|
Positis his quae pertinent ad commendationem doni percepti a Deo, hic
consequenter ponit ea quae pertinent ad commendationem fiduciae de ipso
dono conceptae. Circa hoc autem duo facit. Primo ponit fiduciam ex
dono conceptam; secundo vero comparat fiduciam veteris et novi
testamenti, ibi et non sicut Moyses. Dicit ergo primo: habentes
igitur talem spem, ex hoc scilicet quod nobis dictum est, scilicet
videndi gloriam Dei, Rom. c. VIII, 24: spe enim salvi facti
sumus, multa fiducia utimur, id est, confidenter operamur ea quae
pertinent ad usum huius ministerii, ex quo crescit nobis spes. Prov.
XXVIII, v. 1. Iustus quasi leo confidens absque terrore
erit. Ier. XVII, 7: benedictus vir qui confidit in domino.
Consequenter, sicut praetulit donum dono, ita praefert fiduciam novi
testamenti fiduciae veteris testamenti, cum dicit et non sicut
Moyses, et cetera. Et circa hoc duo facit: primo proponit factum in
veteri testamento; secundo exponit, ibi quod evacuatur, et cetera.
Factum autem quod proponit legitur Exodi XXXIV, 34, ubi
dicitur quod Moyses quando loquebatur ad populum, velabat faciem
suam, quia propter claritatem vultus eius non poterant respicere in eum
filii Israel. Et ideo dicit et non sicut Moyses, etc., quasi
dicat: dico quod utimur multa fiducia, et tanta, quod non accidit
nobis, sicut Moyses faciebat eis, scilicet non revelando faciem suam
populo, quia nondum venerat tempus revelandi claritatem veritatis.
Habemus ergo nos fiduciam absque velamine. Consequenter exponit hoc
quod dixerat, de velamine, dicens quod evacuatur, et cetera.
Velamen enim illud erat obscuritas figurarum, quae per Christum
evacuata est. Et circa hoc tria facit. Primo enim ponit evacuationem
huius velaminis; secundo quomodo haec evacuatio habet locum in
Iudaeis, ibi sed obtusi, etc.; tertio quomodo non habeat locum in
ministris novi testamenti, ibi nos vero revelata, et cetera. Dicit
ergo quod Moyses ponebat velamen, scilicet figurae, super faciem
suam, quod, scilicet velamen, evacuatur, id est tollitur per
Christum, scilicet implendo in veritate quod Moyses tradidit in
figura, quia omnia in figura contingebant illis. Sic enim Christus
per mortem suam removit velamen de occisione agni paschalis, et ideo
statim cum emisit spiritum, velum templi scissum est. Item, in
mittendo spiritum sanctum in corda credentium, ut intelligerent
spiritualiter quod Iudaei carnaliter intelligunt. Et hoc velamen
removit, cum aperuit eis sensum, ut intelligerent Scripturas, Lc.
ult. Qualem autem effectum habeat in Iudaeis haec evacuatio,
ostendit, dicens sed obtusi, et cetera. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit, quod remotum ab illis non fuit in statu
infidelitatis; secundo ostendit, quod removebitur in eorum
conversione, ibi cum autem conversus fuerit, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ostendit rationem quare haec evacuatio non habet
locum in Iudaeis; secundo, ex hoc ostendit eos adhuc habere velamen,
ibi sed usque in hodiernum diem, et cetera. Dicit ergo quod evacuatur
in his qui credunt, sed non quantum ad Iudaeos infideles. Et ratio
huius est, quia obtusi sunt sensus eorum, id est ratio eorum hebes
est, et sensus eorum imbecilles et obtusi sunt, nec possunt videre
claritatem divini luminis, id est divinae veritatis, absque velamine
figurarum. Et huius ratio est quia claudunt oculos, ut non videant,
quia velum templi scissum est. Et ideo est ex eorum culpa
infidelitatis, non ex defectu veritatis, quia, remoto velamine,
omnibus aperientibus oculos mentis per fidem clarissime veritas
manifestatur. Rom. XI, 25: caecitas ex parte contigit in
Israel. Io. IX, 39: in iudicium veni in hunc mundum, et
cetera. Sic enim prophetaverat Isaias VI cap.: excaeca cor populi
huius, et cetera. Et vere intantum obtusi sunt sensus eorum, ut
veritatem nobis manifestatam usque in hodiernum diem non intelligant.
