, ut per eam purificati homines possent
videre non gloriam hominis, sed Dei. Secundo modo ut punctetur sic:
nec glorificatum est quod claruit; quasi dicat: nam in hac parte, id
est in respectu huius naturae particularis, qui sumus servi, non est
glorificatum, id est non gloriosum illud quod claruit in veteri
testamento; et hoc propter excellentem gloriam, quae est in novo,
quia illa est gloria Dei patris. Huius autem causam assignat
consequenter, cum dicit si enim quod evacuatur, et cetera. Et est
ratio sua talis: illud quod datur ut transeat, nihil est in respectu
ad illud quod datur ut semper maneat. Si ergo testamentum vetus, quod
evacuatur, tollitur, I Cor. c. XIII, 10: cum venerit quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, et cetera. Per gloriam
enim Moysi ministratum saltem per particularem gloriam. Constat quod
testamentum novum manet, quia hic inchoatur, et perficitur in patria.
Lc. XXI, 33: caelum et terra transibunt, verba autem mea non
transibunt. Erit multo magis in gloria aeterna, in qua perficietur.
Erit, inquam, nobis, qui sumus eius ministri.
|
|