|
Hic consequenter apostolus respondet cuidam tacitae obiectioni.
Posset enim dici sibi ab aliquo: tu dicis, quod non deficis in
manifestatione veritatis Christi, sed hoc non videtur, quia multi
contradicunt tibi. Huic ergo quaestioni respondet. Et circa hoc duo
facit. Primo enim respondet quaestioni praedictae; secundo excludit
quoddam dubium, quod videtur ex responsione sua sequi, ibi non enim
nosmetipsos, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit
quibus occultatur veritas Christi; secundo occultationis causam
assignat, ibi in quibus Deus huius saeculi; tertio ostendit quod hoc
non est ex defectu veritatis Evangelii, ut occultetur, ibi ut non
fulgeat, et cetera. Dicit ergo: dixi quod non deficimus in
manifestatione, quod, idest sed, si Evangelium nostrum, quod
scilicet nos praedicamus, est opertum, id est occultum, non est
opertum omnibus, sed illis tantum, qui pereunt, scilicet praebendo
impedimentum ne eis manifestetur. I Cor. I, 18: verbum crucis
pereuntibus stultitia est, et cetera. Causa ergo huius occultationis
est non ex parte Evangelii, sed propter eorum culpam et malitiam. Et
hoc est quod subdit in quibus Deus huius saeculi, et cetera. Et hoc
potest exponi tribus modis. Primo modo sic: Deus huius saeculi, id
est Deus qui est dominus huius saeculi et omnium rerum creatione et
natura, iuxta illud Ps. XXIII, 1: domini est terra, et
plenitudo eius, orbis terrarum, excaecavit mentes infidelium, non
inducendo malitiam, sed merito, imo demerito praecedentium peccatorum
subtrahendo gratiam. Is. VI, 10: excaeca cor populi huius, et
cetera. Unde et praecedentia peccata insinuat, cum dicit infidelium,
quasi infidelitas eorum fuerit causa huius excaecationis. Secundo modo
sic: Deus huius saeculi, id est Diabolus, qui dicitur Deus huius
saeculi, id est saeculariter viventium, non creatione sed imitatione,
qua saeculares eum imitantur. Sap. II, 25: imitantur eum, qui
sunt, et cetera. Et hic excaecat suggerendo, trahendo et inclinando
ad peccata. Et sic quando iam sunt in peccatis, operiuntur in
tenebris peccatorum ne videant. Eph. IV, 18: tenebris
obscuratum habentes intellectum, et cetera. Tertio modo sic: Deus
habet rationem ultimi finis, et complementum desideriorum totius
creaturae. Unde quidquid aliquis sibi pro fine ultimo constituit in
quo eius desiderium quiescit, potest dici Deus illius. Unde cum
habes pro fine delicias, tunc deliciae dicuntur Deus tuus; similiter
etiam si voluptates carnis, vel honores. Et tunc exponitur sic:
Deus huius saeculi, id est illud quod homines saeculariter viventes
sibi pro fine constituunt, ut puta voluptates, vel divitiae et
huiusmodi. Et sic Deus excaecat mentes, inquantum impedit ne homines
lumen gratiae hic, et gloriae in futuro, videre possint. Ps.
LVII, v. 9: supercecidit ignis, scilicet concupiscentiae, ut
non viderent solem. Sic ergo excaecatio infidelium non est ex parte
Evangelii, sed ex culpa infidelium. Et ideo subdit ut non fulgeat,
et cetera. Ubi sciendum est, quod Deus pater est fons totius
luminis. I Io. I, 5: Deus lux est, et tenebrae in eo non
sunt, et cetera. Ex hoc autem fontanoso lumine derivatur imago huius
luminis, scilicet filius verbum Dei. Hebr. c. I, 3: qui cum
sit splendor, et cetera. Hic ergo splendor gloriae, imago fontanosae
lucis, carnem nostram accepit et multa gloriosa et divina in hoc mundo
opera fecit. Declaratio igitur huius lucis est Evangelium, unde et
Evangelium dicitur notitia claritatis Christi, quae quidem notitia
virtutem habet illuminativam. Sap. VI, 13: clara est et quae
numquam marcescit sapientia, et cetera. Et quidem, quantum est de
se, in omnibus refulget et omnes illuminat, sed illi qui praebent
impedimentum, non illuminantur. Et hoc est quod dicit: ideo
excaecavit mentes infidelium, ut scilicet non effulgeat in eis,
scilicet in mentibus infidelium, licet in se effulgens sit,
illuminatio Evangelii illuminantis. Quod quidem est illuminans, quia
est gloria Christi, id est claritas. Io. I, 14: vidimus
gloriam, et cetera. Quae quidem gloria provenit Christo ex eo quod
est imago Dei. Col. I, 15: qui est imago invisibilis Dei.