Sed idipsum velamen, quod erat in veteri testamento, antequam velum
templi scissum esset in lectione veteris testamenti, quia non aliter
intelligunt illud, quam ante, quia adhuc innituntur figuris, ut
veritatem non revelent, id est non intelligant: sic velamen Dei, non
figuram, sed veritatem credunt, quod scilicet evacuatur quantum ad
fideles, et quantum in se est omnibus per Christum, id est in fide
Christi, sed in eis non manet, quia non credunt venisse Christum.
Consequenter cum dicit sed usque in hodiernum diem, etc., ostendit
quomodo adhuc apud Iudaeos est velamen quantum ad infideles, licet
remotum sit per Christum. Circa quod sciendum est, quod velamen
dicitur apponi alicui dupliciter: aut quia apponitur rei visae ne
possit videri, aut quia apponitur videnti ne videat. Sed Iudaeis in
veteri lege utroque modo appositum erat velamen. Nam et corda eorum
excaecata erant, ne cognoscerent veritatem propter eorum duritiem, et
vetus testamentum nondum completum erat, quia nondum veritas venerat.
Unde in signum huius velamen erat in facie Moysi et non in faciebus
eorum, sed, veniente Christo, velamen remotum est a facie Moysi,
id est a veteri testamento, quia iam impletum est, sed tamen non est
remotum a cordibus eorum. Et hoc est quod dicit sed usque in hodiernum
diem, quasi dicat: amotum est a fidelibus veteris testamenti velamen,
sed adhuc cum legitur Moyses, id est, cum exponitur eis vetus
testamentum, Act. c. XV, 21: Moyses a temporibus antiquis
habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis,
etc., velamen, id est caecitas, est positum super cor eorum. Rom.
XI, 25: caecitas ex parte contigit, et cetera. Quando autem et
quomodo removetur ab eis illud velamen, ostendit consequenter, cum
dicit cum autem conversus, et cetera. Et primo describit modum
removendi hoc velamen; secundo rationem huius reddit, ibi dominus
autem spiritus, et cetera. Dicit ergo, quod illud velamen adhuc est
in eis, sed non quod vetus testamentum sit velatum, sed quia corda
eorum velata sunt. Et ideo, ad hoc ut removeatur, nihil restat,
nisi quod convertantur, et hoc est quod dicit cum autem conversus
fuerit, scilicet aliquis eorum ad Deum per fidem in Christum, ex
ipsa conversione auferetur velamen. Is. X, 21: reliquiae
convertentur, et cetera. Et hoc idem habetur Rom. IX, 27. Et
nota, quod cum ageret de caecitate, loquitur in plurali, unde dicit
super corda eorum, cum vero loquitur de conversione, loquitur in
singulari dicens cum autem conversus, ut ostendat eorum facilitatem ad
malum, et difficultatem ad bonum, quasi pauci convertantur. Ratio
autem quare convertantur, et velamen removeatur, hoc modo est, quia
Deus vult. Posset enim dicere, quod velamen illud appositum est ex
praecepto domini, et ideo non potest removeri. Sed apostolus
ostendit, quod non solum potest removeri, imo quia removetur per eum,
qui est dominus. Et hoc est, quod dicit dominus enim, et cetera.
