|
Supra tractavit de usu ministerii novi testamenti quantum ad bona
agenda, hic consequenter tractat de usu eius quantum ad tolerantiam
malorum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit tolerantiam
malorum, quae patiebantur; secundo vero hoc manifestat, ibi semper
enim nos, qui vivimus, et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ponit causam quare tribulationibus exponantur a Deo; secundo
ostendit, quod in istis tribulationibus patienter se habeant, ibi in
omnibus tribulationem patimur, etc.; tertio vero rationem huius
patientiae assignat, ibi semper mortificationem Iesu, et cetera.
Dicit ergo, Deus illuxit mentibus nostris ad illuminationem aliorum,
quae quidem lux est maximus thesaurus. Sap. VII, 14: infinitus
enim thesaurus, et cetera. Is. XXXIII, 6: divitiae salutis
sapientia, et cetera. Istum autem maximum thesaurum non habemus in
pretioso loco, sed in re vili et fictili: et ratio huius est, ut
scilicet Deo efficacia eius tribuatur. Et hoc est quod dicit habemus
thesaurum istum, id est lucem illam qua alios illuminamus, in vasis
fictilibus, id est in corpore fragili et vili. Ps. CII, 14:
ipse cognovit figmentum nostrum. Ier. XVIII, 6: sicut lutum
in manu figuli, sic et vos in manu, et cetera. Is. LXIV, 8:
et nunc, domine, pater noster es tu, nos vero lutum. Ideo habemus
in vasis fictilibus, ut sublimitas, istius lucis, sit virtutis Dei,
id est Deo attribuatur, et non ex nobis credatur esse. Nam si
essemus divites, si potentes, si nobiles secundum carnem, quidquid
magnum faceremus, non Deo, sed nobis ipsis attribueretur. Nunc
vero, quia pauperes et contemptibiles sumus, huiusmodi sublimitas
Deo, et non nobis, attribuitur. Et ideo vult nos Deus contemptui
haberi, et tribulationibus exponi. Deut. XXXII, 27: ne
dicerent: manus nostra excelsa, et cetera. Et I Cor. I, 29:
ut non glorietur omnis caro, et cetera. Sap. XII, 8: misisti
antecessores tuos ne dicerent, et cetera. Consequenter cum dicit in
omnibus tribulationem patimur, etc., ostendit eorum patientiam in
iis, quae patiuntur. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit mala,
quae patiuntur in generali; secundo enumerat ea in speciali, ibi
aporiamur, sed non destituimur, et cetera. Dicit ergo. Vere
habemus hunc thesaurum in vasis fictilibus, quia in omnibus
tribulationem patimur; quasi dicat: nullus modus tribulandi deest
nobis. Act. XIV, v. 21: per multas tribulationes, et
cetera. Nec mirum, quia, ut dicitur Lc. ult.: oportuit Christum
pati, et sic intrare, et cetera. Et licet sic tribulemur, non tamen
angustiamur. Et loquitur ad similitudinem viatoris, qui quando non
patet ei via, qua exeat de aliquo arcto loco, angustiatur. Quasi
dicat: homines, qui solum in mundo confidunt, angustiantur, si
undique a mundo tribulantur, quia non patet eis via remedii, cum non
sperent nisi de mundo. Sed nos, licet tribulemur in mundo, quia
tamen confidimus de Deo et speramus in Christo, patet nobis via
evasionis et auxilii a Deo, et ideo non angustiamur. Consequenter
cum dicit aporiamur, etc., enumerat tribulationes in speciali. Sunt
autem quatuor in quibus homines consueverunt tribulari, et in istis
tribulati sunt apostoli, scilicet in rebus exterioribus, in
inquietudine status, in laesione famae, et in afflictione proprii
corporis. Quantum ergo ad primum dicit aporiamur, id est
depauperamur. Aporos enim Graece, Latine dicitur pauper; quasi
dicat: adeo pauperes sumus, ut necessaria desint. I Cor. IV,
