|
Posita patientia apostolorum in malis, et causa patientiae ostensa,
hic apostolus consequenter manifestat ea; et primo manifestat id quod
dixit de spe gloriae; secundo vero id quod dixit de sua patientia, ibi
propter quod non deficimus, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo manifestat spem gloriae quam habet; secundo ostendit unde haec
spes sibi proveniat, ibi habentes autem eundem, et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ostendit quomodo mortificationem Iesu in
corpore suo portet; secundo vero manifestat quomodo portet vitam
Iesu, ibi ut et vita, etc.; tertio manifestat quid ex hoc sibi et
aliis proveniat, ibi ergo mors, et cetera. Dicit ergo primo: dico
quod portamus mortificationem in corporibus nostris, non quod
moriamur, sed quia nos qui vivimus, corporali vita vel virtutibus,
semper tradimur in mortem, vel in pericula mortis. Et hoc quidem,
propter Iesum. Ps. XLIII, 22: aestimati sumus sicut oves,
et cetera. Qualiter autem vitam Iesu portemus in corpore exponit
subdens: ita, scilicet ut vita Iesu immortalis et impassibilis,
manifestetur in carne nostra nunc mortali, ita ut caro nostra mortalis
recipiat immortalitatem in resurrectione. I Cor. XV, 53:
oportet autem mortale hoc induere, et cetera. Sed ex hoc quid
proveniat, subdit, dicens ergo mors operatur, id est exercet dominium
suum in nos, vita autem, scilicet praesens, operatur in vobis, quia
estis in prosperitate, iuxta illud I Cor. IV, 10: nos stulti,
et cetera. Ut mors operetur in nobis magnum bonum, scilicet
consecutionem vitae spiritualis. Ps. CXV, v. 15: pretiosa est
in conspectu domini mors sanctorum eius, et cetera. Sed vita terrena
quam amatis, operatur in vobis magnum malum, scilicet mortem
aeternam. Prov. X, 16: opus iusti ad vitam, et cetera. Io.
XII, 25: qui amat animam suam in hoc mundo, et cetera. Vel
aliter: duo fuerunt in Christo, mors corporalis et vita spiritualis.
Dicit itaque ergo mors, etc., quasi dicat: in nobis non solum vita
spiritualis operatur, inquantum imitamur spiritualiter, sed etiam mors
operatur, id est propter spem resurrectionis, et propter amorem
Christi, vestigia mortis Christi in nobis apparent, inquantum
passionibus mortis exponimur, Ps. XLIII, 22: propter te
mortificamur tota die; sed in vobis operatur solum vita Christi, per
quam vitam fides plantatur in vobis et vita spiritualis. Unde autem
proveniat apostolo haec spes certitudinis, subdit, dicens habentes
autem, et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo ponit causam
certitudinis; secundo concludit ipsam certitudinem, ibi scientes
quoniam qui, et cetera. Causa autem huius certitudinis est spiritus,
infundens fidem in cordibus eorum. Unde primo ponit causam hanc;
secundo vero manifestat eam per exemplum, ibi sicut scriptum est, et
cetera. Dicit ergo: ex hoc speramus et non deficimus, quia sumus
habentes eumdem spiritum fidei, quem antiqui habuerunt, quia, licet
tempora mutata sint, spiritus tamen et fides non est mutata, nisi quod
illi credebant Christum venturum et passurum, nos autem credimus ipsum
venisse et passum fuisse. Et hic spiritus est spiritus sanctus, qui
est spiritus fidei. I Cor. XII, 11: haec autem omnia operatur
unus atque idem spiritus, et cetera. Et ibidem: alteri fides in
eodem spiritu. Hunc ergo spiritum habentes, quem antiqui habuerunt,
facimus eadem quae illi, et credimus. Illi autem quid fecerint,
dicit Ps. CXV, 10: credidi, scilicet Deo et perfecte. Et
hoc omnes antiqui fecerunt. Hebr. XI, 39: hi omnes testimonio
fidei, et cetera. Propter quod, scilicet credidi, locutus sum, id
est confessus sum fidem. Rom. X, 10: corde creditur ad
iustitiam, et cetera. Quod etiam nos facimus, quia propter hoc quod
credimus, loquimur et confitemur fidem et praedicamus. Act. IV,
20: non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Spiritus
ergo sanctus est causa huius certitudinis. Ultimo ergo concludit
conclusionem intentam, scilicet ipsam certitudinem. Et primo de
salute propria; secundo de salute aliorum, ibi et constituet
vobiscum, et cetera. Dicit ergo scientes, id est certam scientiam
habentes, quoniam qui suscitavit Iesum, id est Deus pater, vel tota
Trinitas, et nos cum Iesu suscitabit, ut scilicet sumamus eamdem
gloriam cum Iesu, quia cum simus membra eius, debemus esse cum
capite. Io. XII, 26: volo, pater, ut ubi ego sum, illic sit
et minister meus, et cetera. Rom. VIII, v. 11: qui
suscitavit dominum Iesum a mortuis, suscitabit, et cetera. Et non
solum sum certus de salute nostra, sed etiam de vestra, quia
constituet nos vobiscum, id est simul erimus; quia sicut nos sumus
membra Christi, ita et vos per nos. I Thess. IV, 16: et sic
semper cum domino erimus. Matth. XXIV, 28: ubicumque fuerit
corpus, et cetera. Et ideo dicit vobiscum, ut animet eos ad bonum,
inquantum ostendit eos non esse inferiores, sed pares. Et bene hoc
possum certe dicere, quia omnia sunt propter utilitatem vestram. Nam
omnia, quae sustinemus, omnes gratiae quas recipimus a Deo, sunt
propter vos, scilicet instruendos nostro exemplo. Et hoc ideo ut
gratia abundans a nobis, in vos abundet per multos in gloriam Dei, id
est multi agant gratias Deo super beneficio tanto. Eph. V, v.
20: gratias agentes Deo et patri, et cetera.
|
|