Quod potest dupliciter legi. Uno modo, ut spiritus teneatur ex parte
subiecti, ut dicatur: spiritus, id est spiritus sanctus, scilicet
qui est auctor legis, est dominus, id est operatur ex proprio
libertatis arbitrio. Io. III, 8: spiritus ubi vult spirat. I
Cor. XII, 11: dividens singulis prout vult. Ubi autem
spiritus domini, ibi libertas; quasi dicat: quia spiritus est
dominus, potest dare libertatem, ut possimus libere uti Scriptura
veteris testamenti absque velamine. Et ideo, qui non habent spiritum
sanctum, non possunt libere uti. Gal. V, 13: vos in libertatem
vocati estis. I Petr. II, 16: quasi liberi, et non quasi
velamen habentes malitiae libertatem. Alio modo, ut per dominum
intelligatur Christus, et tunc legitur sic dominus, id est
Christus, est spiritualis, id est spiritus potestatis, et ideo ubi
est spiritus domini, id est lex Christi spiritualiter intellecta, non
scripta litteris, sed per fidem cordibus impressa, ibi est libertas,
ab omni impedimento velaminis. Sciendum autem, quod occasione istorum
verborum, scilicet ubi spiritus domini, ibi libertas, et illorum,
scilicet iusto lex non est posita, aliqui erronee dixerunt quod viri
spirituales non obligantur praeceptis legis divinae. Sed hoc est
falsum; nam praecepta Dei sunt regula voluntatis humanae. Nullus
autem homo est, nec etiam Angelus, cuius voluntatem non oporteat
regulari et dirigi lege divina. Unde impossibile est aliquem hominem
praeceptis Dei non subdi. Hoc autem quod dicitur iusto lex non est
posita, exponitur, id est, propter iustos, qui interiori habitu
moventur ad ea quae lex Dei praecipit, lex non est posita: sed
propter iniustos, non quin etiam iusti ad eam teneantur. Et similiter
ubi spiritus domini, ibi libertas, intelligitur, quia liber est, qui
est causa sui: servus autem est causa domini; quicumque ergo agit ex
seipso, libere agit; qui vero ex alio motus, non agit libere. Ille
ergo, qui vitat mala, non quia mala, sed propter mandatum domini,
non est liber; sed qui vitat mala, quia mala, est liber. Hoc autem
facit spiritus sanctus, qui mentem interius perficit per bonum
habitum, ut sic ex amore caveat, ac si praeciperet lex divina; et
ideo dicitur liber, non quin subdatur legi divinae, sed quia ex bono
habitu inclinatur ad hoc faciendum, quod lex divina ordinat. Deinde,
cum dicit nos vero omnes, etc., ostendit quomodo Christi fideles
sunt omnino liberi ab hoc velamine. Dicit ergo: dico quod ab illis
aufertur velamen hoc, cum aliquis conversus fuerit sicut nos, non
aliquis, sed omnes, qui sumus Christi fideles. Lc. VIII,
10: vobis datum est, et cetera. Revelata facie, non habentes
velamen supra cor, sicut illi. Et intelligitur per faciem, cor, seu
mens, quia sicut per faciem videt quis corporaliter, ita per mentem
spiritualiter. Ps. CXVIII, 18: revela oculos meos, et
cetera. Gloriam domini, non Moysi: gloria enim significat
claritatem, ut dicit Augustinus. Iudaei autem videbant quamdam
gloriam in facie Moysi ex hoc, quod locutus est cum Deo. Sed haec
gloria est imperfecta, quia non est claritas ex qua ipse Deus est
gloriosus; et hoc est cognoscere ipsum Deum. Vel gloriam domini, id
est, filium Dei. Prov. X: gloria patris, filius sapiens, et
cetera. Speculantes non sumitur hic a specula, sed a speculo, id est
ipsum Deum gloriosum cognoscentes per speculum rationis, in qua est
quaedam imago ipsius. Et hunc speculamur quando homo ex consideratione
sui ipsius assurgit in cognitionem aliquam de Deo, et transformatur.
Cum enim omnis cognitio sit per assimilationem cognoscentis ad
cognitum, oportet quod qui vident, aliquo modo transformentur in
Deum. Et siquidem perfecte vident, perfecte transformantur, sicut
beati in patria per fruitionis unionem, I Io. III, 2: cum
autem apparuerit, et cetera. Si vero imperfecte, imperfecte, sicut
hic per fidem, I Cor. XIII, 12: videmus nunc per speculum in
aenigmate. Et ideo dicit in eamdem imaginem, id est sicut videmus,
transformamur, inquam, a claritate in claritatem, in quo distinguit
triplicem gradum cognitionis in discipulis Christi: primus est a
claritate cognitionis naturalis in claritatem cognitionis fidei.
Secundus est a claritate cognitionis veteris testamenti, in claritatem
cognitionis gratiae novi testamenti. Tertius est a claritate
cognitionis naturalis et veteris et novi testamenti, in claritatem
visionis aeternae. Infra IV, 16: licet is qui foris est, et
cetera. Sed unde est hoc? Non ex littera legis, sed tamquam a
spiritu domini. Rom. VIII, v. 14: quicumque spiritu Dei
aguntur. Ps. CXLII, 10: spiritus tuus bonus deducet, et
cetera.
|
|