v. 11: usque in hanc horam esurimus, et cetera. Sed non
destituimur a Deo, qui est thesaurus noster. Divitiae enim non
quaeruntur propter se, sed propter sufficientiam vitae. Unde
homines, qui sine Dei auxilio et spe sunt, si careant divitiis,
destituuntur; sed qui solum de Deo confidunt et sperant,
quantumcumque aporiantur, non destituuntur. Infra VI, 10:
tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. Sed nec sufficit, imo
cum hoc inquietamur, persecutionem patimur, scilicet de loco ad
locum. Matth. X, 23: persequentur vos. Sed non derelinquimur a
Deo, quin praebeat auxilium. Hebr. ult.: non te deseram, et
cetera. Ps. IX, 11: sperent in te, qui noverunt te, et
cetera. Sed et cum hoc laedimur in fama, quia humiliamur, id est
contemnimur et pro nihilo reputamur. Io. XVI, 2: venit hora,
ut omnis qui interficit vos, et cetera. Matth. V: beati eritis cum
vos oderint, et cetera. Sed quia quando quis contemnitur, et causa
contemptus subest, ille qui contemnitur, consuevit confundi; quando
vero causa non subest, non confunditur, et istis non suberat causa
contemptus, ideo dicit non confundimur. Quasi dicat: quia non subest
causa, non curamus. Ps. XXX, 2: in te, domine, speravi, non
confundar, et cetera. Sed quasi haec pauca sint, addit ad
tribulationis exaggerationem, dicens deiicimur ad mortis pericula, sed
non perimus, id est a bono non cessamus, vel non perimus quia Deus
sustentat nos. Iob XI, 17: cum te consumptum putaveris, et
cetera. I Cor. IV, 13: tamquam purgamenta huius mundi, et
cetera. Ps. XLIII, v. 22: aestimati sumus sicut oves, et
cetera. Consequenter cum dicit semper mortificationem, etc., subdit
rationem huius patientiae. Circa quod sciendum est quod in Christo
talis fuit processus. Nam a principio suae conceptionis carnem habens
passibilem, et passus mortuus fuit, sed tamen interius vivebat
spirituali vita. Post resurrectionem vero, illa spiritualis et
gloriosa vita usque ad corpus derivata est, et factum est ipsum corpus
gloriosum et immortale, quia: Christus resurgens ex mortuis, iam non
moritur, et cetera. Unde ex hoc accipitur duplex status in corpore
Christi, scilicet mortis et gloriae. Et ideo dicit: quod ideo
pericula mortis et passiones patienter sustinemus, ut perveniamus ad
gloriosam vitam. Et hoc est quod dicit: ita sustinemus semper, id
est in omnibus et ubique, mortificationem Iesu, id est propter
Iesum, vel ad similitudinem mortis Iesu, Gal. ult.: stigmata
domini Iesu, et cetera. Quia propter veritatem passi sumus, sicut
et Iesus. In corpore nostro, non solum in mente, Ps. XLIII,
22: propter te mortificamur tota die. Ut vita Iesu, id est vita
gratiae quam Iesus dat; vel vita gloriae ad quam Iesus per passiones
pervenit, Lc. XXIV, 26: nonne oportuit Christum pati, et
ita intrare in gloriam, id est manifeste appareat etiam inimicis.
Dicit ergo in futura, scilicet resurrectione, vel etiam nunc vita
gloriae, in corporibus nostris, non solum in animabus, Iudic.
VII: fractis lagunculis apparuerunt lucernae. Et idcirco dicit
Ambrosius: non timebat mori propter resurrectionem promissam.
Circumferentes, id est ubique portantes et sustinentes, quia
quocumque eamus patimur et non caedimus. Et hoc ideo ut vita Iesu,
quae latet nunc in corde nostro, in corporibus nostris manifestetur,
quando scilicet reformabit corpus humilitatis nostrae, etc., Phil.
c. III, 21. Col. III, 3: mortui estis, et vita vestra,
et cetera. II Tim. II, 11: si commortui sumus, et
convivemus.
|
|