|
Ostensa dignitate ministerii novi testamenti, hic consequenter
apostolus determinat de usu ministerii. Et circa hoc duo facit.
Primo enim ostendit usum huius ministerii, qui debet esse in agendis
bonis; secundo illum, qui debet esse in malis patienter tolerandis,
ibi habemus autem thesaurum, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ponit huius ministerii usum; secundo obiectionem excludit, ibi
quod si, et cetera. Dicit ergo: quia igitur huiusmodi ministerium
est tantae dignitatis in se et in ministris, ideo habentes hanc
administrationem, idest hanc dignitatem administrandi spiritualia. I
Cor. IV, 1: sic nos existimet homo, ut ministros, et cetera.
Rom. XI, 13: quamdiu sum gentium apostolus, ministerium, et
cetera. Habentes, inquam, non ex nobis, seu ex meritis nostris,
sed iuxta quod misericordiam consecuti sumus a Deo, id est ex
misericordia Dei, quam in hoc consecuti sumus a Deo. I Tim. I,
13: misericordiam consecutus sum, et cetera. Consequenter cum
dicit non deficimus, etc., describit usum huius ministerii, qui
debet esse circa bona agenda, et hoc quantum ad duo. Primo quantum ad
vitationem malorum; secundo quantum ad operationem bonorum in
manifestatione, et cetera. Docet autem vitari mala in usu huius
ministerii, et quantum ad vitam, et quantum ad doctrinam. Sed
quantum ad vitam dupliciter, scilicet quantum ad operationem, et
quantum ad intentionem. Nam si quis vitat mala operari et bona
intentione, perfecte vitat mala. In operatione autem vitatur malum,
in adversitate patienter mala sustinendo, et ideo dicit non deficimus,
per impatientiam. Gal. VI, 9: bonum autem facientes non
deficiamus. II Cor. XII, v. 10: cum infirmor, tunc fortior
sum et potens. Vitatur etiam in prosperitate, temperate utendo eis
quae prospere succedunt, et ideo dicit sed abdicamus occulta
dedecoris, id est amovemus a nobis quae hominem turpem et dedecorosum
faciunt, scilicet immunda et turpia, et etiam occulta, non solum
manifesta. Iac. I, 21: abiiciamus omnem immunditiam. Eph.
V, 12: quae in occulto ab eis fiunt, turpe, et cetera. In
intentione autem vitatur malum vitae, si est intentio recta, et
quantum ad hoc dicit non ambulantes in astutia, id est in astutia et
simulatione et hypocrisi, quod faciunt pseudo, qui aliud praetendunt
exterius, et aliud gerunt interius in corde. Iob XXXVI, 13:
simulatores et callidi provocant iram Dei. In doctrina autem vitatur
malum quando verbum domini debito modo proponitur, et quantum ad hoc
dicit non adulterantes verbum. Quod dupliciter exponitur, ut patet
supra. Et primo non permiscentes doctrinae Christi falsam doctrinam,
quod faciebant pseudo dicentes legalia debere servari cum Evangelio.
Secundo non praedicantes propter lucrum, vel gloriam propriam. Et
istorum primus est lupus, secundus mercenarius. Sed qui vera
praedicat, et propter gloriam Dei, est pastor. Unde Augustinus:
pastor est amandus, lupus vitandus, sed mercenarius ad tempus
tolerandus. Sed quia non sufficit ad perfectam iustitiam solum vitare
mala, sed requiritur operatio bona, ideo consequenter subiungit de
operatione bonorum in ipso usu huius ministerii. Et ponitur triplex
bonum, quod facit contra triplex malum. Primum bonum contra malum
doctrinae; secundum contra malum operationis; tertium contra malum
intentionis. Contra malum doctrinae, quod debet vitari, facit bonum
manifestae veritatis. Et quantum ad hoc dicit in manifestatione
veritatis, quasi dicat: non deficimus sed, vitantes mala, ambulamus
et proficimus in manifestatione veritatis, id est veritatem puram
manifestamus. Io. XVIII, 37: ad hoc natus sum, ut
testimonium perhibeam veritati. Eccli. XXIV, v. 31: qui
elucidant me, vitam aeternam habebunt. Contra malum operationis
faciunt bona opera, et quantum ad hoc dicit commendantes nosmetipsos,
et cetera. Et hoc non facimus dicendo de nobis bona, quia non de
facili creditur ei qui seipsum commendat, sed operando bona, quia
talia opera facimus, ut ex ipsis operibus reddamus nosmetipsos
commendabiles, ad omnem conscientiam hominum. I Petr. II, 12:
conversationem vestram inter gentes, et cetera. Contra malum
intentionis facimus bonum reddendo nos commendabiles, non solum ad
omnem conscientiam hominum, sed etiam coram Deo, qui intuetur corda.
Infra X, 18: non enim qui seipsum commendat, ille probatus est,
et cetera. Rom. XII, 17: providentes bona, non solum coram,
et cetera. Et, secundum Augustinum in Glossa, apostolus implet in
hoc mandatum domini, Matth. V, 16: sic luceat, etc., item c.
VI, 1: attendite ne iustitiam, etc., primum in hoc quod dicit
commendantes nos, etc.; secundum vero in hoc quod dicit coram Deo,
Rom. II, 28: non enim, qui in manifesto, et cetera. Vel
potest totum hoc magis secundum continuationem litterae, legi sic, ut
dicatur: ideo habentes hanc administrationem, iuxta quod, etc., non
deficimus, supple a bene operando, sed abdicamus, etc., et iterum,
in manifestatione veritatis; servato tamen eodem modo exponendi, sicut
in prima lectura.
|
|