Nota, secundum Glossam, quod Christus perfectissima imago Dei
est. Nam ad hoc quod aliquid perfecte sit imago alicuius, tria
requiruntur, et haec tria perfecte sunt in Christo. Primum est
similitudo, secundum est origo, tertium est perfecta aequalitas. Si
enim inter imaginem et eum, cuius est imago, esset dissimilitudo, et
unum non oriretur ex alio, similiter etiam si non sit aequalitas
perfecta, quae est secundum eamdem naturam, non esset ibi perfecta
ratio imaginis. Nam similitudo regis in denario, non perfecte dicitur
imago regis, quia deest ibi aequalitas secundum eamdem naturam; sed
similitudo regis in filio dicitur perfecta imago regis, quia sunt ibi
illa tria quae dicta sunt. Cum ergo ista tria sint in Christo filio
Dei, quia scilicet est similis patri, oritur a patre, et aequalis
est patri, maxime et perfecte dicitur imago Dei. Consequenter cum
dicit non enim nosmetipsos, etc., removet apostolus quoddam dubium.
Posset enim aliquis, contra praedicta, dicere apostolo: supra
dixisti Evangelium vestrum esse opertum, modo dicis Evangelium
Christi illuminare; si ergo detur quod Evangelium Christi sit
illuminans, non potest hinc sequi quod opertum sit Evangelium
vestrum. Et ideo ad hoc removendum, duo facit. Primo, ostendit
quod idem est Evangelium suum et Christi; secundo, ostendit unde sit
quod Evangelium suum sit illuminativum, ibi quoniam Deus qui dixit,
et cetera. Dicit ergo primo: dico quod manifestatio claritatis
Christi est Evangelium Christi et nostrum. Nostrum quidem tamquam
per nos praedicatum; Christi vero, tamquam in ipso Evangelio
praedicati. Et hoc est quod non praedicamus nosmetipsos, id est non
commendamus nos, nec ad nos, id est ad laudem, vel lucrum nostrum
convertimus praedicationem nostram, sed ad Christum totum referimus et
laudem eius. I Cor. c. I, 23: nos autem praedicamus
Christum, et cetera. Ps. LXXII, 28: ut annuntiem omnes
praedicationes tuas, non meas, in portis, et cetera. Sed Iesum
dominum nostrum, nos autem servos vestros per Iesum. Quasi dicat:
Iesum praedicamus ut dominum, nos autem servos. Et huius ratio est
quia principaliter quaerimus laudem Christi et non nostram. Nam
servus est, qui est propter utilitatem domini. Et inde est, quod
minister Ecclesiae, qui non quaerit honorem Dei et utilitatem
subditorum, non dicitur verus rector, sed tyrannus. Nam quicumque
bene regit, debet esse sicut servus, quaerens honorem et utilitatem
subditorum. Gen. XXV, 23: maior serviet minori. I Cor.
IX, 19: cum essem liber, omnium vestrum me servum feci.
Consequenter cum dicit quoniam Deus qui dixit, etc., ostendit unde
Evangelium suum habet virtutem illuminativam. Ubi nota ordinem
procedendi servatum ab apostolo, qui talis est: nos aliquando,
scilicet antequam conversi essemus ad Christum, eramus tenebrosi sicut
et vos et alii in quibus non fulget claritas gloriae Christi. Nunc
vero, postquam Christus vocavit nos per gratiam suam ad se, tenebrae
istae remotae sunt a nobis, et iam fulget in nobis virtus gloriae
claritatis Christi; et intantum refulget in nobis, quod non solum
illuminamur ad hoc quod videre possimus, sed etiam quod alios
illuminemus. Ex spirituali ergo gratia et abundanti refulgentia
claritatis gloriae Christi in nos, habet Evangelium nostrum virtutem
illuminativam. Et hoc est quod dicit: dico quod ideo illuminat
Evangelium nostrum, quoniam Deus, qui dixit, id est praecepto solo
fecit, lucem splendescere, quod fuit in separatione elementorum,
quando chaos tenebrosum illuminavit per lucem quam fecit. Gen. I,
3: dixit, fiat lux. Eccli. XXIV, 6: ego feci, ut in caelis
oriretur lux, et cetera. Iste, inquam, Deus, illuxit in
cordibus, id est in mentibus, nostris, prius tenebrosis per absentiam
luminis gratiae et obscuritatem peccati. Lc. I, 79: illuminare
his qui in tenebris, et cetera. Illuxit, inquam, non solum ut nos
illuminaremur, sed ad illuminationem, id est ut et alios illuminemus.
Eph. III, 8: mihi omnium sanctorum minimo data est, et cetera.
Matth. V, v. 14: vos estis lux, et cetera. Ad illuminationem
dico, scientiae, id est ut faciamus alios scire. Dico, claritatis
Dei, id est clarae divinae visionis, in facie Iesu Christi.
Glossa: id est per Iesum Christum, qui est facies patris, quia
sine ipso non cognoscitur pater. Sed melius dicitur sic: ad
illuminationem sanctae claritatis Dei, quae quidem claritas fulget in
facie Christi Iesu, id est ut per ipsam gloriam et claritatem,
cognoscatur Christus Iesus. Quasi dicat: in summa, ad hoc Deus
illuxit nobis ad illuminationem, ut ex hoc Iesus Christus cognoscatur
et praedicetur in gentibus.
|
|